Scotus Academicus, Tomus decimus: De Baptismo, De Poenitentia, De Extrema Unctione
Claude Frassen (1620–1711)
First published 1902
The tenth volume of Claudius Frassen's Scotus Academicus in the Roman edition of 1902 (Editio nova, Ex Typographia Sallustiana), containing the first treatise of the fourth book: the sacraments instituted and ordained as a remedy for sin, namely baptism, penance with its appendix on public penance, and extreme unction. The Latin follows the printed page; the English is an original translation.
Tractatus I: De Sacramentis institutis et ordinatis in remedium peccati
Disputatio I: De Sacramento Baptismatis
Articulus I: De institutione et natura Sacramenti Baptismatis
Quaestio I: Utrum Baptismus Ioannis idem fuerit cum Baptismo Christi, et vim habuerit remittendi peccata
Quaestio II: Quid sit Baptismus, et quando institutus fuerit, ac sub praecepto esse coeperit
Quaestio III: Quotuplex sit Baptismus
Quaestio IV: Quaenam sit materia remota Baptismi fluminis
Quaestio V: Quae, et qualis sit materia proxima Baptismi
NOTANDUM 1. Theologos invicem convenire materiam proximam Baptismi esse ipsam actualem ablationem corporis per aquam: Ipsa enim, inquit Doctor q. 3. dist. 3. n. 2. cum verbis, tamquam signum proximum significat effectum Baptismi. Non enim verba, quae formae vicem habent in Baptismo, sunt revera forma illius Sacramenti, quod accedant ad aquam immotam, sed quod accedant ad aquam ut applicatam sub ratione materiae Baptismi. si quis enim materiae immotae adhiberet verba: Ego te baptizo, nihil ageret; unde cum S. Augustinus ait: Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum, non sic est intelligendus, quasi velit verbum accedere ad elementum immotum aquae, sed ut applicatum corpori, unde subdit: Quae est tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? Debet enim aqua per ablutionem corpus tangere, ut rationem et virtutem Baptismi obtineat. Unde ibidem Doctor merito ridet explicationem Gandulphi 1. q. 1. cap. in glossa ad illud verbum, detrahe, ubi aiebat Gandulphus cavendum esse, ne forte asinus bibat Sacramentum. Haec enim dubitatio, inquit Doctor, est vere asinina, quia illa ablutio non durat, nisi in fieri, et quantumcumque aqua posset bibi, vel huc, vel illuc transfundi, ipsa ablutio non. — Definitur autem ablutio ab eodem Doctore ibidem n. 4. Contactus aquae fluidae libere coniungentis sicuti et separantis inter carnem, et aliud corpus. Vel clarius: ablutio est motio aquae liquidae circa corpus, quae per se ordinatur ad sordes abluendas. Dico per se ordinatur, nam, ut ibidem advertit Doctor n. 2. « non oportet, quod sit ibi ablutio, prout distinguitur contra motionem, et includit motionem sordium a corpore per contactum aquae: sed sufficit lotio in communi dicta corporis ab aqua, alio hoc agente. Quod nihil aliud est, nisi quod oportet istum contactum corporis ab aqua fieri ab alio causante contactum istum. Et isto modo intelligendo ablationem et lotionem, lotio est materia proxima, quasi per se fundamentum vel pars fundamenti istius significationis; aqua autem est materia remota, quae applicatur corpori in ista lotione ».
