Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Ad intelligendum autem, qualiter corruptela peccati introivit in mundum, considerare oportet lapsum primi parentis, traductionem culpae originalis et ortum seu radicem peccati actualis. — Circa lapsum igitur primi parentis haec tria nobis consideranda occurrunt, scilicet tentatio diabolica, culpa commissa et poena inflicta1.
Haec autem de tentatione tenenda sunt, quod cum Deus hominem condidisset in felicitate paradisi in duplici sexu, virili scilicet et muliebri; diabolus invidens homini, assumta specie serpentina, aggressus est mulierem, primo quaerendo: Cur praecepit vobis Deus, ne comederetis?2 secundo asserendo: Nequaquam moriemini; tertio promittendo: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum; volens ista tentatione deiicere mulierem infirmiorem et per illam postea prosternere sexum virilem; quod et fecit, Domino permittente.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, sicut primum principium est potentissimum in producendo, sic etiam est rectissimum in gubernando; et ideo «res, quas condidit, ita administrat, ut tamen eas agere proprios motus sinat»3. Quoniam ergo homo sic factus erat, ut per victoriam pugnae perveniret ad praemium quietis aeternae; licet Deus sciret, hominem tentationi succumbere, debuit tamen permittere, hominem tentari ab eo qui sciret, posset et vellet4. — Quoniam igitur diabolus, qui prius erat sciens et rectus, per superbiam cadendo factus est versutus et invidus; et ideo per invidiam tentare volebat et per astutiam sciebat: ideo tentavit, iuxta quod potuit, et Deus permisit. Quod ergo in tentando speciem serpentinam assumsit, hoc fuit dispensationis divinae, ut non solum posset deprehendi eius versutia, verum etiam ex illa effigie versutia diabolica in tentando innotescere posset cunctis filiis Adae.
Rursus, quod tentavit de praecepto disciplinae5, hoc similiter fuit dispensationis divinae, ut, sive vinceretur, sive vinceret, cunctis innotesceret meritum obedientiae, sive demeritum inobedientiae. — Quod autem incepit a muliere, hoc fuit versutiae suae, quia facilius est deiicere minus fortem; unde versutia hostis ex infirmiori parte aggreditur civitatem.
Similiter modus, quo in tentatione processit, magnae fuit versutiae, quia experiendo, impellendo et alliciendo processit. Experientiam enim sumsit in interrogatione, impulit in assecuratione, allexit autem in promissione. Primo enim interrogavit de causa mandati, ut rationem duceret in dubium; secundo, dubitatione habita: Ne forte moriamur6, assecuravit, ut irascibilem duceret in contemptum; tertio, promisit, ut concupiscibilem duceret in appetitum, et sic his tribus modis libertatem arbitrii traheret ad consensum, quae facultas est rationis et voluntatis, complectens nihilominus tres praedictas vires, rationalem, irascibilem et concupiscibilem7; respectu quarum diabolus allexit mulierem per triplex appetibile, scilicet per scientiam, quae est appetibilis rationali; per excellentiam ad modum Dei, quae est appetibilis irascibili; per suavitatem ligni, quae est appetibilis concupiscibili. Et sic tentavit omne, quod erat in muliere tentabile, per omne illud, per quod poterat in tentationem induci, quod est triplex appetibile mundi, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vitae8; secundum quae tria attenditur omnis tentationis origo, sive a mundo, sive a carne, sive a diabolo.