Scotus Academicus, Tomus decimus: De Baptismo, De Poenitentia, De Extrema Unctione
Claude Frassen (1620–1711)
First published 1902
The tenth volume of Claudius Frassen's Scotus Academicus in the Roman edition of 1902 (Editio nova, Ex Typographia Sallustiana), containing the first treatise of the fourth book: the sacraments instituted and ordained as a remedy for sin, namely baptism, penance with its appendix on public penance, and extreme unction. The Latin follows the printed page; the English is an original translation.
Tractatus I: De Sacramentis institutis et ordinatis in remedium peccati
Ut servatam hactenus, in explicandis prioribus Sententiarum Libris, agendi et tractandi rationem, hoc in postremo delineando constanter teneamus ac servemus, placet illius elucidationem auspicari ab eorum Sacramentorum explicatione, quae maxime conducunt ad expianda peccata. Quamquam enim omnia novae Legis Sacramenta (ut cum Seraphico Doctore praemonuimus in huius operis Praefatione) ordinata sint ac divinitus instituta in curam et medelam variarum infirmitatum, quibus in hoc miseriae statu iactatur et premitur humana mortalitas; nihilominus tria sunt, nempe Baptismus, Poenitentia, et Extrema-Unctio, quorum potissima virtus et efficacia in peccati emaculationem exeritur; Baptismate namque diluuntur crimina intrantium in Ecclesiam, Poenitentia vero in Ecclesia manentium, Extrema autem Unctione ab Ecclesia militante in triumphantem migrantium. Baptismo, inquam, eluuntur omnia in Ecclesiam intrantium peccata; haec enim est virtus Christi et Domini (inquit S. Maximus Homil. 1. De Eleemosyna) ut quamvis peccator, qui eius unda se laverit, denuo in virginem reparatus, non meminerit ante quod fecerit, et iuventutis scelera non cognoscat, sitque virgo fide Christi, qui fuerat adulter corruptione peccati. Quam utique mirandam efficaciam sic egregie commendat Eusebius Emisenus, Homil. 7. de Paschate: Ecce (inquit) quidquid iniquitatum sempiternus gehennae ignis excoquere et expiare vix possit, subiecto sacro fonte submersum est, et de aeternis debitis brevissimo lavacri compendio cum indulgentissimo Creditore transactum est. Nec certe minor praerogativa Poenitentiae; haec enim (inquit Tertullianus lib. De Poenit. cap. 9.) de periculi timore Dominum honorat, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro Dei indignatione fungatur, et temporali afflictione aeterna supplicia, non dicam frustretur, sed expungat. Unde lib. 2. adversus Marcionem, cap. 1. inducens Adamum et Evam lugentes et poenitentes, appellat eos restitutionis candidatos, nempe per poenitentiam pie praesumebant in seipsis quasi resculpere iustitiam originalem, et felicem Innocentiae statum sibi quasi restituere. Nec mirum: nam ait Petrus Damianus, Serm. 56. Consuevit Deus honorare poenitentes magis quam innocentes... Respectum Christi sequitur fletus Petri, et lacrimarum amaritudo dulcedinem antiquae dignitatis instaurat. Idem de Unctionis Extremae miranda efficacitate constabit ex dicendis. — Nemini igitur mirum videri debet, quod a frequentata apud Theologos tractandi methodo tantillum in hoc opere recedamus, altero quam illi ordine Sacramentorum delineationem auspicantes; hoc enim non solum exigit nostra tractandi ratio, sed etiam postulare videtur divina ipsa Sacramentorum oeconomia, quorum cum primarius effectus sit ipsa restituenda homini sanitas et integritas, ab eis potissimum disputationem ordiri iuvat, quae ad sananda hominibus per peccatum inflicta vulnera ordinantur.
Hic igitur Tractatus tres in Disputationes distribuetur: quarum prima Baptismi institutionem, naturam, Ministrum, et effectum aperiet: secunda Poenitentiam ut virtutem et Sacramentum explicabit: tertia tandem vim et efficaciam Extremae-Unctionis declarabit.
Disputatio I: De Sacramento Baptismatis
TANTA est, tamque stupenda, huius divini Sacramenti virtus et praestantia, ut merito iure illud omnium Dei beneficiorum praeclarissimum ac praestantissimum dixerit S. Gregorius Nazianzenus: Baptismus (inquit Oratione in sanctum Baptisma) est omnium Dei beneficiorum praeclarissimum et praestantissimum: huic gratulantur caeli, hunc Angeli propter splendoris cognitionem celebrant, hic futurae beatitudinis imaginem gerit: hunc praedicare quidem et laudibus ornare gestimus, verum pro rei dignitate non possumus. Quis enim dignis laudibus celebrare posset felix aquae Sacramentum, inquit Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. 1. quo ablutis delictis pristinae caecitatis in vitam aeternam liberamur? Unde cap. 5. Sacramentum istud assimilans piscinae Bethsaïdae, ait: « Figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ea forma qua semper carnalia in figura spiritualium antecedunt. Proficiente itaque in hominibus gratia Dei, plus aquis et Angelo accessit; qui vitia corporis remediabant, nunc spiritum medentur; qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant; qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos conservant, deleta morte per ablationem delictorum: exemplo scilicet reatu, eximitur et poena. Ita restituitur homo ad similitudinem eius, qui retro ad imaginem Dei fuerat: imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur: recipit enim illum Dei spiritum, quem tunc de afflatu eius acceperat, sed post amiserat per delictum ». Haec ille. In tantum etiam nonnulli e SS. Patribus Baptismi dignitatem efferunt, ut illum Incarnationis aemulum asserere non vereantur; nec abs re sane, quemadmodum enim in illo divinorum operum omnium maximo tria stupenda relucent miracula: primum, quod divinus Spiritus in Virginem sit illapsus: secundum, quod eam tanta fecunditate donaverit, ut pareret Dei Filium: tertium tandem, quod Sanctum Sanctorum in utero recluderet, ut significaverat Angelus huius ineffabilis mysterii praenuntius, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei; ita his non absimiles stupendos effectus in Baptismate mirantur SS. Patres: nam, inquit S. Leo Serm. 4. De Nativitate Domini, omni homini renascenti, aqua Baptismatis instar est uteri Virginalis, eodem Spiritu replente fontem, qui replevit et Virginem. Unde luculenter Eusebius Emisenus in Homil. 2. De Symbolo, sic Deum deprecatur: Dilata, Domine, ac benedic sub instante regenerationis tempore sacrae sinus parentis. Dic, Domine, Ecclesiae tuae, quod dixisti per Angelum Matri tuae: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Iterum mater de Spiritu sancto concipiat, iterum Virgo parturiat, iterum homo Dei Filius efficiatur, iterum Virginitas fecundetur. Nec inanes sane et cassas Deus patitur has Ecclesiae preces: Supervenit enim (inquit Tertullianus, cap. 4.) statim Spiritus de caelis, et aquis superest, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. Unde per salutiferam Baptismatis lotionem homo ex vitiorum senio sibi resculpit infantiae innocentiam, et in novum hominem recreatur, ut praeclare docet S. Maximus Homil. De Iuda proditore, ubi ait: Baptismus Christi nobis est sepultura, in quo peccatis morimur, criminibus sepelimur, et veteris hominis conscientia resoluta in alteram nativitatem recidiva infantia reparamur. Maiora his proferre audet S. Augustinus, Serm. 36. De Tempore, ubi Baptismi lavacrum utero Virginali praeferre vix dubitat: Paene, inquit, maiori munere, quam Maria, unda ditata est: illa enim sibi tantum meruit castitatem; ista nobis contulit sanctificationem: illa meruit ne peccaret: ista ut peccata deleret: illa propria delicta a se repudiat, ista in se per Dei gratiam aliena condonat: illi est collata Virginitas, isti est donata fecunditas: illa unum procreavit, et pura est: ista generavit plurimos, et Virgo est: illa praeter Christum nescit alium filium, ista cum Christo mater est populorum. — De hoc ergo praestantissimo Sacramento iam disserendum est tribus in sequentibus Articulis: quorum primus Baptismi institutionem et naturam: secundus illius Ministrum et suscipientem seu subiectum: tertius eius effectus et ritus explicabit.
