Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
De omnipotentia Dei secundum doctrinam sacram haec tenenda sunt; quod Deus est omnipotens, ita tamen, quod ei non attribuuntur actus culpabiles, utpote mentiri et male velle; nec actus poenales, ut metuere et dolere; nec actus corporales sive materiales, ut dormire et ambulare, nisi forte transsumtive; nec actus inconvenientes, ut posse facere maiorem se, vel alium Deum sibi aequalem, vel infinitum actu, et consimilia: « quia, ut dicit Anselmus,1 quodlibet inconveniens, etiam minimum, apud Deum est impossibile ». Licet autem haec non possit, est tamen omnipotens vere, proprie et perfecte:
Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia primum principium est potens potentia, quae est potentia simpliciter; et ideo distributio addita ei2 distribuit pro his quae posse est posse simpliciter. Haec autem sunt, quae egrediuntur a potentia completa et ordinata. — Potentiam autem completam dico, quae non potest deficere nec potest succumbere nec potest indigere. Potentia autem in peccando deficit, in patiendo succumbit, in corporalibus actionibus indigentiam includit. Divina vero potentia, quia potentia summa et perfectissima, ideo nec est de nihilo nec est sub aliquo nec eget aliquo alio, ac per hoc nec culpabilia nec poenalia nec materialia potest; et hoc, quia omnipotens est potentia completa.
Potentiam autem ordinatam contingit tripliciter dici: vel3 secundum actum, vel secundum aptitudinem ex parte creaturae, vel secundum aptitudinem ex parte solius virtutis increatae. Quod possibile est potentiae primo modo dictae est non tantum possibile, sed etiam actuale; quod secundo modo et non primo, est possibile simpliciter, licet non actuale; quod autem tertio modo, non primo vel secundo, est possibile Deo, sed impossibile creaturae. Quod autem nullo praedictorum modorum est possibile, sicut illud quod directe repugnat ordini secundum rationes et causas primordiales4 et aeternas, simpliciter est impossibile: sicut quod Deus faciat aliquod actu infinitum, quod simul faciat aliquid esse et nullo modo esse, quod faciat id quod fuit, non fuisse, et cetera talia; quae posse est contra ordinem et complementum divinae potentiae. — Ex his patet, respectu quorum est divina potentia; patet etiam, quae debent dici simpliciter possibilia, et quae simpliciter impossibilia, et quod aliquorum impossibilitas simul stet cum vera omnipotentia.