Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Post naturam corpoream et incorpoream dicenda sunt aliqua de natura ex utrisque composita, primo ex parte mentis, secundo ex parte carnis, tertio ex parte totius hominis. De anima igitur rationali haec in summa tenenda sunt secundum sacram doctrinam, scilicet quod ipsa est forma ens, vivens, intelligens et libertate utens. Forma quidem ens non a se ipsa nec de divina natura, sed a Deo de nihilo per creationem in esse deducta. — Forma autem vivens; non ex natura extrinseca, sed se ipsa; non vita mortali, sed vita perpetua. — Forma vero intelligens non tantum creatam, sed etiam « creatricem essentiam » ad cuius imaginem facta est per memoriam, intelligentiam et voluntatem. — Forma quoque libertate utens, quia semper est libera a coactione; a miseria vero et culpa libera fuit in statu innocentiae, licet non in statu naturae lapsae; haec autem libertas a coactione nihil aliud est quam facultas voluntatis et rationis, quae sunt potentiae animae principales. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium sit beatissimum et benevolentissimum; ideo sua summa benevolentia beatitudinem suam communicat creaturae, non tantum spirituali et proximae, sed etiam corporali et longinquae. Corporali tamen et longinquae communicat mediate, quia « lex divinitatis haec est, ut infima per media reducantur ad summa ». Et ideo non tantum spiritum angelicum et separatum fecit beatificabilem, sed etiam spiritum coniunctum, scilicet humanum. Est igitur anima rationalis forma beatificabilis. Et quia ad beatitudinis praemium pervenire non est gloriosum nisi per meritum; nec mereri contingit, nisi in eo quod voluntarie et libere fit: ideo oportuit, animae rationali dari libertatem arbitrii per remotionem omnis coactionis; quia hoc est de natura voluntatis, ut nullatenus possit cogi, licet per culpam misera efficiatur et serva peccati. Rursus, quia forma beatificabilis est capax Dei per memoriam, intelligentiam et voluntatem; et hoc est esse ad imaginem Trinitatis propter unitatem in essentia et trinitatem in potentiis: ideo animam necesse fuit esse intelligentem Deum et omnia, ac per hoc Dei imagine insignitam. — Et quia nihil beatum potest beatitudinem amittere, nihil poterat esse beatificabile, nisi esset incorruptibile et immortale, necesse fuit, animam rationalem immortali vita de sui natura esse viventem.

Postremo, quia omne, quod ab alio beatificabile est et immortale, est mutabile secundum bene esse et incorruptibile secundum esse; ideo anima nec a se est nec de divina natura, quia mutabilis; nec producta de aliquo nec per naturam generata, quia est immortalis et incorruptibilis; et ita haec forma non potest per generationem in esse introduci, quia omne naturaliter generabile est naturaliter corruptibile. — Ex his apparet, qualiter finis beatitudinis necessitatem imponit praedictarum conditionum ipsi animae ad beatitudinem ordinatae.

Quoniam autem ut beatificabilis est immortalis; ideo, cum unitur mortali corpori, potest ab eo separari; ac per hoc non tantum forma est, verum etiam hoc aliquid, et ideo non tantum unitur corpori ut perfectio, verum etiam ut motor; et sic perficit per essentiam, quod movet pariter per potentiam. Et quoniam ipsa non tantum dat esse, verum etiam vivere et sentire et intelligere; ideo potentiam habet vegetativam, sensitivam et intellectivam, ita quod per potentiam vegetativam generat, nutrit et augmentat: generat ut quid, nutrit ut quale, augmentat ut quantum. — Per sensitivam apprehendit sensibilia, retinet apprehensa, componit et dividit retenta: apprehendit quidem per sensitivam exteriorem quinquepartitam secundum correspondentiam ad quinque mundi corpora principalia; retinet per memoriam, componit et dividit per phantasiam, quae est prima virtus collativa. — Per intellectivam autem discernit verum, refugit malum et appetit bonum: verum quidem discernit per rationalem, malum repellit per irascibilem, bonum appetit per concupiscibilem.

Rursus, quia discretio veri est cognitio, fuga et appetitus est affectio; ideo tota anima dividitur in cognitivam et affectivam. Amplius, quoniam cognitio veri est duplex: vel veri ut veri, vel veri ut boni; et hoc vel aeterni, quod est supra animam, vel temporalis, quod est infra: hinc est, quod potentia cognitiva, utpote intellectus et ratio, dividitur ita, quod intellectus in speculativum et practicum, ratio in superiorem portionem et inferiorem; quae potius nominant diversa officia quam diversas potentias.

Postremo, quoniam appetitus dupliciter potest ad aliquid ferri, scilicet secundum naturalem instinctum, vel secundum deliberationem et arbitrium; hinc est, quod potentia affectiva dividitur in voluntatem naturalem et voluntatem electivam, quae proprie voluntas dicitur. Et quoniam talis electio indifferens est ad utramque partem, ideo est a libero arbitrio. — Et quia haec indifferentia consurgit ex deliberatione praeambula et voluntate adiuncta; hinc est, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis; ita quod, sicut dicit Augustinus, omnes praedictas rationales potentias comprehendit. Ait enim: « Cum de libero arbitrio loquimur, non de parte animae loquimur, sed certe de tota ». Ex concursu enim illarum potentiarum, rationis supra se ipsam redeuntis et voluntatis concomitantis, consurgit integritas libertatis, quae est principium meriti, vel demeriti, secundum electionem boni, vel mali.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work