Articulus I: De institutione et natura Sacramenti Baptismatis
BAPTISMA Graece, Latine idem est, ac lotio, tinctio, ablutio, et immersio: unde triplicem potissimum in Scriptura significationem obtinet: primo namque baptizare, idem significat, ac lavare; unde Iudith., cap. 12. de ipsa legitur: Et exibat noctibus in valle Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae. Et Marci 7. dicitur: Pharisaei enim, et omnes Iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem Seniorum, et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare Baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum. Secundo denotat rei cuiusque abundantiam, qua homines ita implentur, ut ea obrui, ac immergi videantur. Sic afflictio vehemens, quae instar inundantis aquae obruere et absorbere solet hominem, appellatur etiam interdum Baptismus; hinc Lucae 12. Christus Dominus praenuntians omnes calamitatum fluctus, qui ingruente passione in ipsum exundare debebant, appellat Baptismum, dicens: Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor, usque dum perficiatur. Unde Marci 10. filios Zebedaei alloquens ait: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, et Baptismo, quo baptizor, baptizari? Tertio tandem, Baptismus significat primum ex septem novae Legis Sacramentis, cuius plerumque mentio fit in sacra Scriptura: quam utique appellationem ab idiomate Graeco derivatam iam Sacramentum istud sibi vindicat, et in ea acceptione usurpari solet a Theologis. — Quo utique sensu variis periphrasticis nominibus illustratur; nam ratione materiae dicitur lavacrum aquae salutaris, unda genitalis, sacrum et vitale lavacrum, fluxus aquae vitalis, ut videre est apud S. Cyprianum, maxime Epist. 2. Ratione formae dicitur sigillum et obsignatio fidei a Tertulliano, lib. De Paenitentia, cap. 6. quia per ipsum Deus signat fideles velut oves pascuae suae, et eos in suos filios consecrat. Ab effectibus vero dicitur regeneratio, seu nativitas spiritualis, Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, etc.; vel illuminatio, quia per ipsum confertur fidei lumen: unde Graeci festum Epiphaniae appellabant festum luminum, quod Christus ea die baptizatus creditur. Sanctus autem Basilius, Oratione ad Baptizandos, nominat tesseram militum Christi, amictum splendentem, etc. Optatus autem Milevitanus vocat tunicam immutabilem, et caelestes nuptias: O tunica semper una et immutabilis, inquit, quae decenter vestiat, et omnes aetates et formas, nec in infantibus rugatur, nec in iuvenibus tenditur, nec in feminis mutatur. Aderit profecto ille dies, ut caelestes nuptiae incipiant celebrari. Ac si anima a Baptismo pura, et baptismalis gratiae decore ornata, cum Deo maritetur ad bonorum operum fecunditatem; unde ibidem Baptismum dicit Virtutum esse vitam, criminum mortem, nativitatem immortalem, caelestis regni comparationem, innocentiae portum, peccatorum naufragium.
De hoc itaque mirando Sacramento, quaeritur quando coeperit eius institutio et praeceptum, quaenam illius materia, quaeve forma esse debeat. Quoniam autem Ioannes non solum innocentiae, sed baptismatis praecursor fuit: Et nos, inquit Tertullianus, lib. 4. Adversus Marcionem, cap. 23. limitem quemdam agnoscimus, Ioannem constitutum inter vetera et nova, ad quem desineret Iudaismus, et a quo inciperet Christianismus; idcirco, ut evidentius pateat, quae de Christi Domini Baptismate sumus dicturi, prius paucula sunt de Baptismate Ioannis delibanda, iuxta Doctoris methodum, qui ab eadem Quaest. Tract. De Baptismo, orditur.
Quaestio I: Utrum Baptismus Ioannis idem fuerit cum Baptismo Christi, et vim habuerit remittendi peccata
NOTANDUM 1. Eam fuisse plurium tam veterum, quam recentium haereticorum sententiam, quod Baptisma Ioannis idem esset cum Christi Domini Baptismate. Id enim in primis affirmabat Petilianus Constantiensis Episcopus Donatista: de eo namque scribit S. Augustinus, libro secundo Contra Litteras Petiliani, cap. 32: « Licet inquiebat unus sit Baptismus, erat tamen tribus gradibus consecratus. Dedit aquam Ioannes, sine nomine Trinitatis: sicut ipse professus est dicens, Ego vos baptizo in aqua, etc. Dedit Spiritum sanctum Christus, ipse ignis Paracletus crepitantibus flammis ardescens in Apostolis supervenit: quibus verbis solum distinguit tria illa baptismata, in eo quod Ioannes aquam, Christus Dominus Spiritum sanctum, Paracletus vero ignem dederit. At Recentiores haeretici, maxime Zuinglius, lib. De Vera et Falsa religione, c. De Baptismo; Centuriatores, Centuria 40. titulo De Baptismo, et Calvinus, lib. 4. Instit., cap. 15. num. 7. audacius pronuntiant nullum omnino esse discrimen inter Baptismum Ioannis, et Christi Domini. Ait enim Calvinus: Certissimum sit idem fuisse prorsus Ioannis ministerium, quod Apostolis postea delegatum est: non enim diversum Baptismum faciunt diversae manus, quibus administratur, sed eumdem esse eadem doctrina ostendit: in unam doctrinam Ioannes, et Apostoli consenserunt, utrique in poenitentiam, utrique in remissionem peccatorum, utrique in nomen Christi, a quo poenitentia et remissio peccatorum esset, baptizarunt. Et post pauca impudentissime scribit: Quare neminem perturbet, quod alterum ab altero discernere Veteres contendunt? Quorum non tanti nobis esse debet calculus, ut Scripturae certitudinem quatefaciat; quis enim Chrysostomo potius auscultet neganti in Ioannis Baptismo fuisse comprehensam remissionem peccatorum, quam Lucae contra asserenti Ioannem baptismum poenitentiae praedicasse in remissionem peccatorum? Nec recipienda est illa Augustini argutia, in spe dimissa fuisse peccata Baptismo Ioannis. Christi Baptismo reipsa dimitti, etc. Verum quis potius auscultet Calvino perversis expositionibus verum Scripturae sensum interpolanti, quam omnibus SS. Patribus, quos sicut loquitur Concilium VIII, Actione 1. Can. 1. Deus tamquam inextinctas et illuminantes gressus nostros lampadas sequendos nobis proposuit?»
