Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Praedeterminatis igitur aliquibus breviter de Trinitate Dei et creatura mundi, restat nunc, aliqua breviter tangere de corruptela peccati. De qua in summa tenendum est, quod peccatum non est essentia aliqua, sed defectus et corruptela, qua scilicet corrumpitur modus, species et ordo in voluntate creata1; ac per hoc corruptio peccati est ipsi bono contraria, nec tamen habet esse nisi in bono nec ortum trahit nisi a bono, quod quidem est liberum voluntatis arbitrium; et ipsum nec est summe malum, cum possit velle bonum; nec summe bonum, cum possit declinare in malum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium, cum sit ens a se ipso, non ab alio, necesse est, quod sit ens propter se ipsum, ac per hoc summe bonum, nullum prorsus habens defectum. Non est igitur aliquid nec esse potest, quod sit primum et summe malum, quia primum principium dicit summum complementum, et summum malum defectum dicit permaximum. Quoniam igitur primum principium, ut summe ens et completum2, nec deficere potest in essendo nec in operando; nec summe malum est nec aliquod malum est nec aliquo modo malum principiare potest. — Quia tamen omnipotens est, potest bonum de non-esse in esse deducere, etiam sine adminiculo alicuius materiae. Quod et fecit, cum creaturam finxit, cui dedit esse, vivere, intelligere et velle; quae quidem, quia a summo bono fuit secundum triplicis causae habitudinem3; oportuit, quod haberet in sua substantia et voluntate modum, speciem et ordinem. Nata ergo fuit agere opera sua a Deo et secundum Deum et propter Deum, et hoc secundum modum, speciem et ordinem sibi insitum.
Sed quia de nihilo fuit et defectiva, potuit deficere ab agendo propter Deum, ut aliquid faceret propter se, non propter Deum, ac per hoc nec a Deo nec secundum Deum nec propter Deum; et hoc est peccatum, quod est modi, speciei et ordinis corruptivum; quod, quia defectus est, non habet causam efficientem, sed deficientem, videlicet defectum voluntatis creatae4.
Quia vero corruptio est et non nisi boni; et omnis corruptio in re corruptibili est: ideo non est nisi in bono; ac per hoc, cum voluntas libera corrumpat in se ipsa modum, speciem et ordinem, deficiendo a vero bono, peccatum omne in quantum huiusmodi et est a voluntate, sicut a prima origine, et est in voluntate, sicut in proprio subiecto; quod quidem facit voluntas, quando sua defectibilitate, mutabilitate et vertibilitate, spreto bono indeficiente et incommutabili, bono commutabili inhaerescit5.
Ex quibus colligitur, quod «peccatum non est appetitio malarum rerum, sed desertio meliorum»; et ideo in appetitu voluntatis est modi, speciei et ordinis corruptivum, ac per hoc «adeo voluntarium, quod si non est voluntarium, iam non est peccatum». — His autem praeintellectis, manifeste cadit impietas Manichaeorum6 ponentium summe malum omnium malorum principium primum. Apparet etiam, quae sit mali origo, et quid sit mali subiectum.