Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
De sapientia vero Dei haec tenenda sunt, scilicet quod ipsa divina sapientia limpidissime cognoscit omnia bona et mala, praeterita, praesentia et futura, actualia et possibilia, ac per hoc incomprehensibilia nobis et infinita; ita tamen, quod ipsa in se nullo modo diversificatur, licet diversa nomina sortiatur. — In quantum enim est cognoscitiva omnium possibilium, dicitur scientia sive cognitio; in quantum est cognoscitiva omnium, quae in universo fiunt, dicitur visio; in quantum est cognoscitiva omnium, quae bene fiunt, dicitur approbatio; in quantum est cognoscitiva eorum quae futura sunt, dicitur praescientia sive praevisio; in quantum est cognoscitiva eorum quae ab ipso Deo fienda sunt, dicitur dispositio:1 in quantum est cognoscitiva eorum quae praemianda sunt, dicitur praedestinatio; in quantum vero est cognoscitiva eorum quae damnanda sunt, dicitur reprobatio.
Et quia ipsa non tantum est cognoscitiva, sed est etiam ratio cognoscendi; ideo, in quantum est ratio cognoscendi omnia cognita, dicitur lux; in quantum est ratio cognoscendi visa et approbata, dicitur speculum; in quantum est ratio cognoscendi praevisa et disposita, dicitur exemplar; in quantum vero est ratio cognoscendi praedestinata et reprobata, dicitur liber vitae. — Est igitur liber vitae respectu rerum, ut redeuntium; exemplar, ut exeuntium; speculum, ut euntium; lux vero respectu omnium.2 — Ad exemplar autem spectat idea, verbum, ars et ratio: idea, secundum actum praevidendi; verbum, secundum actum proponendi; ars, secundum actum prosequendi; ratio, secundum actum perficiendi, quia superaddit intentionem finis. — Quia vero haec omnia unum sunt in Deo, ideo unum frequenter accipitur pro alio.
Et licet divina sapientia ratione diversitatis scitorum et connotatorum diversa sortiatur vocabula, non tamen diversificatur secundum rationem intrinsecam. Cognoscit enim contingentia infallibiliter, mutabilia immutabiliter, futura praesentialiter, temporalia aeternaliter, dependentia independenter, creata increate, alia a se in se et per se.3 — Et cum infallibiliter contingentia cognoscat, simul stat libertas et vertibilitas voluntatis cum praedestinatione et praescientia.
Intelligentia autem et ratio praedictorum est: quoniam primum principium, hoc ipso quod primum et summum, cognitionem habet simul simplicissimam et perfectissimam: quia perfectissimam, ideo cognoscit omnia distinctissime sub omnibus conditionibus, quas res habent vel habere possunt; et propterea futura scit esse futura, et praesentia praesentia; et bona scit approbanda, et mala reprobanda: hinc est, quod diversa sortitur vocabula, secundum quod dictum est supra.4
Sed quia simul stat perfectio sapientiae cum summa simplicitate, hinc est, quod omnia alia a se cognoscit in se et per se; ex quo sequitur secundum, quod creata cognoscit increate; ex quo sequitur tertium, quod dependentia cognoscit independenter; ex quo oritur quartum, quod temporalia cognoscit aeternaliter; ex quo quintum, quod futura cognoscit praesentialiter; ex quo sextum, quod mutabilia cognoscit immutabiliter; ex quo septimum, quod contingentia cognoscit infallibiliter.5
Et ita contingentia, manentia contingentia, sunt divinae sapientiae prorsus infallibilia, tam in contingentibus, quae subiacent naturae, quam libertati voluntatis humanae. — Unde qui vult hoc verum6 intelligere, quomodo simul stet libertas voluntatis creatae cum infallibilitate praedestinationis aeternae, resolvendo ab hoc ultimo procedat per illos septem gradus usque ad primum, quod primum principium perfectissime cognoscit omnia per se ipsum, quod est verum certissimum; ex quo cetera praedicta ratiocinando infallibiliter concluduntur.
Sicut autem divinae cognitionis certitudo simul stat cum contingentia rerum cognitarum, quia simul est simplicissima et perfectissima divina sapientia; sic unitas simul stat cum multiformitate rationum et idearum ex eadem causa. Quia enim perfectissima est, ideo distinctissime cognoscit universa et singula et illa omnia distinctissime et perfectissime repraesentat; et ideo singulorum dicitur habere rationes et ideas tanquam rerum similitudines perfectissime expressivas. — Quia vero simplicissima est, ideo omnes similitudines illae sunt unum in ipsa. Unde sicut Deus una virtute omnia producit ex tempore secundum omnimodam rerum integritatem, sic una veritate7 omnia exprimit sempiternaliter. Et sicut una est in Deo altissimo, omnipotente operatio activa secundum rem, dicuntur tamen plures rerum productiones ratione pluralitatis productorum; sic una est veritas unius actus intelligentiae in Deo; dicuntur tamen plures similitudines, ideae et rationes ratione pluralitatis ideatorum vel existentium, vel futurorum, vel possibilium. Hae autem rationes vel ideae, licet sint una veritas et lux et essentia,8 non tamen dicuntur esse una ratio vel idea. Ratio enim vel idea dicitur ut ad alterum secundum rationem intelligendi. Nominat enim similitudinem cogniti, quae realiter tenet se ex parte Dei, licet secundum rationem intelligendi dicere videatur aliquid ex parte ideati.
Si autem huius simile in creatura requiratur, dicendum, quod hoc est illius exemplaris proprium; quia, sicut dictum est, simul est simplex et infinitum et perfectissimum, quo praeintellecto, cetera consequenter innotescunt. Quia enim exemplar illud est simplicissimum et perfectissimum, ideo actus purus; quia vero infinitum et immensum, ideo extra omne genus.9 Et hinc est, quod existens unum, potest esse similitudo expressiva multorum.