NOTANDUM 2. Quod quemadmodum Ioannes erat Christi Domini Praecursor, ut verbo et exemplo homines praepararet ad recipiendam gratiam per Verbum Incarnatum disseminandam, ita eius Baptismus fuit praeparativus et dispositivus ad Baptismum Christi, ut docent SS. Patres; maxime Origenes, Tomo 8. in Ioann. Ut praeparem, inquit, veluti populum instructum, ego veni, et ad praeparandum locum resipiscentiae per Baptismum post me venturo, etc. Athanasius, quaest. 134. Baptisma Ioannis introductorium appellat: Basilius, exhortatione ad Baptismum, initiatorium: Cyrillus Alexandrinus, lib. 1. in Ioan. cap. 26. praeparativum: et lib. 2. cap. 57. introductorium: sicut et Damascenus, lib. 1. Fidei Orthodoxae, rudimentum, etc. Denique Cyprianus, De Baptismo Christi, et manifestatione Trinitatis: Praeparabat viam Domino Ioannes, lavando exterius corpora, ut praecederet exterius lavacrum, secuturum Baptisma, in quo conferretur animarum ablutio, et peccatorum remissio, etc. Augustinus, in Enchiridio, c. 49. Non renascantur, qui Baptismate Ioannis baptizabantur.... sed quodam praecursorio illius ministerio, qui dicebat: Parate viam Domini: huic uni, in quo solo renasci poterant, parabantur. etc. Unde merito colligit Doctor in 4. d. 2. qu. 2. num. 2. Baptismum Ioannis in hoc solum hominibus profuisse, quod homines disponeret ad Baptismum Christi, tum illos ad Baptismum Christi suscipiendum excitando per externam ablationem aquae; tum etiam praedicando fidem et poenitentiam, quibus digni fierent recipiendae gratiae novae Legis.
NOTANDUM 3. Ex eodem Doctore ibidem, certum esse, quod materia Baptismi Ioannis fuerit aqua et ablutio; id enim habetur expresse Matth. 3. Lucae 3. Marci 1. et Ioan. 1. et 3. De forma vero non ita constat; quidam enim Doctores, contendunt eum baptizasse in determinata forma, puta in nomine Christi venturi: ita Hugo Victorinus, lib. 2. De Sacramentis, parte 6. cap. 6. et Magister sententiarum, dist. 2. quos sequuntur celebriores Ecclesiae Principes, maxime Alensis, 4. p. q. 6. memb. 3. art. 11. S. Thomas, 3. p. q. 58. art. 6. ad 6. Unde Doctor tamquam magis receptam sententiam priori loco statuit. Cui pariter sententiae adstipulantur plurimi e SS. Patribus, maxime S. Ambrosius. lib. 1. De Spiritu sancto, cap. 7. ubi ait: Ioannes quidem in advenientis Iesu, non in suo baptizabat nomine. S. Augustinus, lib. Quaestionum Novi Testamenti, quaest. 29. dicens: Baptismum Ioannis non fuisse sine mentione Christi. Idipsum tradit S. Hieronymus in illa verba Ioëlis: Effundam de spiritu meo: etc. Favet etiam illud Actor. 19. Ioannes baptizavit Baptismo poenitentiae, dicens in eo, qui erat post ipsum, ut crederent. Quod etiam inferri videtur ex illis verbis Matthaei 3. ubi S. Ioannes Pharisaeos et Sadducaeos alloquens, ait: Ego quidem vos baptizo in aqua, in poenitentiam: qui autem post me venturus, est... ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Nihilominus reclamant Durandus ibid. q. 3. Gabriel q. 2. et alii nonnulli existimantes Ioannem baptizasse absque ulla verborum forma, aut saltem non in ea, quam mox diximus: tum quia forma illa esset falsa. Christus enim iam venerat, cum baptizaret Ioannes, et id ipsum Ioanni erat notum, ac proinde non erat venturus: tum quia Ioannes idem Baptisma Christo ac aliis ministravit; non erat autem conveniens, ut baptizando Christum, uteretur hac forma. Nihilominus existimo priorem sententiam esse praeferendam: tum quod facile dilui possint fundamenta oppositae sententiae; facile enim ad primam rationem reponitur, vocabulum venturi, intelligi respective ad manifestationem Christi per praedicationem Evangelii et munus baptizandi: Ioannes enim baptizando disponebat homines ad Baptismum Christi suscipiendum. Secunda pariter ratio facile eliditur: cum enim Ioannes per revelationem cognovisset Christum ad se venientem, ut baptizaretur, vel eum baptizando, nullam adhibuit formam, ut docet Paludanus, vel usus est alia forma, ut vult Maiorinus.
Haec ita praemissis, determinandum restat, utrum Baptismus Ioannis idem fuerit cum Baptismate Christi. Secundo, utrum vim habuerit remittendi peccata, et conferendi gratiam sanctificantem.
Conclusio prima. — BAPTISMUS IOANNIS DIVERSUS ERAT A CHRISTI BAPTISMATE. Haec est de fide determinata in Concilio Tridentino, Sess. 7. Can. 1. Si quis dixerit Baptismum Ioannis eandem vim habuisse cum Baptismo Christi, anathema sit. Eadem fuit sententia Patrum Nicaeni Concilii, nam in eius Actis, lib. 1. circa finem, Patres respondentes Philosopho per Macharium Ierosolymitanum, ita loquuntur de Christo: Tunc ad Baptismum venit praedicante Ioanne Zachariae filio ad populum Baptismum Poenitentiae, non autem Baptismum peccatorum, aut adoptionis filiorum Dei largiente: non enim erat Ioannis hoc dare, sed ipsius dumtaxat inhumanati Verbi Dei.
Eamdem veritatem tuentur SS. Patres, quibus praeivit Tertull., lib. De Baptis., cap. 10. ubi cum dixisset, Baptismum Ioannis divinum fuisse ratione mandati, humanum vero ratione conditionis, subdit: Nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat: Poenitentiae scilicet praepositus, quae est in hominis potestate. Et infra: Adeo postea in Actis Apostolorum invenimus, quoniam qui Ioannis Baptismum habebant, non accepissent Spiritum sanctum, quem nec auditu quidem noverant: ergo non erat caeleste, quod caelestia non exhibebat. Postmodum concludit: Agebatur itaque Baptismus Poenitentiae, quasi candidatus remissionis, et sanctificationis in Christo subsecuturae; nam quod praedicabat Baptismum Poenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem Deo renuntiatum est: siquidem Poenitentia antecedit; remissio subsequitur, et hoc est viam praeparare. Qui autem praeparat non idem perficit, sed alii perficiendum procurat. Quibus verbis Tertullianus praeclare difficultatem propositam explicat. — Idem docet S. Chrysostomus, Hom. 10. in Matthaeum, ut etiam fatetur ipse Calvinus, et S. Augustinus pluribi, maxime Hom. 5. super Ioannem, ubi ait: Si quos baptizavit Ioannes, iterum sunt baptizandi; plane iterum, sed non iterato Baptismo. quos enim Iudas baptizavit, et Christus, quos baptizavit Ioannes, non, etc. Item lib. 5. De Baptis., cap. 9. « Christus tali Baptismo mundat Ecclesiam, quo accepto alterum non erat necessarium ». Ioannes autem tali Baptismo pertingebat, quo accepto esset Baptisma Dominicum necessarium.