NOTANDUM 2. Duplicem distingui lotionem: unam quidem activam, aliam vero passivam. Activa est ipsa aquae motio, quatenus fit a baptizante in baptizatum: passiva vero ipsamet aquae motio super baptizatum, quatenus ipsum successive tangit, contactus enim aquae in ablutione Baptismali, debet esse mobilis et successivus: aqua siquidem immota existens in vase non dicitur vas illud abluere, licet illius omnes partes tangat, quando vas plenum est aqua; quia ablutio, ut vera sit et perfecta, debet fieri cum motu, ut recte notavit Subtilis Doctor, n. 2. dicens: intelligitur ablutio hic, non tantum sicut aqua dicitur lavari corpus, quasi formaliter; sed sicut homo dicitur lavare corpus cum aqua, quasi proprie active: nam solus contactus corporis ab aqua immota veluti cum quis in balneo quiescit, aqua undique circumfusus) quae est quasi ablutio formalis, non est instituta tamquam signum vel pars signi, sed ipsa lotio effective facta ab aliquo abluente. Ex quibus verbis Suarez, disp. 20. sect. 2. colligit Doctorem sentire ablutionem potius consistere in actione, quam in passione, seu receptione aquae in corpore hominis baptizati: quia Sacramentum, inquit, est actio sacra ipsis Ministri, igitur et Baptismus ex parte materiae proximae erit lotio, ut facta a Ministro: Contra vero Vasquez, disp. 111. cap. 2. contendit ablationem sacramentalem formaliter esse passivam, quatenus nempe recipitur in eo, qui abluitur; siquidem Sacramentum est caeremonia sacra, qua quis iustificatur, ac proinde quatenus in ipso recipitur, et est passio. Quam ulterius sententiam confirmat auctoritate Doctoris ex dist. 6. q. 2. n. 4. ubi ait: Ex isto videtur sequi corollarium, quod Sacramentum baptismi magis est baptizatio passiva, quam activa; quia plurificata baptismatione activa, non plurificatur passiva, nec Baptismus, quia passiva est una. Istud autem illatum videtur probabile, quia baptizatus proprie suscipit Sacramentum; suscipit autem proprie ablationem passivam, et non activam, nisi dicatur idem realiter. Verum rectius dicendum arbitror materiam proximam Baptismi consistere in ablatione tam activa, quam passiva, siquidem caeremonia sacra Baptismi non potest fieri separatim ab illa passione, sine receptione actionis in subiecto, neque vicissim passio sine actione, ac subinde utraque ingreditur conceptum essentialem ablationis sacramentalis. Utrum autem ratio illa formalis Sacramenti magis tribuenda sit actioni, quam passioni, vel e converso, an vero utrique aequaliter competat, merito dicit Suarez quaestionem illam ad rem theologicam esse parvi momenti, et nullius utilitatis.
NOTANDUM 3. Ablutionem Sacramentalem fieri posse triplici modo, scilicet, vel per immersionem baptizandi, vel per aspersionem, vel per infusionem aquae in ipsum baptizatum: cum enim Christus Dominus statuendo materiam proximam huius Sacramenti esse ablationem, non determinaverit modum, quo illa fieri deberet, inde triplex ille baptizandi modus ab Ecclesia fuit usurpatus diverso tempore, secundum rerum exigentiam et opportunitatem. Primo namque, Baptismus videtur collatus per aspersionem ab Apostolis, Actor. 2. ubi post praedicationem Petri probantis Christum esse verum Messiam, legimus: Qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt, et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia. Quod utique fieri non potuit per infusionem aquae super caput singulorum, aut eorum immersionem, qua ratione enim Apostoli ac Discipuli numero paucissimi tantam hominum multitudinem ab hora nona ad solis occasum sic lavare potuissent? Merito igitur colligunt Theologi ipsos baptizasse per aspersionem, unica enim aut paucis saltem aspersionibus plures simul baptizare poterant. Postea vero mos invaluit ab Apostolis, ut Baptismus nonnisi per trinam immersionem fieret. Ac tandem rationabili de causa statutum est ab Ecclesia, ut Baptismus dumtaxat conferretur per infusionem aquae in caput, aut aliam notabilem corporis partem ipsius baptizandi. Quaeritur ergo an triplex hic baptizandi modus sit sufficiens et validus.
