Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

De apostasia daemonum hoc tenendum est, quod Deus Angelos omnes fecit bonos, medios tamen inter se, summum bonum, et commutabile bonum, quod est creatura; ita quod, si converterentur ad amandum quod est supra, ascenderent ad statum gratiae et gloriae; si vero ad bonum commutabile, quod est infra, hoc ipso ruerent in malum culpae et poenae; quia non est « dedecus peccati sine decore iustitiae ». — Primus inter Angelos lucifer, praesumens de privato bono, privatam appetit excellentiam, volens aliis superferri; et ideo cecidit cum ceteris consentientibus sibi. Cadens autem factus est impoenitens, obstinatus et obcaecatus et exclusus a Dei contemplatione et deordinatus in operatione, toto nitens conamine ad subvertendum hominem per tentationem multiplicem.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium sit summe bonum, nihil facit, quod non sit bonum; quia a bono non procedit nisi bonum; quod tamen fit ab ipso hoc ipso minus est eo, et ideo non potest esse summum bonum. Fuit igitur Angelus a Deo conditus bonus quidem, sed non summus, perficiendus tamen, si affectu tenderet in summum.

Et quoniam per liberum arbitrium voluntatis poterat tendere in bonum summum, vel converti ad bonum privatum; lucifer, suae pulcritudinis et altitudinis consideratione excitatus ad se diligendum et suum privatum bonum, praesumsit de altitudine habita et ambivit excellentiam propriam, non tamen obtentam; ac per hoc praesumendo constituit se sibi principium, in se ipso gloriando; et ambiendo constituit se sibi summum bonum, in se ipso quiescendo. Cum autem ipse nec summum esset principium nec summum bonum; necesse fuit, quod inordinato ascensu rueret; pari ratione et omnes in hoc consentientes. — Et quia « non est dedecus peccati sine decore iustitiae »; ideo statim, cum cecidit in peccatum, cum ceteris adhaerentibus sibi perdidit locum summum, scilicet empyreum, descendens ad imum, scilicet caliginosum aerem, vel infernum, ita quod lapsus in culpam fuit per liberum arbitrium, lapsus vero in poenam per divinum iudicium. — Et quoniam immutabilitatem habebat post electionem, ideo statim obstinatus est in malo, et per hoc excaecatus a vero et deordinatus est in operatione et infirmatus in virtute: ideo voluntas eius impia et actio aversa a Deo conversa est ad hominis odium et invidiam; et perspicacitas rationis a vero lumine excaecata conversa est ad deceptiones per divinationes et cautelas; et officiositas in ministrando a vero ministerio amota conversa est ad tentamenta; et virtuositas imminuta et coarctata, quantum permittitur, convertitur ad mirabilia facienda per transmutationes repentinas, quas facit circa corpoream creaturam. — Et quia haec omnia deordinata sunt per voluntatem depravatam per superbiam; ideo haec omnia convertit ad fomentum suae superbiae, quaerens ab hominibus coli et adorari ad modum Dei. Hinc est, quod « omnia male agit »; quod tamen iuste Deus modo permittit ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, sicut apparebit per finale iudicium.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work