Hanc veritatem idem S. Doctor probat variis argumentis deductis ex Script. sacra: primo, quia Matth. 21. Baptismus Ioannis dicitur Baptismus hominis; Christus enim inquirit: Baptismus Ioannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? Atqui Baptismus Christi nullibi dicitur Baptismus hominis: Legimus, inquit, S. August., lib. Contra Litteras Petiliani, cap. 56. Apostolum aliquibus locis dixisse, Evangelium meum, Baptismum autem meum numquam dixit: sed nec cuiusquam, per quem ministratur. Nam solus ille Baptismus, quem dedit Ioannes, dictus est Baptismus Ioannis. — Probat secundo ex illo Ioannis cap. 1. Testimonium perhibuit Ioannes, dicens: quia vidi Spiritum descendentem, quasi columbam de caelo, et mansit super eum, et ego nesciebam eum. etc. Quae verba sic expendit S. Augustinus, lib. 5. De Baptis., cap. 3. « Secundum aliquid sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat. Sciebat sponsum Filium Dei, de cuius plenitudine omnes acciperent: sed quia ex eius plenitudine ipse acceperat baptizandi potestatem, ut Ioannis Baptismus diceretur, nesciebat utrum sic esset daturus et ceteris ». At si Baptismus Ioannis esset idem cum Baptismo Christi, non posset dici Ioannes eum nescisse. igitur, etc. — Probat tertio, quia licet lex, et Prophetae usque ad Ioannem, tamen Ioannes non erat finis legis; nam, inquit Apostolus, finis autem legis Christus ad iustitiam omni credenti. Sed si Baptismus Ioannis idem esset cum Baptismo Christi, Ioannes dici posset aliquo modo finis legis, quia in illius Baptismo standum esset: unde S. Aug., lib. 5. De Baptismo, cap. 9. Si in Ioanne finis esset, Christi Baptismate opus non esset: sed quia finis legis Christus ad iustitiam omni credenti, ab illo demonstratum est, ad quem pergeretur, ad hunc cum perventum fuerit, permaneretur.
Probatur denique eadem veritas hac ratione: ille Baptismus est diversus, cuius forma diversa est, et effectus diversi: at forma, et effectus Baptismi Christi fuerunt diversi a forma, et effectibus Baptismi Ioannis: igitur, etc. Maior constat. Probatur minor quoad primam partem: Baptismus Christi fit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: taliter non fiebat Ioannis Baptisma, ut colligitur evidenter ex Actorum 19. ubi cum Paulus venisset Ephesum, invenissetque ibi quosdam discipulos: Dixit ad eos, Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum, Sed neque si Spiritus sanctus sit audivimus. Ille vero ait: in quo ergo baptizati estis? qui dixerunt: In Ioannis baptismate. Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit populum dicens, In eum qui venturus esset post eum, ut crederent, hoc est in Iesum. His autem auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu. — Ex quibus duo licet inferre: Primum, Ioannem non baptizasse in nomine trium personarum, cum ab eo baptizati, nec si Spiritus sanctus esset audivissent. Secundum, eum tantum baptizasse in nomine Christi venturi. Probatur eadem minor quoad efficaciae diversitatem: tum ex illo Matth. 3. ubi Ioannes ipse Iudaeis ita loquitur: Ego quidem baptizo vos in aqua, in poenitentiam, qui autem post me venturus est, fortior me est, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Tum ex illo Ioan. 3. ubi legimus discipulos S. Ioannis conqueri, quod Christus baptizaret. Ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Si enim Baptismus Christi fuisset idem cum Baptismo Ioannis, hic facile fecisset satis eorum quaerimoniae dicendo Christi Baptismum eumdem esse cum suo quoad efficaciam, ac proinde eis potius esse gloriandum, quam conquerendum, cum sic Christus velut discipulus illum didicisset a Ioanne: at contrarium facit, et insinuat quanta sit inter suum et Christi Baptismum differentia per eminentem Christi dignitatem. Respondit Ioannes, et dixit: et potest homo accipere quidquam, nisi ei datum fuerit e caelo? Ipsi vos mihi testimonium perhibebitis quod dixerim: Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum; qui habet sponsam, sponsus est, etc. Tum denique ex eo, quod baptizati Ioannis baptismate, iterum Christi Baptismo fuerunt ab Apostolis baptizati: ergo non unum, idemque erat Baptisma.
OBIICIUNT HAERETICI: Ubi est idem signum, eadem significatio, et idem ministerium, ibi est idem Sacramentum: sed in utroque Baptismate haec sunt eadem. Primo quidem aquae ablutio, ut patet Matth. 3. et Marci 1; idem ministerium, quia utrumque abluebat exterius; eadem pariter significatio, nempe peccatorum remissio. Nam de Baptismo S. Ioannis dicitur Marci 1. Fuit Ioannes in deserto baptizans, et praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Similiter Matth. 3. Exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem, et baptizabantur ab eo in Iordane confitentes peccata sua. — Concedo maiorem, et duas priores partes minoris; sed distinguo posteriorem: in utroque Baptismate eadem peccatorum remissio eodem modo, et virtute signi exterioris applicati, nego: diverso modo, et in uno ex opere operato, in alio ex opere operantis, concedo. Si quidem Baptismus Ioannis remittebat peccata tantum virtute poenitentiae per signum illud, et praeviam praedicationem excitatae. Unde non simpliciter dicitur Baptismus in remissionem peccatorum; sed Baptismus poenitentiae in remissionem, etc. At Christi Baptismus, Actorum 2. absolute dicitur a Petro: Baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Et in Symbolo Constantinopolitano: Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Unde Tertull., lib. De Baptismo. cap. 10. dixit Baptismum S. Ioannis fuisse candidatum remissionis, et sanctificationis in Christo subsecuturae. Nec refert quod Petrus praefato loco Actorum dicat: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in, etc. Ibi enim remissio peccatorum non coniungitur cum poenitentiam agite, sicut in Baptismo Ioannis; sed cum baptizetur. Idcirco vero dicit esse agendam poenitentiam, quia alloquitur adultos, qui ut Baptismum digne susciperent, aliquem de peccatis dolorem efformare debebant.
