Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Ex iam dictis colligitur, quod, sicut Deus res ordinate condidit quantum ad tempus et ordinate disposuit quantum ad situm; sic etiam ordinate gubernat quantum ad influentiam; et Scriptura ordinate De mundo narrat quantum ad doctrinae sufficientiam; licet non Scriptura ita explicite describat distinctionem orbium nec caelestium nec elementarium, parum aut nihil dicat de motibus et virtutibus corporum superiorum et de mixtionibus elementorum et elementatorum, et quod plus est, nihil explicite narret de conditione supernorum spirituum, maxime cum describit istud universum in esse productum.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium reddat se nobis cognoscibile et per Scripturam et per creaturam, per librum creaturae se manifestat ut principium effectivum, per librum Scripturae ut principium reparativum; et quia principium reparativum non potest cognosci, nisi cognoscatur et effectivum: ideo sacra Scriptura, licet principaliter agat de operibus reparationis, agere nihilominus debet de opere conditionis, in quantum tamen ducit in cognitionem primi principii efficientis et reficientis; et ideo ipsa est cognitio sublimis et salutaris: sublimis, quia de principio effectivo, quod est Deus creator; salutaris, quia de principio reparativo, quod est Christus salvator et mediator.

Rursus, quia sublimis est, utpote quia agit de primo principio et ente summo; ideo non descendit ad describendas speciales entium naturas, motus, virtutes et differentias; sed stat in generalitate quadam, in qua implicantur specialia, describendo scilicet conditionem mundi quantum ad dispositionem et influentiam quoad naturam luminosam, opacam et perviam in generalitate quadam.

Et quoniam primum principium, de quo agit, habet in se ordinem naturae in existendo, ordinem sapientiae in disponendo, ordinem bonitatis in influendo: ita quod ordo naturae habet simultatem et aequalitatem; ordo sapientiae considerat prioritatem et posterioritatem; ordo influentiae superioritatem et inferioritatem: ideo ad insinuandum ordinem naturae determinat Scriptura, iuxta quod Deum operari decebat: quod in principio, ante temporis decursum, fuerit illa triplex natura de non-esse in esse producta, cum dicit: In principio creavit Deus caelum et terram; et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Ubi nomine caeli insinuatur natura luminosa; nomine terrae, opaca; nomine aquae, pervia sive perspicua, sive contrarietati subiecta, sive supra contrarietatem elevata. — Ubi etiam insinuatur Trinitas aeterna, scilicet Pater in nomine Dei creantis, Filius in nomine principii, Spiritus sanctus in nomine Spiritus Dei. — Et sic intelligendum est illud quod dicitur: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul; non quia ea creaverit in chaos omnimodae confusionis, secundum quod finxerunt poetae, cum produxerit hanc triplicem naturam, summam in summo, mediam in medio et infimam in infimo; nec etiam in esse omnimodae distinctionis, cum caelum esset perfectum, et terra incomposita, natura media, quasi medium tenens, nondum esset ad perfectam distinctionem deducta.

Ad insinuandum autem ordinem sapientiae in disponendo determinat, quod haec triplex natura non simul fuit distincta et ornata, sed iuxta triplicis naturae creatae exigentiam per triduum distincta et per triduum aliud ornata; ut, sicut Deus in principio triplicem naturam simul creavit in primordio temporis, sic successione temporis in triplici mensura temporis, scilicet triplicis diei, triplicem faceret distinctionem naturae triplicis creatae; et rursus in alio triduo, triplicem ornatum triplicis naturae distinctae.

Ad insinuandum vero ordinem bonitatis in influendo determinat, quod haec triplex natura collocata est in mundo secundum sub et supra iuxta suam dignitatem et influentiam. — Et quia luminosum plurimum habet de specie, ideo sibi debetur circumferentia; quia opacum minimum habet de specie, ideo sibi debetur centrum; quia vero pervia tenet medium, ideo medium sortita est situm. Et quoniam natura pervii et perspicui communis est naturae caelesti et elementari, et rursus luminosa utrique convenit: ideo recte dicitur firmamentum factum in medio aquarum, non quia aquae supra caelos sint aquae fluxibiles, frigidae, graves et corruptibiles; sed quia subtiles et incorruptibiles, perviae et super omnem contrarietatem sublimatae, ac per hoc caelestis naturae et in caelestibus collocandae ratione nobilitatis formae.

Collocantur etiam ratione virtutis et influentiae. Quia enim omnis actio corporalis in rebus inferioribus regulam, originem et vigorem sumit a natura caelesti; cum duae sint qualitates activae, scilicet calidum et frigidum, et aliquod sit caelum principaliter influens et calidum, utpote caelum sidereum ratione luminositatis: congruum fuit, quod aliquod influeret super frigidum, et sic crystallinum. — Et sicut caelum sidereum, licet influat ad calorem, non tamen est formaliter calidum; sic etiam caelum, quod dicitur aqueum sive crystallinum, non est essentialiter frigidum. — Unde quod Sancti dicunt, quod aquae sunt ibi constitutae ad reprimendum calorem superiorum corporum et cetera similia, non secundum formalem praedicationem, sed secundum efficientiam et influentiam sunt intelligenda. — Competit ergo conditio creaturae secundum ordinem praedictum ordini creatricis sapientiae et divinae Scripturae, quia est scientia sublimis.

Rursus, quia ipsa est scientia salutaris; ideo non determinat de opere conditionis nisi propter opus reparationis. Et quoniam Angeli sic conditi sunt, ut labentes nullatenus reparentur, sicut apparebit in sequentibus, ideo tacetur secundum litteram exteriorem Angelorum lapsus et conditio, quia non debebat subsequi reparatio.

Quia vero sublimitatem Scripturae non decebat prorsus reticere de conditione sublimissimae creaturae; ideo sic sacra Scriptura describit rerum conditionem, iuxta quod exigit scientia sublimis et salutaris; ut tamen secundum spiritualem intelligentiam tota conditio litteraliter descripta spiritualiter referatur ad describendam hierarchiam angelicam et ecclesiasticam: ideo secundum spiritualem intellectum describitur in illis tribus naturis primo productis hierarchia angelica nomine caeli, et ecclesiastica nomine terrae, et gratia, per quam irrigatur utraque, nomine aquae.

Rursus, per septenarium dierum intelligitur septiformis Ecclesiae status secundum decursum septem aetatum. Per eundem etiam septenarium intelintelligitur septiformis Angelorum conversio a creatura ad Deum. — Et sic ex praedictis apparet sufficientia et veritas Scripturae in diversis opinionibus Sanctorum, scilicet Augustini et aliorum, quae sibi non contradicunt, cum verae sint, si recte intelligantur.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work