Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
De gratia vero, in quantum est remedium contra peccatum, haec tenenda sunt, quod liberum arbitrium, licet sit « sub Deo potentissimum1 », potest tamen per se in peccatum corruere, sed nullatenus potest resurgere sine adiutorio divinae gratiae, quae dicitur gratum faciens. — Illa autem gratia, licet sit sufficiens remedium contra peccatum, non tamen infunditur adulto, nisi adsit liberi arbitrii consensus. Ex quo colligitur, quod ad iustificationem impii quatuor concurrunt, scilicet infusio gratiae, expulsio culpae, contritio et motus liberi arbitrii. — Expellitur ergo culpa a Dei dono, non a libero arbitrio, non tamen sine libero arbitrio. Nam gratiae gratis datae est liberum arbitrium revocare a malo et excitare ad bonum; et liberi arbitrii est consentire, vel dissentire; et consentientis est gratiam suscipere; et suscipientis cooperari eidem, ut tandem perveniat ad salutem2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium, hoc ipso quod primum et potentissimum, sit causativum omnium, quae fiunt in universo praeterquam peccatorum, quae sunt « transgressiones legis divinae et caelestium inobedientiae mandatorum3 », nihil habet sibi rebelle, iniuriosum et offensivum nisi peccatum, quod, contemnendo Dei praeceptum et avertendo nos a bono incommutabili, offendit Deum, deformat liberum arbitrium, perimit donum gratuitum et obligat ad supplicium aeternum. Cum igitur deformatio imaginis et peremptio gratiae sit quasi annihilatio in esse moris et vitae gratuitae; cum offensa Dei sit tantum ponderanda4, quantus est ipse; cum reatus poenae aeternae rationem teneat infiniti: impossibile est, quod homo resurgat a culpa, nisi recreetur in vita gratuita, nisi remittatur offensa, et poena relaxetur aeterna. Solus igitur, qui fuit principium creativum, est et principium recreativum, Verbum scilicet Patris aeternum, quod est Christus Iesus, mediator Dei et hominum5, quod quia omnia de nihilo creat, ideo creat se ipso solo sine aliquo intermedio.
Quia vero recreat, deformatum per vitium culpae reformando per habitum gratiae et iustitiae, obligatum ad poenam absolvendo per satisfactionem condignam; hinc est, quod nos reparat, sustinendo pro nobis poenam in natura assumta et infundendo gratiam reformativam, quae, quoniam continuat nos suae origini6, facit nos membra Christi; ac per hoc animam peccatricem, quae fuerat inimica Dei, prostibulum diaboli et serva peccati, facit sponsam Christi, templum Spiritus sancti et filiam Patris aeterni; quod totum fit per gratuitam et condescensivam infusionem doni gratuiti.
Rursus, quoniam Deus sic reformat, quod leges naturae inditas non infirmat7; ideo sic hanc gratiam tribuit libero arbitrio, ut tamen ipsum non cogat, sed eius consensus liber maneat; et ideo ad hoc, quod culpa expellatur, non solum necesse est, quod gratia introducatur, verum etiam, quod liberum arbitrium in adultis — in adultis dico, quia in parvulis sufficit fides Ecclesiae et meritum Christi, et excusat impotentia sui8 — necesse est, inquam, quod conformet se expulsioni culpae per detestationem omnium peccatorum, quam vocamus contritionem; est etiam necesse, quod conformet se introductioni gratiae, per complacentiam et acceptationem doni divini, quam vocamus motum liberi arbitrii. Et sic necesse est, ista quatuor concurrere ad iustificationem impii.
Postremo, quia praedispositio ad formam completivam debet esse ei conformis; ad hoc, quod liberum arbitrium se disponat ad gratiam gratum facientem, indiget adminiculo gratiae gratis datae; et quia gratiae est liberum arbitrium non cogere, sed praevenire, et simul utriusque est in actum prodire: hinc est, quod in nostra iustificatione concurrit actus liberi arbitrii et gratiae, consone quidem et ordinate, ita quod gratiae gratis datae est excitare liberum arbitrium; liberi arbitrii autem est huiusmodi excitationi consentire, vel dissentire9; et consentientis est ad gratiam gratum facientem se praeparare, quia hoc est facere quod in se est; et sic disposito gratia gratum faciens habet infundi, cui liberum arbitrium potest cooperari, si vult, et tunc meretur; vel contrariari per peccatum, et tunc demeretur. Si ergo cooperetur ei usque in finem, meretur pervenire ad aeternam salutem.
Verum est igitur quod dicit Augustinus10, quod « qui creavit te sine te non iustificabit te sine te ». — Verum est etiam, quod non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. — Verum est etiam, quod nullus potest superbire de meritis, quia nihil in nobis Deus praeter sua dona coronat. Reservavit enim sibi Deus munera gratiae liberaliter largienda, ut discat homo non esse ingratus nec in se, quasi non acceperit, sed in Domino gloriari11. — Verum est etiam, quod licet liberum arbitrium per se legem implere non possit nec gratiam in se efficere, inexcusabile tamen est, si non facit quod potest, quia gratia gratis data semper est praesto ad commonitionem, cuius adminiculo facere potest quod in se est; quo facto, habeat gratiam gratum facientem; qua obtenta, divinam impleat legem et faciat Dei voluntatem; qua facta, tandem ad beatitudinem perveniat sempiternam propter opera meritoria, quae totaliter sunt a gratia, totaliter etiam a libero arbitrio, licet principalius a gratia: quia, ut dicit Augustinus12, « gratia ad liberum arbitrium comparatur, sicut sessor ad equum », qui quidem sessor liberum arbitrium dirigit, deducit et perducit ad portum aeternae felicitatis, exercendo nos in operibus perfectae virtutis secundum donum ipsius gratiae septiformis.