Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
De ramificatione autem gratiae in habitus beatitudinum haec tenenda sunt, quod septem sunt beatitudines, quas Salvator enumerat in sermone de monte1, scilicet paupertas spiritus, mititas, luctus, esuries iustitiae, misericordia, munditia cordis et pax. — Ad has beatitudines propter sui perfectionem et plenitudinem duodecim fructus Spiritus et quinque sensus spirituales consequuntur; qui non dicunt novos habitus, sed status delectationum et usus spiritualium speculationum, quibus replentur et consolantur spiritus virorum iustorum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum reparativum principium sit perfectissimum et perfectissime reparativum et reformativum per donum gratuitum; ideo gratiae donum ab ipso manans liberaliter et abunde ramificari debet usque ad habitus perfectionum, qui, cum fini approximent, recto vocabulo nuncupantur ex nomine beatitudinum; quarum sufficientia, numerus et ordo colligitur ex integritate perfectionis, ex modis perfectionum et ex dispositionibus ad perfectionem.
Primo igitur ad integritatem perfectionis requiritur necessario perfectus recessus a malo, perfectus processus in bono et perfectus status in optimo. Quoniam autem malum aut procedit ex tumore superbiae, aut ex rancore malitiae, aut ex languore concupiscentiae2; ideo ad perfecte elongandum ab hoc triplici genere mali tres sunt necessariae beatitudines, scilicet paupertas spiritus elongans a malo tumoris, mititas elongans a malo rancoris, et luctus elongans a malo libidinis et languoris concupiscentialis. — Quia vero perfectus processus in bono attenditur secundum divinam imitationem; et universae viae Domini misericordia et veritas3; hinc est, quod duplex est beatitudo secundum has duas vias, scilicet esuries sive zelus iustitiae, et affectus misericordiae. — Quoniam autem status in optimo est vel per limpidam cognitionem, vel per tranquillam affectionem; hinc est, quod sunt duae ultimae beatitudines, scilicet munditia cordis ad Deum videndum et pax mentis ad perfecte fruendum.
Secundo etiam, si modi perfectionum attendantur, debent esse septem habitus beatitudinum. Nam est perfectio religionis, praelationis et internae sanctitudinis4. Ad perfectionem autem religionis necessario requiritur abdicatio boni privati, acceptatio boni fraterni et appetitio boni aeterni; primum fit per paupertatem spiritus, secundum per mititatem affectus, tertium per amaritudinem luctus. — Ad perfectionem vero praelationis duo necessario requiruntur, scilicet zelus iustitiae et affectus misericordiae; misericordia enim et veritas custodiunt regem5. Secundum haec duo disponi debet regimen praelationis in Ecclesia militante. — Ad perfectionem autem internae sanctitudinis necessario requiritur puritas conscientiae et tranquillitas totius animae per pacem Dei omnem humanum sensum exsuperantem.
Tertio, si attendantur dispositiones praeambulae, septem debent esse beatitudines. Timor enim facit recedere a malo et a mali occasione; et quia radix omnium malorum est cupiditas6; ideo timor disponit ad spiritus paupertatem, in qua simul iungitur humilitas cum paupertate, ut sic elongetur vir perfectus a fonte omnis culpae, scilicet a superbia et cupiditate. Et hinc est, quod paupertas spiritus est fundamentum totius perfectionis evangelicae. Unde primo oportet hoc fundamentum sternere qui vult ad culmen perfectionis venire, secundum illud Matthaei decimo nono7: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes; ecce, perfecta paupertas, quae nihil sibi prorsus retinet; et sequere me; ecce, humilitas8, quae facit, quod homo abnegando se ipsum tollat crucem suam et sequatur Christum, qui est totius perfectionis principalissimum fundamentum. Disponit ergo timor ad spiritus paupertatem. — Pietas autem ad mititatem; nam qui pie ad aliquem afficitur nec illum irritat nec ab illo irritatur. — Scientia disponit ad luctum, quoniam per scientiam cognoscimus nos a statu beatitudinis relegatos in hanc vallem miseriae et lacrymarum. — Fortitudo autem disponit ad esuriem iustitiae; qui enim fortis est tam avide se tenet cum iustitia, ut malit a vita corporali quam a iustitia separari. — Consilium disponit ad misericordiam; nihil enim Deus magis consulit in Scriptura quam facere misericordiam, quod super omnia reputat holocausta9. — Intellectus disponit ad cordis munditiam; nam speculatio veritatis mundat cor nostrum ab omnibus phantasiis. — Sapientia disponit ad pacem; nam sapientia iungit nos summo vero et bono, in quo est finis et tranquillitas totius nostri rationalis appetitus.
Qua pace adepta, necessario sequitur superabundans delectatio spiritualis, quae in duodenario10 fructuum continetur ad insinuandam superabundantiam delectationum. Est enim duodenarius numerus abundans, in quo insinuatur spiritualium charismatum exuberantia, quibus fruitur et delectatur11 anima sancta; et tunc est homo ad contemplationem idoneus et ad aspectus et amplexus sponsi et sponsae, qui fieri habent secundum sensus spirituales, quibus videtur Christi sponsi summa pulcritudo sub ratione Splendoris; auditur summa harmonia sub ratione Verbi; gustatur summa dulcedo sub ratione Sapientiae comprehendentis utrumque, Verbum scilicet et Splendorem; odoratur summa fragrantia sub ratione Verbi inspirati in corde; astringitur summa suavitas sub ratione Verbi incarnati, inter nos habitantis corporaliter et reddentis se nobis palpabile, osculabile, amplexabile per ardentissimam caritatem, quae mentem nostram per ecstasim et raptum transire facit ex hoc mundo ad Patrem.
Ex dictis igitur manifeste colligitur, quod habitus virtutum ad exercitium principaliter disponunt12 activae; habitus vero donorum ad otium contemplativae; habitus autem beatitudinum ad perfectionem utriusque. Fructus vero Spiritus, qui sunt caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas13, dicunt delectationes consequentes opera perfecta. Sensus vero spirituales dicunt perceptiones mentales circa veritatem contemplandam. Quae quidem contemplatio in Prophetis fuit per revelationem quantum ad triplicem visionem, scilicet corporalem, imaginativam et intellectualem14; in aliis vero iustis reperitur per speculationem, quae incipit a sensu et pervenit ad imaginationem et de imaginatione ad rationem, de ratione ad intellectum, de intellectu ad intelligentiam; de intelligentia vero ad sapientiam sive notitiam excessivam, quae hic in via incipit, sed consummatur in gloria sempiterna.
Et in his gradibus consistit scala Iacob, cuius cacumen attingit caelum; et thronus Salomonis15, in quo residet Rex sapientissimus et vere pacificus et amorosus ut sponsus speciosissimus et desiderabilis totus; in quem desiderant Angeli prospicere, et ad quem suspirat desiderium sanctarum animarum, sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Quo quidem desiderio ferventissimo ad modum ignis spiritus noster non solum efficitur agilis ad ascensum, verum etiam quadam ignorantia docta supra se ipsum rapitur in caliginem et excessum, ut non solum cum sponsa dicat: In odorem unguentorum tuorum curremus16, verum etiam cum Propheta psallat: Et nox illuminatio mea in deliciis meis. Quam nocturnam et deliciosam illuminationem nemo novit nisi qui probat, nemo autem probat nisi per gratiam divinitus datam, nemini datur, nisi ei qui se exercet ad illam; ideo deinceps consideranda sunt exercitia meritorum.