Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

De diligendis autem haec tenenda sunt, quod licet omnia opera divina sint valde bona, quatuor tamen proprie sunt ex caritate diligenda, scilicet Deus aeternus, quod nos sumus, proximus noster et corpus nostrum. — In quorum dilectione servandus est ordo et modus, ut Deus diligatur primo et super omnia et propter se; secundo, quod nos sumus sub Deo et pro Deo; tertio, proximus noster, sicut et nos; quarto, corpus nostrum infra nos et infra proximum tanquam bonum minus praecipuum. — Ad hoc autem exsequendum datur unus caritatis habitus et duplex mandatum, in quo pendet universitas Legis et Prophetarum, non solum quantum ad vetus testamentum, verum etiam quantum ad novum.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium, hoc ipso quod primum, est summum; et hoc ipso quod summum, est summe bonum; et hoc ipso quod summe bonum, est summe beatum et summe beatificativum; et hoc ipso quod summe beatificativum, est ipso summe fruendum; et hoc ipso quod est eo summe fruendum, summe est ei inhaerendum per amorem et in eo quiescendum tanquam in fine. Quoniam ergo amor rectus et ordinatus, qui caritas appellatur, principaliter fertur in illud bonum, quo fruitur et in quo quiescit; et ipsum est ratio diligendi: hinc est, quod illud praecipue diligit tanquam beatificativum et cetera per consequens, quae per illud idonea sunt beatificari. Quoniam igitur nobiscum ad beatitudinem natus est proximus pervenire; natum est etiam pervenire et corpus nostrum tanquam beatificabile cum spiritu: hinc est, quod quatuor tantum ex caritate diligenda esse dicuntur, scilicet Deus et proximus, spiritus noster et corpus nostrum.

Rursus, quoniam Deus est supra nos tanquam bonum supremum, spiritus noster intra nos tanquam bonum intrinsecum, et proximus noster iuxta nos tanquam bonum cognatum, corpus vero nostrum infra nos tanquam bonum subiectum; hinc est, quod hic debet servari ordo in diligendo, ut primo Deus diligatur super omnia et propter se ipsum; secundo, spiritus noster sub Deo supra omne bonum caducum; tertio, proximus noster iuxta nos ad consimile bonum; quarto, corpus nostrum infra nos sicut bonum infimum; et in eodem gradu contineri debet corpus proximi, quia utrumque tenet rationem inferioris boni respectu spiritus nostri.

Postremo, quia amor est pondus mentis et origo omnis affectionis mentalis, qui de facili reflectitur in se et difficulter tendit in proximum et difficilius elevatur in Deum; hinc est, quod licet quatuor sint diligenda ex caritate, duplex tamen datur mandatum: unum, quod dirigit in Deum, aliud, quod dirigit in proximum. — Et quia omnia praecepta vel ad Deum referuntur, vel ad proximum, tanquam in finem, et in illud quod est ad finem; hinc est, quod in his duobus mandatis clauditur collectio mandatorum et comprehensio omnium Scripturarum. Et caritas ipsa est radix, forma et finis virtutum, iungens omnes cum ultimo fine et ligans omnia ad invicem simul et ordinate; ideo ipsa est pondus inclinationis ordinatae et vinculum colligationis perfectae, ordinem quidem servans respectu diligendorum diversorum quantum ad affectum pariter et effectum, unitatem autem habens in habitu quantum ad unum finem et unum principale dilectum, quod est ratio diligendi respectu omnium aliorum, quae per amoris vinculum nata sunt colligari in unum Christum quantum ad caput et corpus, quod universitatem in se continet salvandorum. Quae unitas nunc inchoatur in via, sed consummatur in aeterna gloria, iuxta quod Dominus orat, ut sint unum, sicut et nos unum sumus; et ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; qua unitate consummata per vinculum caritatis, erit Deus omnia in omnibus aeternitate certa et pace perfecta, eruntque omnia per amorem communia communione ordinata et ordinatione connexa et connexione indissolubiliter alligata.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work