His ita praemissis, quatuor1 supersunt haec in Quaestione determinanda: primum, an ad validum Sacramentum requiratur, quod ablutio fiat in notabili corporis parte, et quantitate aquae: secundum. utrum ablutio, quae esset occisiva baptizandi, revera foret validum Sacramentum: tertium, utrum ablutio debeat esse unica, vel triplex.2
Conclusio prima. — AD VALIDUM SACRAMENTUM BAPTISMI REQUIRITUR ABLUTIO NOTABILIS, TAM QUOAD PARTEM CORPORIS, QUAM QUOAD AQUAE QUANTITATEM. Ita Doctor in 4. dist. 4. q. 3. ubi determinans puerum in utero matris non posse baptizari: secus vero si pars principalis eius extra maternum uterum appareat, ait, n. 3. « Ad quaestionem dico, quod vel puer secundum omnes partes est in utero matris; vel secundum aliquam partem apparet extra uterum. Si primo modo, dico quod non potest baptizari: non propter rationem priorem, quia coniunctus esset causae corruptionis; sed quia Baptismus est lotio, vel ablutio in aqua: sed parvulus sic in utero non potest lavari, quia nec sic immediate tangi ab aqua. Si secundo modo, sic aut apparet pars principalis, ut caput, et tunc potest baptizari in illa parte; et in hoc etiam simpliciter baptizari; non est enim verisimile, quod in die Pentecostes, quando baptizati sunt tria millia, Actor. 2. quod quilibet quantum ad totum corpus suum lavaretur aqua, sed praecise quantum ad faciem aspergendo, vel quantum ad caput perfundendo. Et in isto casu, si post puer nasceretur, non oporteret ipsum baptizare. Si autem apparet pars minus principalis, scilicet manus vel pes, illa est baptizanda, quia ibi est tota anima. licet non omnis sensus, sicut in capite. Et si hoc minus sufficeret ad hoc, ut esset simpliciter baptizatus, si nasceretur postea vivus, esset sub conditione baptizandus, ut docetur, Extrav. De baptismo, et eius effectu, cap. De Quibus. Credendum enim est, quod Deus suppleret illud. quod impotentia impediret; talis enim etsi mortuus nascitur, sepeliendus est in terra benedicta, ratione dicta ».
Ipsi Doctoris Subtilis sententiae per omnia consonat Angelicus Doctor, qui parte 3. q. 68. art. 11. ad 4. ita ait: Ad quartum dicendum, quod expectanda est totalis egressio pueri ex utero ad Baptismum, nisi mors immineat. Si autem primo caput egrediatur, in quo fundantur omnes sensus, debet baptizari periculo imminente, et non est postea rebaptizandus, si eum perfecte nasci contigerit. Et videtur idem faciendum, quaecumque alia pars egrediatur, periculo imminente. Quia tamen in nulla exteriorum partium integritas vitae ita consistit, sicut in capite (ergo loquitur de partibus, in quibus vita partialiter consistit, et non de aliis, quae nullo modo vivunt) videtur quibusdam, quod propter dubium, quacumque alia parte corporis abluta, puer post perfectam nativitatem sit baptizandus sub hac forma: si non es baptizatus, ego te baptizo.
Probatur autem haec assertio ex communi Ecclesiae praxi; nam in Rituali Romano, Tit. De Sacramento Baptismi, paragr. De forma, ita statuitur: Baptismus licet fieri possit, aut per infusionem aquae, aut per immersionem, aut per aspersionem: primus tamen, et secundus modus, qui magis sunt in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineantur, ut trina ablutione caput baptizandi perfundatur, vel immergatur. In quibus verbis praescribitur, et notabilis pars, imo praecipua, et similiter notabilis quantitas aquae, iuxta illud S. Augustini in Homil. 3. et habetur, cap. 78. De Consecr., dist. 4. Postquam vos credere dixistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus. Quod si parvulus ita est infirmus, ut capitis ablutionem non ferat, abluendum est pectus, vel humeri. Quod autem imminente periculo mortis, possit conferri Baptismus in qualibet parte etiam minima infantuli, docet idem Rituale paragr. De baptizandis parvulis, his verbis: Si aliud membrum emiserit, quod vitalem indicet motum in illo... baptizetur; et tunc, si natus vixerit, erit sub conditione baptizandus, eo modo quo dictum est supra: si non es baptizatus, ego te baptizo,
DICES 1: Si Baptismus conferri posset in parte minus principali, maxime quia, inquit Doctor, ibi est tota anima, licet non omnis sensus, sicut in capite, quibus significare videtur, inquit Vasquez loco supra laudato n. 30. idcirco Baptismum valere etiam in minima parte, quia anima, quae contraxit peccatum originale, est tota in illa parte, quae ablui dicitur: sed haec ratio nulla est: anima enim non est subiectum ablutionis Baptismalis, sed totus homo: igitur, etc. — Nego minorem, et ad eius probationem dico, Vasquezium perperam Subtilem Doctorem vellicare et interpretari; siquidem Doctor, ut optime advertit Hyquaeus in Commentario, n. 18. non ideo dicit esse totam animam in parte non principali, quasi anima esset subiectum ablutionis, sed loquitur respective ad caput, in quo Baptismum fieri omnes concedunt, ex eo quod sit pars principalis, in qua sensus animae magis vigent, et functiones vitae, et sine qua vita nequit consistere in homine, quae est differentia partis principalis a non principali, estque fundamentum, ex quo Doctores colligunt Baptismum in ea parte esse absolute Baptismum hominis, et validum. — Ad occurrendum ergo obiectioni tacitae, quae fieri potest contra Baptismum in parte non principali, dicit animam totam esse in parte non principali, quamvis non sit ibi omnis sensus, qui est in capite. Hic verus sensus Doctoris non autem ille ab aliis praesumptus, qui humilis est, et satis puerilis in hac materia. Excluditur etiam Baptismus qui fieret in capillo, vel ungue per stillam, quem contendit Vasquez esse verum Baptismum; nam si dubitant Doctores de Baptismo partis non principalis, licet viventis, et uno ore dicunt iterandum esse Baptismum sub conditione, ut etiam scribunt Rituales, quanto magis excluditur ab ablutione Baptismali, ea quae fieret in capillo, aut ungue, quae non denominant hominem absolute, nec sunt propriae eius partes? Ita Hyquaeus.
