Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
De modo autem patiendi hoc tenendum est, quod Christus passus est passione generalissima, passione acerbissima, passione ignominiosissima, passione interemptoria, sed vivificativa. — Passione, inquam, generalissima quantum ad naturam humanam, non solum secundum omnia membra corporis principalia, verum etiam secundum omnem animae potentiam, licet nihil pati posset secundum divinam naturam. — Passus est etiam passione acerbissima, quia non solum dolendo, ut patiens per vulnera, sed etiam condolendo, ut compatiens propter nostra delicta. — Passus est etiam passione ignominiosissima et propter patibulum crucis, quae erat supplicium pessimorum, et propter consortium iniquorum, videlicet latronum, cum quibus fuit deputatus1. — Passus est etiam passione interemptoria per separationem animae a corpore, salva tamen unione utriusque cum Deitate. Anathema enim est qui dicit, Dei Filium naturam, quam semel assumserat, aliquando reliquisse.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia reparativum principium, sicut ordinate produxit, sic et ordinate reparare debuit genus humanum. Sic igitur reparare debet, ut salva sit libertas arbitrii, salvus sit nihilominus honor Dei, salvus sit etiam ordo regiminis universi2. — Quia ergo reparare debuit, salva libertate arbitrii, reparavit dando exemplum efficacissimum; exemplum autem illud efficacissimum est, quod invitat et informat ad culmen virtutum. Nihil autem magis informat hominem, ad virtutem quam exemplum tolerandi mortem propter iustitiam et obedientiam divinam, mortem, inquam, non quamcumque, sed poenalissimam. Nihil vero magis incitat quam tanta benignitas, qua pro nobis altissimus Dei Filius absque nostris meritis, immo cum multis nostris demeritis posuit animam suam3; quae benignitas tanto maior ostenditur, quanto pro nobis graviora et abiectiora sustinuit vel pati voluit. Deus enim proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Ex quo invitamur ad ipsum amandum et amatum imitandum.
Rursus, quia reparare debuit, salvo honore Dei, ideo reparavit offerendo obsequium satisfactorium. « Est autem satisfacere honorem Deo debitum rependere4 ». Honor autem Deo subtractus per superbiam et inobedientiam respectu rei, ad quam homo astringitur, nullo modo melius restituitur quam per humiliationem et obedientiam ad eam rem, ad quam nullatenus tenebatur. Quoniam ergo Christus Iesus in quantum Deus aequalis erat Patri in forma Dei; in quantum homo innocens nullatenus erat debitor mortis; dum semetipsum exinanivit et factus est obediens usque ad mortem5, exsolvit Deo quae non rapuit per obsequium satisfactionis perfectae, et obtulit sacrificium suavitatis summae pro perfecta Dei placatione.
Postremo, quia reparare debuit, salvo ordine regiminis universi, ideo per remedium convenientissimum reparavit. Convenientissimum autem est, ut contraria contrariis curentur6. Quia ergo homo, volens esse sapiens ut Deus, peccavit, in ligno vetito volens delectari, ita quod inclinatus est ad libidinem, erectus in praesumptionem; ac per hoc totum genus humanum infectum est et perdidit immortalitatem et incurrit debitam mortem: hinc est, quod ad hoc, quod homo repararetur convenienti remedio, Deus factus homo voluit humiliari et in ligno pati: et contra universalem infectionem pati passione generalissima, contra libidinem passione acerbissima, contra praesumptionem passione ignominiosissima, contra mortem debitam et invitam7 pati voluit mortem non meritam, sed voluntariam.
Quia ergo generalitas corruptionis in nobis infecerat non solum corpus et animam8, sed etiam omnem corporis partem et omnem animae potentiam; hinc est, quod Christus passus est in omni corporis parte et in omni potentia animae et in superiori portione rationis, quae summe in Deo delectabatur ut ratio et propter unionem sui ad superius, et summe patiebatur ut natura et propter coniunctionem ad inferius, quia Christus erat viator et comprehensor simul.
Rursus, quia libido vehementer infecerat in nobis animam et carnem et quantum ad carnalia et quantum ad spiritualia peccata9; hinc est, quod Christus et acerbissima passione passus est in carne et amarissima compassus est in anima. Et quia in carne erat maxima aequalitas complexionis et perfecta vivacitas sensuum, in anima vero summa caritas ad Deum et summa pietas ad proximum; hinc est, quod uterque dolor fuit intensissimus.
Amplius, quia tumor superbiae aliquando consurgit interius ex praesumptione, aliquando exterius ex ostentatione et aliena laude; ideo ad remediandum omnem superbiam Christus passus est utrumque genus ignominiae et in se patiente et in comitatu, quem habuit in passione.
Postremo, quia haec omnia non attingebant divinam naturam impassibilem, sed solum humanam; hinc est, quod in morte Christi sic facta est divisio animae a carne, ut tamen salva esset unitas personae et unio tam carnis quam animae cum Deitate. — Et quia unio animae cum corpore facit hominem et facit vivum; hinc est, quod Christus non fuit homo in illo triduo, licet anima et caro essent unitae cum Verbo10. Unde quia mors in humana natura non potuit mortem inducere in personam, quae semper fuit viva; ideo mortua est mors in vita, et per Christi mortem absorpta est mors in victoria11, et princeps mortis devictus, ac per hoc homo a morte et causa mortis per meritum mortis Christi tanquam per medium efficacissimum liberatus.