OBIICIUNT 2. Si Baptismus Ioannis non esset idem cum Baptismo Christi, qui baptizati fuerant Ioannis Baptismate, debuissent iterum baptizari: sed id factum non fuit, quod utique Zuinglius, lib. De vera, et falsa Relig., c. de Baptismo probat tribus argumentis: primo, quia S. Andreas fuit discipulus Ioannis, et consequenter illius Baptismate tinctus, quem tamen Christi discipulum postea factum nullibi baptizatum legimus. Secundo, quia discipuli Ioannis ad ipsum retulerunt, quod Christus baptizaret: si autem baptizasset diverso Baptismo, id quoque nuntiassent. Tertio, quia Ioan. 4. Discipuli Christi dicuntur baptizare, ac proinde baptizati fuerant eo Baptismo, quem conferebant: non potest autem dici, quod baptizati fuerint a Christo; cum expresse ibidem dicatur, quod Christus ipse non baptizaret: ideoque baptizati fuerant Baptismo Ioannis, quem ipsi conferebant: igitur cum Christus dicatur per discipulos baptizasse, consequens est, quod Baptismus Christi idem esset cum Baptismo Ioannis. Quarto tandem idipsum probari potest auctoritate sanctorum Patrum; nam S. Ambrosius, lib. 1. De Spiritu sancto, cap. 3. docet baptizatos Ioannis Baptismate fuisse in duplici differentia: quosdam quidem in nomine Christi baptizatos, quemadmodum, inquit, Ioannes baptizare solebat; alios vero baptizatos ab ipsius Ioannis Discipulis; neque in nomine Christi, neque in fide Spiritus sancti. Priores negat fuisse iterum baptizatos: posteriores vero dicit denuo Baptismum suscepisse. « Illi, inquit, qui negaverunt se scire Spiritum sanctum, Act. 14.1 quoniam baptizatos se dicerent in Ioannis Baptismate, baptizati sunt postea: quia Ioannes in remissionem peccatorum, in advenientis Iesu, non in suo baptizavit nomine, et ideo Spiritum nesciebant, quia nec Baptismum in Christi nomine, sicut Ioannes baptizare solebat, acceperant. Ioannes enim licet non baptizaret in Spiritu, tamen et Christum praedicabat, et Spiritum.... ergo isti, quia nec in Christi nomine, nec cum fide Spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere Baptismi Sacramentum; baptizati sunt itaque in nomine Iesu Christi; nec iteratum est in his Baptisma, sed novatum, unum enim Baptisma ». Quam etiam sententiam amplectitur et propugnat Eulogius, par. 2. Contra Novatianos, in Bibliotheca Photii, ubi duo probat: primum, quod baptizatus Ioannis Baptismate non indigeret alio Baptismo: secundum, quod tale Baptisma mundos faceret, qui ad illud accederent. Nullibi, inquit, legitur iterum baptizatos eos, qui ante Resurrectionem Christi a Ioanne essent baptizati, etc. — Respondeo nam baptizatos iam Ioannis Baptismate, iterum Christi Baptismo fuisse inauguratos colligi potest. primo ex Scriptura, siquidem Actorum 2. legimus tria millia hominum ab Apostolis, iubente Petro, fuisse baptizatos in nomine Iesu Christi: ex eis autem plures iam tinctos esse Baptismo Ioannis apparet ex illo Matth. 3. Exibat ad eum Ierosolyma, et omnis regio circa Iordanem, et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua. Paulus quoque, Actorum 19. cum cognovisset aliquos Discipulos baptizatos tantum fuisse in Ioannis Baptismate, iussit eos baptizari in nomine Domini Iesu. Insuper idem affirmant SS. Patres: Hieronymus, Epist. 83. ad Oceanum, et Dialogo adversus Luciferianos, ubi ait: Ioannis Baptisma in tantum imperfectum fuit, ut constet postea Christi Baptismate baptizatos qui ab eo fuerunt baptizati. Et S. Augustinus, Tract. 4. in Ioannem circa medium, Ne, inquit, hoc ipsum, quod accepit a Ioanne Christus proponeretur Baptismati Christi, permissi sunt et alii: sed qui baptizati sunt a Ioanne, non his sufficit: baptizati sunt enim Baptismo Christi, quia Baptismus Ioannis non erat Baptismus Christi. Qui accipiunt Baptismum Christi, Baptismum Ioannis non quaerunt: qui acceperunt Baptismum Ioannis, Baptismum Christi quaesierunt. Hinc facile solvuntur momenta, quibus niti et probari videtur minor a nobis negata: primo namque, qua ratione colligunt haeretici Andream fuisse baptizatum Baptismo Ioannis, quia fuit eius Discipulus, ita colligi debet eum baptizatum fuisse Baptismo Christi, quia secutus est Christum Dominum et eius factus est Discipulus. Ad secundum, dico contrarium potius exinde colligi; nam Discipuli Ioannis non ei annuntiassent tamquam quid novum, quod Christus Dominus baptizaret, nisi diverso a Ioanne Baptismate eum baptizantem conspexissent. Ad tertium denique, dico pariter contrarium haereticorum assertioni colligi: quo enim argumento probare nituntur Apostolos tinctos Ioannis Baptismate, quia Ioannis Baptisma contulerunt, nos e converso probare possumus eos fuisse baptizatos Christi Baptismate, quia, ut docet S. Augustinus, lib. 3. Contra Petilianum, cap. 55. Non Ioannis, sed Christi Baptismum ministrarunt Apostoli. Non favent etiam haereticis praefata Patrum testimonia: nam S. Ambr. non videtur aliquo niti testimonio in illa distinctione, quam profert de duplici Baptismate Ioannis, quorum unum sit rite et valide collatum in nomine Christi cum fide Spiritus sancti; aliud autem, quod aliter collatum fuerit, quodque hac ratione debuerit iterari: huius namque distinctionis nullum apparet vestigium, nec in Scriptura sacra, nec in SS. Patribus, qui eum praecesserunt: unde etiam Magister sententiarum, qui eamdem distinctionem adhibet in 4. dist. 2. ab omnibus Theologis hac in parte respuitur. Neque etiam ei suffragatur Eulogius: hic enim plusquam par esset tribuit Baptismo Ioannis, ut illum perfectum demonstraret contra communem SS. Patrum sententiam; unde post verba supra citata subiungit: cum plurimi Patres ostendant Ioannis Baptisma fuisse omnino imperfectum.
Conclusio secunda. — BAPTISMUS IOANNIS NON HABEBAT VIM REMITTENDI PECCATA, NEC CONFERENDI GRATIAM. Haec est communior apud Catholicos, et sequitur ex praecedenti, illamque Doctor probat loco supra laudato, ubi demonstrat, necessum fuisse baptizatos a Ioanne iterum baptizari Baptismo Christi: « Quia, inquit, medicina praeparativa suscepta, congruum est accipere medicinam curativam; dispositione etiam inducta, congruum est adhuc induci formam principalem: sed ille Baptismus Ioannis erat sicut dispositio mere praeparativa ad Baptismum Christi, ut per illam ablutionem facilius inclinarentur homines ad suscipiendam ablutionem sibi salutarem, nec esset molestum ipsis iam ad simile exercitatis. Et hanc rationem innuit Ioannes Baptista, dicens Ioann. 1. Baptizo vos aqua (supple tantum), medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis; qui (supple) baptizat vos, non in aqua tantum, sed in spiritu, et veritate ». Haec Doctor.
