Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.
Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.
Caput LIII: De Sacramentorum origine.
Caput LIV: De Sacramentorum variatione.
Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.
Caput LVI: De Sacramentorum institutione.
Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.
Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.
Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.
Caput LX: De integritate confirmationis.
Caput LXI: De integritate eucharistiae.
Caput LXII: De integritate poenitentiae.
Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.
Caput LXIV: De integritate ordinis.
Caput LXV: De integritate matrimonii.
Caput LXVI: De iudicio in communi.
Postquam aliqua breviter dicta sunt de Trinitate Dei, de creatura mundi, de corruptela peccati, de incarnatione Verbi, de gratia Spiritus sancti et de medicina Sacramenti; restat nunc septimo et ultimo aliqua breviter tangere de statu finalis iudicii. De quo in summa tenendum est, quod sine dubio iudicium universorum futurum est, in quo Deus Pater per Dominum nostrum Iesum Christum iudicabit vivos et mortuos, bonos et malos, reddendo unicuique secundum exigentiam meritorum.1 — In hoc autem iudicio fiet apertio librorum, scilicet conscientiarum, quibus merita et demerita universorum sibi ipsis et ceteris innotescent, faciente hoc virtute illius libri vitae, Verbi scilicet incarnati; qui in forma Divinitatis non videbitur nisi a bonis, in forma vero humanitatis, in qua et sententiam promulgabit, videbitur tam a bonis quam a malis, licet terribilis in eadem forma appareat reprobis et blandus iustis.2 Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium, hoc ipso quod primum, sit a se ipso, secundum se ipsum et propter se ipsum, hoc ipso ipsius est esse efficiens, forma et finis, universa producens, regens et perficiens; ita quod, sicut producit secundum altitudinem suae virtutis, sic etiam regit secundum rectitudinem veritatis et consummat secundum plenitudinem bonitatis. Quoniam ergo altitudo summae virtutis requirebat, ut non tantum esset productio creaturae ad vestigium, verum etiam ad imaginem; non solum creaturae irrationalis, verum etiam rationalis; non solum creaturae, quae movetur secundum impetum naturalem, verum etiam secundum libertatem voluntatis; et creatura, quae est ad imaginem, quia Dei capax,3 est beatificabilis, creatura rationalis est disciplinabilis, creatura habens libertatem voluntatis est secundum legem iustitiae ordinabilis et deordinabilis: hinc est, quod rectitudo veritatis legem homini imponere debuit, in qua ad beatitudinem invitaret et ad veritatem erudiret et ad iustitiam obligaret; ita tamen, quod libertatem voluntatis non cogeret, quin pro suae libitu voluntatis iustitiam relinquere posset et secundum « sic res, quas condidit, administrat, ut eas agere proprios motus sinat ».4 Et quia plenitudo bonitatis in consummando operatur, secundum quod exigit altitudo virtutis et rectitudo veritatis; hinc est, quod consummatio beatitudinis non datur a bonitate summa nisi his qui servaverunt iustitiam a rectitudine veritatis impositam, qui susceperunt disciplinam et amaverunt illam summam et perpetuam pulchritudinem plus quam bona transitoria. — Et quoniam quidam hoc agunt, quidam autem oppositum, pro suarum varietate voluntatum, quae interius occultantur et in statu viae secundum suum arbitrium currunt; hinc est, quod ad manifestationem altitudinis virtutis, rectitudinis veritatis et plenitudinis bonitatis, necesse est, universale iudicium sequi; in quo fiant iustae retributiones praemiorum, apertae declarationes meritorum et irrevocabiles lationes sententiarum, ut in iustis retributionibus stipendiorum summae bonitatis appareat plenitudo, in apertis declarationibus meritorum veritatis appareat rectitudo, et in irrevocabilibus lationibus sententiarum summae virtutis et potestatis appareat altitudo. — Primum igitur, quoniam iusta retributio respicit culpam, cui debetur poena, vel iustitiam, cui debetur gloria; et universi filii Adae habent hanc, vel illam: hinc est, quod necesse est, iudicio retributionis omnes iudicari, ut iusti glorificentur, et impii condemnentur.5 Rursus, quia aperta declaratio meritorum requirit, quod simul appareat, quid agendum est, et quid actum est vel omissum a libertate voluntatis humanae secundum varietatem circumstantiarum; hinc est, quod et libri conscientiarum aperientur, ut appareant merita, et liber vitae, ut appareat ipsa iustitia, secundum quam approbanda, vel reprobanda sunt merita illa. Et quoniam ille liber vitae est liber, in quo scripta sunt omnia, simul et lucidissime, et in conscientiis scribuntur veraciter; ideo ex concursu apertionis horum librorum fiet aperta declaratio omnium meritorum, ita quod occulta cordis cuiuslibet et sibi et ceteris innotescant. Unde, ut vult Augustinus,6 liber ille est « vis, qua fit, ut ad memoriam cuiuslibet cuncta mirabiliter revocentur », ut lucide appareat aequitas divinorum iudiciorum in apertissimo lumine veritatis. Postremo, quia irrevocabilis latio sententiarum debet fieri ab eo qui possit audiri et videri, et a quo non possit appellari; et videri ab universis non potest summa lux, quam tenebrosi oculi videre non possunt, pro eo quod facie ad faciem7 videri non potest sine deiformitate mentis et iucunditate cordis: necesse est, quod iudex appareat in effigie creaturae. Quia vero pura creatura auctoritatem non habet summam, a qua appellari non possit; hinc est, quod necesse est, quod iudex noster et Deus sit, ut iudicet per auctoritatem summam; et homo sit, ut videatur et disceptet cum peccatoribus in effigie humana. Et quia una vox disceptationis terret culpabiles et assecurat innocentes; hinc est, quod una eius effigies iustos laetificabit et e contrario impios deterrebit.