Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Post lapsum primi parentis dicenda sunt aliqua de traductione peccati originalis. Circa quod primo considerandus est modus corruptionis, secundo modus traductionis, tertio modus curationis1.
Modus autem, quo genus humanum per originale peccatum corrumpitur, hic est. Nam quilibet per concubitum generatus nascitur natura filius irae2, quia privatus rectitudine originalis iustitiae; propter cuius absentiam incurrimus quantum ad animam quadruplicem poenam, scilicet infirmitatem, ignorantiam, malitiam et concupiscentiam; quae quatuor inflicta sunt propter originale peccatum; quas sane poenas spirituales comitatur in corpore multiplex poenalitas, multiplex defectus, multiplex labor, multiplex morbus et multiplex dolor. Ad has poenas subsequitur poena mortis et incinerationis, poena carentiae visionis Dei et amissionis gloriae caelestis, non solum in adultis, verum etiam in parvulis non baptizatis; qui quidem parvuli «poena mitissima3» inter ceteros puniuntur, quia solam poenam damni habent sine poena sensus.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium omnia agat a se et secundum se et propter se; necesse est, ipsum esse optimum et rectissimum, ac per hoc piissimum et iustissimum; et inde est, quod universae viae eius misericordia et veritas4 sive iudicium. Si autem Deus a principio hominem in tantis miseriis condidisset, nec pietas esset nec iustitia, quod scilicet tanta opus suum opprimeret miseria, nulla praecedente culpa. Similiter, si tantis miseriis repleret nos vel repleri permitteret sine culpa, nec pie nec iuste gubernaret nos divina providentia. Si igitur certissimum est, primum principium et in producendo et in providendo rectissimum et clementissimum esse; necesse est, quod taliter genus humanum fecerit, ut a principio nulla esset in eo nec culpa nec miseria; necesse est etiam, quod taliter administret, ut non permittat in nobis esse miseriam nisi propter aliquam culpam praeambulam. Quoniam igitur certissimum est, quod a nostra origine multiplicem contrahimus miseriam poenae; certum est, quod omnes nascimur natura filii irae, ac per hoc privati rectitudine originalis iustitiae, quam privationem vocamus culpam originalem5.
Et quia omnis culpa dicit recessum a bono incommutabili et accessum ad bonum commutabile6; et recedere a bono incommutabili est recedere a summa virtute, veritate et bonitate; accedere autem ad bonum commutabile est plus debito tendere in illud per amorem: hinc est, quod perdens originalem iustitiam incurrit infirmitatem, ignorantiam, malitiam et concupiscentiam.
Rursus, quia deserens bonum incommutabile propter bonum commutabile efficitur indignus utroque: hinc est, quod ratione carentiae originalis iustitiae perdit anima7 quietem temporalem in corpore per multiplicem corruptionem et mortem, et tandem separatur a visione lucis aeternae, amittendo felicitatem gloriae tam in anima quam in corpore.
Postremo, quia carentia huius iustitiae in nascentibus non est per motum voluntatis propriae nec per actualem delectationem; hinc est, quod originali peccato non debetur post hanc vitam poena sensus in gehenna, pro eo quod non supra condignum, sed citra punit divina iustitia, quam semper comitatur superabundans misericordia. — Hoc credendum est sensisse beatum Augustinum8, licet verba eius exterius propter detestationem erroris Pelagianorum, qui aliqualem felicitatem eis concedebant, aliud sonare videantur. Ut enim eos reduceret ad medium, abundantius declinavit ad extremum.