DICES 2: Vulnus inflictum in minima parte, quaecumque illa sit, sufficiens est, ut ab eo homo dicatur vulneratus: igitur pari ratione ablutio facta in qualibet minima parte, sufficiens erit ad validitatem Baptismi, etiam citra necessitatem. — Distinguo antecedens: secundum abusivum et improprium loquendi modum, concedo: iuxta sermonis proprietatem, et rigorem, nego: nullus enim Sapientum est, qui non rideret hominem dicentem se vulneratum, quod acicula digitum leviter pupugisset. Unde neganda est consequentia; siquidem non debet regulari veritas materiae et formae Sacramenti ab improprio et abusivo loquendi modo, sed iuxta proprietatem sermonis, et usum receptum ac probatum a Sapientibus.
Ex his patet probatio secundae partis Conclusionis, nempe quod ad ablutionem Baptismalem non sufficiat minima aquae guttula, cum ab illa homo moraliter non recte dicatur ablutus, lotus, et tinctus, iuxta communem Sapientum aestimationem: nam eam ablutionem Christus Dominus instituit pro materia proxima huius Sacramenti, per quam homo proprie dici potest, ablutus et lotus: sed ita non appellaretur propter contactum alicuius guttulae aquae in minima parte sui corporis, ut constat: igitur illa non potest sufficere ad proprie dictam materiam Baptismi. Quoniam tamen aliqui cum Vasquezio contrarium affirmant, idcirco non abnuerem, quod aliqua urgente manifesta necessitate conferretur Baptismus etiam in modica aquae guttula, si amplior aqua non adesset, cum enim materia et efficacitas Sacramenti pendeat a voluntate Christi Domini, quae quantum ad omnes omnino circumstantias et difficultates occurrendas in administratione Sacramentorum aperte non apparet ex Scriptura, aut Traditione, aut Conciliis: non irreligiosum est, ad evitandam animae damnationem, adhibere remedium, quod aliqui Doctores eo in casu iudicant fore utile et efficax, quamquam alii Doctores istud in dubium revocent.
Conclusio secunda. — PROBABILIUS EST ABLUTIONEM OCCISIVAM, SEU EX QUA MORS SEQUERETUR, NON ESSE SUFFICIENTEM ET VALIDAM AD SACRAMENTUM BAPTISMI. Ita Subtilis Doctor, in 4. d. 1. q. 3. n. 3. ubi dicit: Proiectus de ponte non baptizatur, quia hoc non est ad vitam ordinatum vel lotionem, sed ad mortem. Et dist. 5. qu. 3. n. 1. referens sententiam Richardi asserentis puerum sic proiectum non esse baptizatum, ait: Dicitur etiam, quod talis sic proiectus non esset baptizatus, quia Baptismus est ablutio ordinata ad vitam ablutam, non sic ordinatur illa immersio. Quapropter in Reportatis eadem quaest. n. 2. eamdem difficultatem expendens dicit: Sed si adultus proiiciatur in flumen dicendo, Baptizo te. etc. credo quod non baptizatur, quia proiiciens non habet intentionem Ecclesiae, quia intentio Ecclesiae est sic madefacere eum, quod ipso vivente posset iterum desiccari; vel esto quod baptizetur, non, dubito, quin proiiciens peccet mortaliter. Quibus omnibus constat Doctorem magis propendere in negativam sententiam.
