Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Iam nunc septimo loco restat videre de integritate uniuscuiusque Sacramenti; quae cum sint in numero septiformi, primo dicendum est de integritate baptismi, qui est ianua aliorum Sacramentorum.

De integritate igitur Sacramenti baptismi hoc tenendum est, quod ad hoc, quod aliquis baptizetur vere et plene, requiritur expressio formae vocalis, a Domino institutae, quae est haec: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Amen; absque omissione vocabuli et sine interpositione vocabuli, absque praeposteratione ordinis supradicti et sine commutatione nominis praenotati. — Requiritur etiam mersio vel ablutio per elementum aquae in toto corpore, vel saltem in digniori parte, ita quod expressio et mersio fiat ab uno et eodem et in eodem tempore. — Quibus concurrentibus, si non sit fictio in baptizando, datur ei gratia regenerans, rectificans et purificans ab omni culpa. — Quod ut efficacius fiat, catechismus et exorcismus tanquam praeparatorii praemittuntur tam in parvulis quam in adultis; ita tamen, quod in adultis requiritur fides propria, in parvulis autem sufficit fides aliena.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, tanquam perfectissimum et sufficientissimum principium reparare habeat genus humanum per medicamenta Sacramentorum, ita quod nihil sit in eis superfluum, nihil inordinatum, nihil etiam diminutum; ita disponere debuit, quod Sacramentum baptismi et alia integrarentur, secundum quod exigebat sua virtus, nostra salus et etiam noster morbus. — Quoniam ergo virtus nos reparans est virtus totius Trinitatis, quam sancta mater Ecclesia credit in animo, confitetur in verbo et profitetur in signo, sub trium personarum distinctione et proprietate, ordine et origine naturali; est etiam virtus passionis Christi, qui mortuus et sepultus fuit et die tertia resurrexit: hinc est, quod ad horum expressionem in Sacramento, quod primum omnium Sacramentorum est, et in quo primo et principaliter haec virtus operatur, debuit fieri expressio Trinitatis in distincta, propria et ordinata nominatione, quantum est de forma communi, licet in tempore primitivae Ecclesiae potuerit fieri in nomine Christi, in quo intellectus clauditur Trinitatis. Debuit etiam fieri propria et ordinata nominatio verbi baptizandi cum trina mersione ad expressionem mortis Christi et sepulturae et resurrectionis post triduum factae, quantum est de congruitate. Et quia simul operatur utraque virtus et in uno Christo Salvatore, utrumque horum debet fieri ab uno et eodem simul et in eodem tempore, propter servandam unitatem in Sacramento et significandam unitatem in nostro Mediatore.

Rursus, quoniam salus nostra requirebat inchoari per regenerationem seu renovationem in esse gratiae conferentis spirituale esse, abstergendo immunditiam, effugando tenebras et refrigerando concupiscentiam, quae universaliter labefactat omnem hominem descendentem seminaliter ab Adam; hinc est, quod Sacramentum primum, quod est regenerativum, debuit fieri in elemento, quod haberet conformitatem ex naturali repraesentatione ad triplicem effectum praedictum gratiae inchoantis nostram salutem. Quoniam ergo aqua sua puritate mundat, sua pervietate luminis est delativa, sua frigiditate refrigerat; et maxime communis est omnibus inter omnia liquida: hinc est, quod Sacramentum regenerationis nostrae perfici debuit in elemento aquae indifferenter; quia « omnis aqua omni aquae est eadem specie », et etiam, ne aliquis propter defectum elementi periculum salutis posset incurrere.

Postremo, quoniam morbus noster, contra quem principaliter est baptismus, est originale peccatum, quod animam privat vita gratiae et omnium virtutum rectitudine habilitante et pronam quodam modo reddit ad omne genus culpae, et traducitur aliunde et « parvulum facit concupiscibilem et adultum actu concupiscentem », redigit etiam in diabolicam servitutem et in potestatem principis tenebrarum: hinc est, quod ad hoc, quod per illud Sacramentum per contrarium sufficiens adhibeatur remedii medicamentum, congruit, in eo dari gratiam regenerantem contra privationem vitae gratuitae, gratiam rectificantem in septiformi virtute contra privationem virtutis habilitativae, gratiam purificantem ab omni culpa contra pronitatem ad omnem deordinationem vitiosam.

Et quoniam originale peccatum trahitur aliunde et parvulum facit concupiscibilem et adultum actu concupiscentem, necessaria est adulto fides propria et poenitentia, sed parvulo sufficit aliena, quae scilicet est in universali Ecclesia. Quia vero baptismus debet eruere de servitute diaboli et de potestate principis tenebrarum tam parvulos quam adultos; hinc est, quod utrique exorcizari debent ad expulsionem potestatis contrariae, utrique etiam catechizari: adulti, ut, expulsa caligine erroris, informentur ad fidem; parvuli vero, ut sciant patrini, quid eos debeant edocere, ne pro humano defectu impediatur baptismatis Sacramentum, quominus habeat finem suum.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work