OBIICIES plures SS. Patres affirmantes Baptismum Ioannis habuisse vim remittendi peccata. Sic Basilius, Hom. De Bapt., cap. 2. ante medium: Per gratiam, inquit, Dei, et Christi ipsius, simul atque accesserat quis, et peccata sua quantacumque et qualiacumque fuissent, confessus fuerat, in Iordanis flumine baptizabatur, confestim peccatorum remissionem accipiebat. Similiter S. August., lib. 5. De Baptismo, cap. 10. Tamen, inquit, ne quisque contendat etiam in Baptismo Ioannis dimissa esse peccata, sed aliquam ampliorem sanctificationem eis quos iussit Paulus Apostolus denuo per Baptismum Christi baptizari, esse collatam, non ago pugnaciter. Et S. Petrus Chrysologus, Serm. 137. dicit, quod Baptisma Ioannis culpam tollebat, non autem gratiam conferebat. — Respondeo, S. Basilium posse exponi de remissione peccatorum, quam baptizatus consequeretur ex opere operantis per efficaciam et meritum poenitentiae. Ad S. Augustinum dico, quod quamvis nolit pugnaciter agere cum eo, qui contenderet in Baptismo Ioannis reipsa dimissa fuisse peccata, inde non est consequens, quod existimaverit illa fuisse dimissa ex opere operato, sed dumtaxat ex opere operantis. Unde cum per Baptismum Christi peccatorum remissionem consequerentur ex opere operato, longe maiorem sanctificationem accipiebant. Denique, ad S. Petrum Chrysologum dico, non eius mentem esse, quod per Baptismum Ioannis peccata dimitterentur absque infusione gratiae; hoc enim non fit de lege ordinaria, sed quod forte per illam ablutionem corporalem Iudaei mundarentur ab illis legalibus inquinamentis; exponens enim illud Lucae 3. Venit in omnem regionem Iordanis, etc. ait: Venit ad Iordanem, quia iudaicas sordes non poterat hydra iam lavare, sed flumen. Deinde, exponens sequentia verba: Praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, subdit: Erat penes Ioannem venia, sed non sine poenitentia; erat remissio, sed luctibus comparata; erat cura vulneris cum dolore; erat Baptisma, quod culpam tolleret, conscientiam non deleret. Et quid plura? Per Baptisma Ioannis purificabatur homo ad poenitentiam, non promovebatur ad gratiam, etc.
Quaestio II: Quid sit Baptismus, et quando institutus fuerit, ac sub praecepto esse coeperit
NOTANDUM 1. Extra controversiam esse apud Catholicos et haereticos, Baptismum esse verum novae Legis Sacramentum; siquidem, qui Sacramenta aliqua Legis Evangelicae fatentur, Baptismum omnium primum deputant; unde Subtilis Doctor censet hanc veritatem potius esse supponendam, quam probandam, scribit enim in 4. dist. 3. quaest. 4. num. 2. Quaestio supponit Baptismum institutum fuisse in Lege nova, quod verum est, et rationabile. Verum, sicut patet ex multis auctoritatibus novi Testamenti, et Christi et Apostolorum, in quibus probatur necessitas Baptismi; quod non esset, nisi esset institutus in Lege illa legitime. Et infra n. 3. Istud etiam suppositum est rationabile; quia Sacramentum principale Legis Evangelicae, per quod scilicet intratur in eius observantiam, debuit esse novum, et proprium illi Legi.... debuit etiam istud Sacramentum esse evidens in significatione; quia ista est lex veritatis evacuans umbram. Et debuit esse copiosum in gratiae collatione; quia haec est lex gratiae. Ioan. 1. Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Debuit etiam esse facile; quia Iugum Christi suave, et onus eius leve. Matth. 11. Item debuit esse commune, quia Deus ad Legem Moysi elegit unum populum tantum, sed ad novam Legem totum mundum. In omnem terram exivit, etc. Haec quatuor inveniuntur in uno, scilicet in ablutione cum verbis: quia hoc evidenter significat mundationem animae, quae est effectus principalis, et dat gratiam copiose, unde in Psal. dicitur aqua refectionis: super aquam refectionis educavit me. Et facilis; quia nullo modo periculosa, sicut fuit Circumcisio: et communis omni sexui, et aetati. Conveniunt pariter Baptismum esse primum omnium Sacramentorum ratione institutionis, ut docet Concilium Florentinum in decreto Eugenii, his verbis: Primum omnium Sacramentorum locum tenet Baptismus. Et ostendens de qua primitate loquatur, addit: Quod vitae spiritualis ianua est, per ipsum enim membra Christi, ac de corpore efficimur Ecclesiae. Et Doctor: Per quod scilicet intratur in eius (Ecclesiae) observantiam. Eodem modo loquitur Rit. Rom. titulo De Sacramento Baptismi, in principio: Sacrum, inquit, Baptisma Christianae Religionis, et aeternae vitae ianuam. quod inter alia novae Legis Sacramenta a Christo instituta primum tenet locum, etc. — Hoc etiam ratio suadet; quia primum in unaquaque re est ipsum esse rei: sed esse fidelem et Christianum datur per Baptismum: est enim Sacramentum regenerationis. Titi 3. et ex S. Dionysio Ecclesiasticae Hierarc. 2. « est ineffabilissima divini nostri status » aut esse fabricatio quaedam et divina nativitas; ut enim existere nos oportet in natura, priusquam operemur, aut recipiamus ea, quae naturalia sunt, motionem, et alia; sic et priusquam ea, quae sunt divina patiamur, aut agamus, oportet nos habere quoddam esse divinum: at hoc fit per Baptismum; ut enim ait inclytus praeceptor Hierothaeus: prima mentis ad divina motio, est dilectio Dei: sacrae dilectionis in sancta divinorum praeceptorum observatione progressus primus est ineffabilissima divini nostri status fabricatio. Haec autem fit per Baptismum; nam, ex paraphrasi Pachymaeri, Baptismus est praeceptum, introductio, via ad Dei familiaritatem et caelestem hereditatem. Unde homo formatur ad meliorem et salutarem habitudinem, et ad verborum, operumque Dei institutionem. Efformat autem naturales nostros habitus, et effectus; inferens vim quamdam formatricem figmento nostro, scilicet appetendi, sed caelestia bona; movendi, sed ad omne bonum; ratiocinandi, seu cogitandi, sed quae oculus non vidit, nec auris audivit; concupiscendi, sed meliora; irascendi, sed adversus nostrae salutis inimicos; nam ea, quae ex semine est nostri fabricatio, etsi ex Conditore Deo sit, est naturalis; at ea, quae fit ex Baptismo, per quam divinum informamus statum, est divina; Ioan. 1. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