Probatur itaque haec assertio ratione Doctoris: Deus non instituit aliquid pro materia legitima Sacramenti, quod vergit in praeiudicium et detrimentum humanae naturae, nec voluit vitam spiritualem ordinarie comparari cum dispendio et iactura vitae propriae: igitur non approbat pro legitima materia Baptismi illam ablutionem, ex qua directe sequeretur ipsius baptizati interitus. Probatur antecedens: quia Deus materiam et formam Sacramentorum instituit, et maxime huius Sacramenti, quod voluit esse commune omni sexui et aetati, quae magis decebat suavem suam providentiam, et habebat rationem lotionis usualis: sed ablutio occisiva non spectat ad suavem Dei providentiam, nec habet rationem ablutionis usualis: quis enim dixerit, Deum suaviter providere creaturis de mediis ad vitam aeternam consequendam necessariis, quae nonnisi cum vitae dispendio possent adhiberi? Quis pariter dixerit hominem alium abluere et lavare, quem ligatis manibus et pedibus, et ingenti saxo ad collum alligato, in flumen, aut mare proiiceret? Quis sibilo non exciperet hominem, qui immunda sua pecora abluere cupiens, illa demergeret in stagnum, aut alium locum, ex quo moraliter novisset illa non posse vita incolumi emergere?
NEC VALET REPONERE, Deum equidem haec non statuisse, ut fierent de via ordinaria, seu quolibet in casu, sed dumtaxat in casu extremae necessitatis, ubi videlicet non suppetit alius modus ministrandi Baptismum. — Haec, inquam, responsio non proficit; siquidem Deus non tenetur de communi lege providere de medio, quod debeat extraordinario modo applicari, ubi aliqua urget necessitas. Ideo infanti in utero matris existenti noluit applicari Baptismum, ut dicemus infra, quamquam aliud medium non ei subesset: igitur non est etiam ullum fundamentum asserendi Deum voluisse, ut ablutio occisiva in casu necessitatis esset sufficiens materia Baptismi.
Confirmatur: non est probabile Deum voluisse illam ablutionem esse materiam Sacramenti, cui necessario et per se annexum est homicidium et peccatum mortale ex natura ipsius actionis Ministri: sed certum est eum peccare mortaliter, qui sic puerum, aut adultum baptizandum demergeret, ut non posset vita salva demergi, quia talis proiectio esset directa occisio innocentis, ut docet Doctor praefata dist. 5. ubi ait: « Dico quod quando praesumitur mors, nullo modo debet aliquid quis eum propellere et proiicere: quia peccabit mortaliter occidendo, et quilibet tenetur magis vitare peccatum mortale in seipso, quam quaerere salutem proximi; quia ordinata caritas magis est ad seipsum ».
Insuper ablutio, quae est materia Sacramenti, debet consistere in actione Ministri, et ab eo procedere: talis autem mersio et proiectio non procederet proxime a Ministro, neque esset eius actio, ut recipitur in passum: igitur non esset ablutio baptismalis. Minor constat; quia ablutio, quae baptismalis est, illa videtur esse, quae determinatur a forma secundum strictam verborum significationem, Ego te baptizo; unde requiritur, ut actio significetur, quatenus exercita a Ministro, seu ut exiens ab ipso; ac proinde videtur requiri, ut proxime applicet per se, aut per instrumentum coniungens, vel baptizatum aquae, vel aquam baptizato. Id autem non fiet in praesenti hypothesi: igitur, etc.
Dices 1: Si quid obesset, quominus eo in casu proiici posset infans, maxime quia non licet aliquem insontem occidere: sed hoc non ita constat, contingere enim potest, ut inculpanda, imo laudanda censeri debeat mors innocentis: hac enim ratione excusatur mors Sampsonis; qui, ut legitur Iudicum 16. seipsum una cum astantibus Philistaeis sub ruina et materia concussae domus occidit: igitur, etc. — Nego minorem, et ad eius probationem dico, occasionem Sampsonis non aliunde excusari, quam quia id praestitisse videtur ex instinctu divini Spiritus, ut ait S. August. lib. 1. De Cir. Dei, cap. 21. Nec Sampson, inquit, aliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia Spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat.
