Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

De poena autem primis parentibus inflicta hoc tenendum est, quod vir et mulier statim post culpam senserunt poenam rebellionis et erubescentiae in carne; et ideo ad cooperiendum verenda fecerunt sibi perizomata. — Post autem divino iudicio vir incurrit poenam laboris et angustiae, poenam famis et indigentiae, poenam mortis et resolutionis in cinerem; sicut dicit Scriptura: Maledicta terra in opere tuo etc. — Mulieri autem duplicata est poena, quia inflicta est ei poenalitas multiplicium aerumnarum in conceptu, poena dolorum in partu, poena quoque subiectionis ad virum in convictu; ac per hoc, secundum quod apparet, satis graviter punitum fuit illud peccatum, scilicet ligni vetiti esus, licet fuerit faciliter perpetratum.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium sit providentissimum in gubernando et rectissimum in praesidendo, nihil prorsus in universo dimittit inordinatum; et quia culpa recte ordinatur in poena, ideo statim in primis parentibus dedecus peccati subsecutum est decus iudicii, ut quod inordinatum fuit cadendo ab ordine naturae caderet statim in ordinem iustitiae. Hic enim duplex ordo sic cuncta complectitur, ut quod ab uno ceciderit in alterum relabatur.

Quoniam ergo uterque parens, superbiendo in mente et gustando in carne, inobediens fuit suo superiori, iusto Dei iudicio factum est, ut sibi fieret inobediens suum inferius, et maxime quantum ad partes illas, secundum quas est coniunctio utriusque sexus, quae sunt membra deservientia virtuti generativae. Et quia hoc inerat eis non ex natura, sed ex propria culpa; ideo erubescebant et cooperiebant se.

Rursus, quia vir, spreto summo delectabili, quaesivit in carne delectari; ideo iusto Dei iudicio inflictus est ei labor et defectus famis et sitis.

Postremo, quia propter bonum carnis separari elegit a bono mentis, ideo iusto Dei iudicio anima invita separatur a carne per mortem et incinerationem; ac per hoc, sicut Deus dederat homini secundum ordinem naturae corpus subiectum animae, propagabile sine libidine, vegetabile sine defectione, immutabile sine morte interveniente; sic, homine peccante, secundum ordinem iustitiae factum est, ut subtraheret cuncta praedicta et infligeret opposita; ut sic culpa non remaneret impunita et inordinata, quod nequaquam pati debet divina providentia.

Et quoniam a muliere peccatum sumsit exordium; ideo poena ipsius geminatur. Quia enim superbiens fuit in mente, incurrit subiectionem; quia vidit et appetiit lignum ad vescendum suave, incurrit dolorem; postremo, quia fregit iugum obedientiae, incurrit vinculum et pondus multiplicis aerumnae.

Et sic patet, quanto ordine divinae providentiae inflictae sunt multiplices poenae viro et duplicatae in muliere, ut sic «dedecus peccati non esset sine decore iustitiae».

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work