NOTANDUM 2. Omnes Catholicos Doctores invicem convenire, quod Christus Dominus suum Baptisma non instituerit, antequam ipsemet a Ioanne baptizaretur in Iordane: quoniam non antea coepit Evangelium praedicare, et promulgare Legem gratiae. Conveniunt pariter eiusmodi institutionem factam fuisse antequam per triumphalem suam Ascensionem in caelum reciperetur: sed invicem discordant quonam tempore intermedio inter baptismationem Christi et illius Ascensionem fuerit institutus. Circa quod triplex est capitalis sententia: prima contendit institutionem Baptismi factam fuisse post Passionem Christi. illo videlicet tempore, quo in caelum ascensurus, dixit suis Discipulis: docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. Ita docuisse videntur Alensis noster 1. p. q. 8. memb. 2. ar. 3. et Albertus Magnus in 1. d. 3. quibus adstipulantur plurimi e SS. Patribus, maxime S. Chrysostom., Hom. 28. in Ioan. scribens: Utrumque baptisma Ioannis, et Discipulorum Christi similiter expers Spiritus erat, et unam eamdemque baptizandi causam habebat, ut nempe Christo conciliaret baptizatos, etc. Idem S. Leo. Epist. 4. ad Episcopos Siciliae, c. 3. ubi scribit: Christus postquam resurrexit a mortuis, Discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum Praesules docebantur, et formam, et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Matth. 2.1 Euntes docete omnes Gentes, etc. de qua utique eos ante Passionem potuisset instruere, nisi proprie voluisset intelligi Resurrectionis gratiam ex sua Resurrectione coepisse. Idem docet Tertull., lib. De Baptismo, c. 11. ubi scribit: Itaque tunc tingebant Discipuli eius (Christi) ut Ministri, ut Ioannes ante praecursor eodem Baptismo Ioannis, ne qui alio putet, quia non extat alius, nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria Domini, nec instructa efficacia lavacri per Passionem et Resurrectionem: quia nec mors nostra dissolvi posset, nisi Domini Passione, nec vita restitui sine resurrectione ipsius. — Secunda sententia eorum est, qui asserunt Christi Baptismum institutum fuisse, quando in Iordane ipse baptizatus est a Ioanne: ita Magister sententiarum d. 3. S. Th. q. 66. ar. 2. et omnes illius Discipuli. Tertia vera sententia est Subtilis Doctoris q. 4. n. 2. ubi reiectis duabus prioribus opinionibus contendit, tempus institutionis Baptismi fuisse ante illud tempus, quo Discipuli Christi baptizabant: licet praecise hora institutionis non legatur in Evangelio.
NOTANDUM 3. Quantum ad tempus quo Baptismus fuerit sub praecepto, et homines ad sui susceptionem et frequentationem obligare coeperit, non levem etiam apud Theologos moveri controversiam: quidam enim, quorum meminit S. Bernar., Epist. 77. asserebant olim, quod Baptismi praeceptum ab eo tempore vim obligandi habuerit, quo Christus Dominus dixit Nicodemo: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto. Nonnulli vero existimant obligationem Baptismi viguisse statim post Christi Domini Passionem, et Resurrectionem: quam sententiam prae ceteris tuentur S. Thomas, Suarez, Vasquez, etc. Ceteri vero cum Subtili Doctore censent Baptismum non fuisse sub praecepto usque ad sufficientem, ac solemnem Evangelii promulgationem, qua facta fuit in die Pentecostes: « duplex enim, inquit, Doctor, q. 1. n. 5. distingui potest huius Sacramenti promulgatio: una per modum consilii: alia per modum praecepti. Prior fuit ante mortem Christi Domini: congruum enim fuit primum Baptismum proponi per modum consilii »: primo, quia, inquit Doctor, Lex Evangelica, quae est perfectissima, non debuit praecipitanter imponi, sed mature debuit induci Lex nova, quae est perfectissima. Secundo, quia neque Lex vetus, cum non esset mala, sicut est idololatria, sed optima fuerat pro suo tempore, non debuit etiam cum praecipitatione abrogari, sed sensim, et supposita debita instructione, eius virtute, et observantia. Unde debuit Synagoga cum honore sepeliri, ut ostenderetur fuisse bona pro tempore. Tertiam rationem subiicere possumus: nempe quod non ita facilis erat transitus a Lege Mosaica ad Evangelicam, et a Circumcisione ad Baptismum, maxime quantum ad Iudaeos, qui Patrum traditionibus tenacius inhaerentes nonnisi magna cum difficultate ab eis poterant avelli; unde conveniens fuit, ut Baptismus prius proponeretur sub consilio, ut postea exercitatis imponi posset sub praecepto.
Conclusio prima. — BAPTISMUS RECTE DEFINITUR A DOCTORE d. 3. q. 1. n. 3. alterutro ex his duobus modis: primo: Baptismus est ablutio hominis aliqualiter consentientis facta ab alio in aqua, simul verba certa cum intentione debita proferente, significans efficaciter ex institutione divina ablationem animae a peccato. Secundo modo aliter definiri potest: Baptismus est Sacramentum ablutionis animae a peccato, consistens in ablutione hominis aliqualiter consentientis, facta in aqua ab abluente, et in verbis certis simul ab eodem abluente cum debita intentione prolatis. Advertit autem Doctor ibid. n. 1. utramque hanc definitionem ut legitimam posse propugnari. Nec enim, inquit, est differentia inter istas rationes, quin eadem secundum utramque sint necessario ad Baptismum: sed una ponit in definitione eius solam ablutionem in recto: alia ponit et ablationem, et verba ex aequo ad eam rationem pertinere. Quae differentia consurgit ex diverso opinandi modo de fundamento huius relationis, an sit sola ablutio circumstantiata, an simul ablutio et verba. Ceterum iudicarem posteriorem definitionem convenientiorem esse: tum quia datur per genus, et differentiam: Sacramentum enim habet rationem generis; cetera vero denotant Baptismi distinctionem, tam in materia et forma, quam in effectu. ab aliis Sacramentis: tum quia haec maxime convenit definitioni, quam tradit Cathechismus Romanus titulo De Baptismo: Baptismus est Sacramentum regenerationis per aquam in verbo: hoc est, per ablutionem aquae, et invocationem SS. Trinitatis.
Huius autem definitionis particulae constabunt ex dicendis in praesenti Disputatione, et facile per se patent. Primo namque, dicitur Sacramentum ablutionis: licet enim Baptismus secundum primaevam suam institutionem idem significaret ac ablutio, nihilominus apud Scriptores Ecclesiasticos iam obtinuit, ut aliquid praeter ablutionem denotaret; nempe invocationem SS. Trinitatis. Secundo, dicitur ablutio animae a peccato, ut distinguatur a qualibet ablutione rerum corporearum, et ut denotetur praecipuus illius effectus, nempe emaculatio animae ab omni prorsus peccato. Tertio, dicitur ablutio hominis aliqualiter consentientis, hoc est, vel per actum propriae suae voluntatis, qualiter consentire debet adultus baptizandus; vel per actum voluntatis alienae, quemadmodum parvuli censentur consentire per voluntatem eorum, quorum nutu et auctoritate reguntur, quales sunt parentes, aut principes. Ceterae particulae indicant Ministrum illius Sacramenti, qui debet esse distinctus ab ipso baptizando, verba sacramentalia proferre, ablutionem ministrare cum debita intentione.