Dices 2: Baptismus potest esse validus quamquam ex eo sequatur mors baptizati: igitur ablutio occisiva potest esse sufficiens ad Baptismum. Probatur antecedens: Sacerdos qui sincera intentione puerum mergens fonti Baptismali, viribus subita infirmitate ita destitueretur, ut prolatis verbis formae non posset infantem educere, unde contingeret eum suffocari, certum est, quod eo in statu infans vere censeretur baptizatus, quamquam per illam ablutionem vita fuisset orbatus: igitur, etc. — Distinguo antecedens: quando sequitur mors baptizati, indirecte, transeat: directe, nego. Eo autem in casu occisio baptizati sequeretur tantum indirecte ex illa mersione; siquidem haec mersio per se ordinatur ad facilem emersionem, et tantum ex accidenti evenit, quod emersionem non habeat. Secus est autem de mersione, quae directe esset occisiva, quatenus videlicet emersionem facilem non haberet ex natura sua, qualis esset illa proiectio hominis in flumen, aut puteum, unde citra miraculum incolumis non posset evadere.
Conclusio tertia. — BAPTISMUS VALIDE CONFERTUR ALIQUO EX ASSIGNATIS TRIBUS MODIS IN TERTIO NOTABILI. Haec est iam communis apud omnes Theologos, et aperte traditur in Rituali Romano § De forma Baptismi: non est autem verisimile Ecclesiam Catholicam in administratione Sacramenti summe necessarii invalidam materiam pro legitima subministrare et approbare: igitur, etc.
Probatur autem haec assertio: Omnis ea ablutio sufficiens est ad Baptismum per quam homo vere dicitur ablutus: atqui ita dicitur per quamlibet praefatam ablutionem: igitur, etc. Quam utique rationem urget S. Cyprianus, Epist. 76. quae est ad Magnum, ubi licet liberum relinquat aliis iudicandum, utrum Baptismus per aspersionem collatus esset validus, tamen ipse affirmativam partem tuetur: Aliter, inquit, pectus credentis abluitur, aliter mens hominis per fidei merita mundatur in Sacramentis salutaribus, necessitate cogente, et Deo indulgentiam suam largente: totum credentibus conferunt divina compendia. Ubi per divina compendia intelligit modicam ablutionem, qualis est ea, quae fit per ablutionem, comparative ad eam, quae fit per immersionem.
Dices: Baptismus est signum sepulturae et resurrectionis Christi, iuxta illud ad Coloss. 10.3 et ad Rom. 6. Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos novitate vitae ambulemus. Sed haec repraesentatio mortis et Resurrectionis Christi non potest fieri nisi per immersionem et emersionem: igitur solus ille baptizandi ritus est licitus. — Respondeo primo cum S. Th., qu. 66. art. 7. ad 2. Quod in immersione expressius repraesentatur figura sepulturae Christi... sed in aliis modis baptizandi repraesentatur aliquo alio modo, licet non ita expresse. Nam quocumque modo fiat ablutio, corpus hominis, vel aliqua pars eius, aquae supponitur, sicut corpus Christi sub terra fuit positum. — Respondeo secundo, ablutionem baptismalem ordinari tantum secundario ad significandam Christi Domini sepulturam; primario enim et per se ordinatur ad significandam ablutionem animae a peccato, per quam mystice morimur peccato, et vivimus Deo, ut praeclare docet S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. 2. ubi distinguens tria mortis genera, sic secundum describit: Alia mors mystica, quando quis peccato moritur, et Deo vivit, de qua ait Apostolus: Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem. Item S. Augustinus, Serm. 9. De Tempore, ubi paulo post principium ita scribit: Quando in salutari lavacro tertio Christiani merguntur, tunc Aegyptii, idest, originalia peccata, et actualia crimina, quasi in rubro mari sepeliuntur, et filii Israël pertranseuntibus ad Dei servitium, sola patiuntur peccata naufragium.
Dices 2: Ea sola ablutio est sufficiens materia proxima Baptismi, quam hoc verbum, baptizo, directe importat et significat: sed non significat quemlibet contactum aquae ad corpus, sed eum dumtaxat, qui fit per immersionem: igitur, etc. — Distinguo minorem: verbum baptizo non significat aliud, quam immersionem, secundum suam derivationem grammaticalem ab idiomate Graeco, concedo: secundum usum, et praxim Ecclesiae, nego. Usurpatur enim ab Ecclesia ad significandam omnem et quamlibet veram ablutionem aquae, sive haec fiat per infusionem, sive per aspersionem, sive per immersionem. Quod utique apertius exinde constat, quod Ecclesia nusquam reprobaverit Baptismum per infusionem, vel aspersionem aquae collatum, tamquam nullum et invalidum.
Conclusio quarta. — PERINDE EST AD VALOREM ET SUBSTANTIAM SACRAMENTI BAPTISMI, QUOD FIAT PER ABLUTIONEM UNICAM, AUT TRIPLICEM. Haec est communis apud Catholicos, eamque veritatem pridem definivit S. Gregorius Magnus, lib. 1. Epist. 41. quae est ad Leandrum Episcopum Hispanensem, cuius Epistolae decretum refert et approbat Concilium Toletanum IV. Can. 5. ubi ait: « De Baptismi autem Sacramento, propter quod in Hispaniis quidam Sacerdotes trinam, quidam simplam mersionem faciunt, a nonnullis schisma esse conspicitur, et unitas fidei scindi videtur... Beatae ergo memoriae Gregorius Romanae Ecclesiae Pontifex, qui non solum partes Italiae illustravit, sed et longe existentes Ecclesias sua doctrina perdocuit, efflagitante sanctissimo Leandro Episcopo; de hac Hispaniae diversitate, quid potius esset sequendum, inter cetera rescribens ei, sic ait: de trina vero mersione Baptismatis, nihil responderi verius potest, quam ipsi sensistis: quia in una fide nihil officit sanctae Ecclesiae consuetudo diversa: nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae Sacramenta signamus, ut dum tertio infans ab aquis educitur, Resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione existimet, fieri, neque ad hoc aliquid obsistit, baptizando semel, in aquas mergere, quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in Baptismate in aquam vel ter, vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus Personarum Trinitas, et in una potest Divinitatis singularitas designari. Sed si nunc usque ab haereticis infans in Baptismate tertio mergebatur, faciendum apud vos esse non censeo; ne dum mersiones numerant, Divinitatem dividant: dumque quod factis faciebant, morem vestrum se vicisse glorientur. Et statim Concilium subdit: quapropter, quia de utroque Sacramento, quod fit in S. Baptismo, a tanto viro reddita est ratio, quod utrumque rectum, utrumque irreprehensibile in sancta Dei Ecclesia habeatur, propter vitandum autem schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis usum, simplam teneamus Baptismi mersionem, ne videantur apud nos, qui tertium mergunt, haereticorum approbare assertionem, dum sequuntur et morem ». Ita Concilium. Sed non est verisimile S. Pontificem, et Concilium ex nobilioribus Hispanicae Ecclesiae Episcopis adunatum, errasse in solemni et essentiali Sacramentorum administratione: igitur fatendum est. unam aut trinam ablutionem esse sufficientem, ad validam Baptismi administrationem.
OBIICIES Can. 50. Apostolorum, in quo ita decernitur: Si quis Episcopus, aut Presbyter non trinam mersionem unius mysterii celebret, sed semel mergat in Baptismate, quod dari videtur in Domini morte, deponatur. Insuper Pelagius Papa in Epist. ad Gaudentium, asserit trinam mersionem esse a Domino praeceptam: Multi sunt, inquit, qui in nomine solum Christi, una etiam mersione se asserunt baptizatos. Evangelicum vero praeceptum, ipso Deo et Domino salvatore nostro Iesu Christo tradente, nos admonet, in nomine Trinitatis trina etiam mersione sanctum Baptisma unicuique tribuere, dicente Domino: Ite, docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. Item Tertull., lib. De corona militis, cap. 3. Hieron., in dialogo contra Luciferianos n. 15. et Basilius, lib. De Spiritu sancto, cap. 27. asserunt trinam mersionem inter traditiones non scriptas esse recensendam. Imo et Theodoretus, lib. 4. Haereticarum fabularum, cap. De Eunomio: Ipse, inquit, subvertit sancti Baptismi ritum, a Domino et Apostolis ab initio traditum, et contrariam legem aperte tulit, dicens non oportere ter mergere eum, qui baptizetur, nec Trinitatem invocare, sed semel baptizare in mortem Christi. Insuper haec de causa videtur damnatus Eunomius a Concilio I Constantinopolitano, Can. 7.
Respondeo, haec omnia nobis non adversari. Non quidem Canon Apostolicus, ibi enim non decernit unicam mersionem esse contra Domini praeceptum, sed Baptismum collatum sub invocatione mortis Christi, ut constat ex ratione quam affert: Non enim, inquit, dicit Dominus, etc. Similiter intelligendus est Pelagius, ut Evangelicum praeceptum referat non ad trinam mersionem, sed ad trium personarum invocationem, subdit enim: Ite, baptizate gentes in nomine, etc. Insuper ex praecedentibus illius Epistolae verbis satis aperte colligitur eum loqui de iis, qui Eunomii haeresim sectantes, baptizabant, non in nomine Trinitatis, sed ut ait: Multi sunt, qui in nomine solius Christi, una etiam mersione se asserunt baptizatos. Denique cum postea definit hos haereticos ad Ecclesiam revertentes esse rebaptizandos, nihil de trina mersione, sed solum de invocatione Trinitatis meminit: Eos, inquit, ad Catholicam fidem venientes in sanctae Trinitatis nomine baptizabis. — Similiter dico Eunomium non fuisse praecise damnatum, quod trinam mersionem tolleret; neque id intelligit Theodoretus dicens, eum subvertere ritum a Domino, et Apostolis traditum: sed quod non adhiberet invocationem trium divinarum Personarum: nam, ut refertur cap. 7. dicti Concilii Constant. et ab Epiph. Haeresi 76. Eunomius non baptizabat in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed vel solum in nomine Christi mortui, vel in nomine Patris increati, et Filii creati, et Spiritus sanctificantis, et a creato Filio creati. Unde merito censuit Concilium ab eo baptizatos iterum esse baptizandos. Sicque dum Eunomius, et trinam mersionem, et divinarum personarum invocationem sustulit, sensit et contra Ecclesiasticum, et contra divinum praeceptum. Contra quidem Dominicum, quia trium personarum divinarum in Baptismate invocatio est a Christo mandata. Contra vero Ecclesiasticum, quia trina mersio est ex Ecclesiastica traditione servandae et hoc est quod solum innuere volunt citati Patres: enimvero ab Ecclesiae primordiis ad Gregorii Magni tempora, usitata semper fuit trina immersio: eam autem idcirco sustulit, vel non esse necessariam statuit, ut Arianorum errorem cohiberet, ut iam dictum est.
URGEBIS: Quod expresse et distincte repraesentat tres Personas divinas est de essentia Baptismi: sed triplex illa mersio ita est. Nam Tertull., lib. Contra Praxeam, cap. 16. loquens de praecepto et ritu, quo Christus praecepit Apostolis baptizare, haec habet: Mandans, ut tingerent in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, non in unum, nam nec semel, sed ter ad singula nomina in personas singulas tingimur. Haec enim particula nam designat trinam ablutionem tam esse necessariam ex parte materiae, quam distincta personarum divinarum nominatio ex parte formae. Idem docet S. Damascenus, Epist. De Trisagio. dum ita scribit: « si quis ex nobis sciscitetur, quid sit causa, quamobrem cum alicui Baptismum exhibemus, ter eum mergimus? quidnam aliud respondebimus, quam quod ob unamquamque personam eum immergimus? » — Distinguo maiorem: quod expresse repraesentat Trinitatem ex parte formae cuius est distincte significare, concedo: ex parte materiae, cuius est tantum confuse, seu minus distincte repraesentare, nego. Nec particula nam significat Ecclesiam tunc ter immersisse, quod Christus id praecepisset, sed ideo id servasse, quia illa trina immersio tres personas distincte significabat. non ratione sui, sed quia ad quamlibet immersionem una divina persona proferebatur in forma Baptismi. Confirmatur, quia apud alios sanctos Patres trina illa immersio fiebat, non ad designandum Trinitatis Personas, sed triduanam Christi sepulturam: idque expresse habetur in 5. Canone quarti Concilii Toletani, ubi Patres ita loquuntur: Nos autem, quod tertio mergimus, triduanae sepulturae Sacramentum significamus, etc.