Ex his sequitur definitionem Baptismatis, quam profert Apostolus ad Ephes. 5. dum appellat Lavacrum aquae in verbo vitae: necnon et illam, quam tradit Magister sententiar. dist. 3. his verbis: Ablutio corporis exterior facta sub praescripta verborum forma; potius esse descriptionem per partes quasi physicas, nempe lavacrum aquae, et verbum vitae, quam definitionem metaphysicam: non secus ac si quis definiret hominem per partes quae physice constituunt dicendo: Homo est corpus, et anima simul unita.
Sequitur etiam definitionem, quam tradit Hugo Victorinus, lib. 2. De Sacramentis, p. 6. cap. 2. his verbis: Baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei, non esse pariter accuratam; Sacramentum enim est signum sensibile gratiae sanctificantis, ut sanctificans est; aqua autem, quantumvis sanctificata, non est eiusmodi signum: ac proinde illa definitio ei non congruit, nisi forte sumatur in sensu causali; quatenus videlicet aqua confert ad ablutionem externam, quae est signum ablationis interioris animae.
Multo minus probandae sunt definitiones, quas tradunt haeretici, maxime Melancton in Locis Theologicis. anni 1559. ubi Baptismum definit: Signum, quo Deus nobiscum agit, et nos in gratiam recipit. Haec enim definitio convenit omnibus Sacramentis; imo etiam et verbo Dei, quod non est Sacramentum. Repudianda pariter est illa, quam tradit Calvinus, lib. 4. Institutionum, cap. 15. ubi ait: Baptismus signum est initiationis, quo in Ecclesiae cooptamur societatem, ut Christo insiti, inter filios Dei censeamur. Haec enim definitio tantum datur per effectum secundarium; nempe consignationem inter filios Dei, quae fit dumtaxat per gratiam sanctificantem, quae est primarius et praestantior ipsius Baptismi effectus, quo iustificamur et regeneramur in Christo.
Conclusio secunda. — PROBABILIUS EST BAPTISMUM FUISSE INSTITUTUM ANTE CHRISTI PASSIONEM. Haec est communior apud Doctores, eamque tradit Doctor in 4. dist. 3. q. 4. n. 2. ubi ait: « Quando Baptismus primo fuit institutus, dubium est. Non quidem quando Christus baptizabatur a Ioanne, quia ille non fuit Baptismus Christi, idest, in forma Christi, sed in forma Ioannis. Tamen Christus dedicavit tunc aquam tamquam materiam idoneam suo Baptismo, ex contactu suae mundissimae carnis: quia in Legislatore confirmatus est usus aquae, idest, ut ministerium. Nec etiam in illo verbo Ioan. 3. dicto Nicodemo: Nisi quis, etc. quia non est verisimile tam necessarium Sacramentum in conclavi, et coram persona privata institui, quae non debuit esse praeco institutionis illius. Neque etiam differebatur institui usque ad tempus Ascensionis, Matth. ult. nam Discipuli Christi ante Passionem baptizabant Baptismo Christi; Ioan. 3. dicunt Discipuli Ioan. ad ipsum: Rabbi, cui testimonium perhibuisti, ecce ipse baptizat, et omnes veniunt ad eum. Convincitur ergo tempus institutionis fuisse ante illud tempus, quo Discipuli Christi baptizabant, licet praecise hora institutionis non legatur in Evangelio ». Haec Doctor.
Probatur itaque Conclusio ratione, quam assignat Doctor: Christus Dominus una cum suis Discipulis ante suam Passionem baptizavit: sed non baptizavit Baptismate Ioannis: igitur baptizavit Baptismo a se instituto. Maior constat ex Scriptura sacra; nam Io. 3. legimus: Post haec venit Iesus, et Discipuli eius in terram Iudaeam: et illic demorabatur cum illis, et baptizabat. Et infra, Discipuli Ioannis animadvertentes Christum baptizare una cum suis Discipulis: Venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Et cap. 4. Ut ergo norit Iesus, quia audierunt Pharisaei, quod Iesus plures Discipulos facit, et baptizat, quam Ioannes, quamquam Iesus non baptizaret, sed Discipuli eius, reliquit Iudaeam. Minor vero probatur: primo quidem: si Christus baptizasset Baptismo Ioannis, non aemulati vel conquesti fuissent Ioannis Discipuli, quod Iesus baptizaret; Baptismus enim a Christo Domino collatus eis potius fuisset occasio gaudii et gratulationis, quam aemulationis et invidiae, videntes, quod ipse, quem Ioannes dixerat se maiorem, et cuius non erat dignus, ut solveret corrigiam calceamenti, se tamen inter Ioannis Discipulos veluti consignaret, illius Baptismum et ministerium exequendo. Deinde, Christus ibidem dicitur baptizasse per suos Discipulos: sed si Discipuli Christi baptizassent Baptismo Ioannis, aut alio per Christum non instituto, Christus non diceretur per suos Discipulos baptizare, sed potius Ioannes, aut alius ille auctor Baptismi, quem ipsi ministrassent: igitur, etc. Denique, Baptismus Ioannis non conferebat Spiritum sanctum, nec remissionem peccatorum; sed praescribebat dumtaxat poenitentiam ad illam remissionem obtinendam: Baptismus autem, quo Christus baptizabat, utrumque istud beneficium conferebat, ut docet S. Ioan. Baptista, Ioan. 1. his verbis: Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis... hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. Ubi non tantum loquitur de futuro Christi Baptismate, sed etiam de praesenti, hoc est, brevi tempore instituendo, et conferendo Baptismate a Christo Domino; unde Lucae 3. respondit Ioannes dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos; veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Quam utique rationem confirmat et urget S. August. Tract. 5. in Ioan. Dictum est, inquit, de Domino, antequam pateretur: Baptizabat plures, quam Ioannes, quamvis ipse non baptizaret, sed Discipuli eius. Adhuc erat ibi Iudas inter Discipulos, quos baptizavit Iudas, ii non sunt iterum baptizati; quos baptizavit Ioannes, iterum baptizati sunt: quia datus a Iuda Baptismus Christi erat; datus a Ioanne, Ioannis erat. Et Tract. 15. Baptizabat Iesus plures, quam Ioannes, quamquam Iesus non baptizaret, sed Discipuli eius, an utrumque verum est, quia baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat: praebebant Discipuli ministerium corporis, praebebat ille adiutorium maiestatis. Sed hoc adiutorium est gratia sanctificans, quam Ioannis Baptisma non conferebat: igitur, etc. — Probatur secundo: quia iuxta legem a Christo Domino praescriptam, Baptismus praesupponitur aliis Sacramentis: est enim Ecclesiae ianua, necnon aditus ad participationem Sacramentorum, et omnium beneficiorum, quae in Ecclesia conferuntur: sed Apostoli ante Christi Passionem incorporati sunt in Ecclesiae membra, et susceperunt aliqua Sacramenta; Christus enim in ultima cena suis Apostolis Eucharistiam exhibuit, et eos inauguravit Ordine Sacerdotali, ut definitur in Concilio Trid. Sess. 22. cap. 1. igitur, etc. Quam utique rationem approbat S. Augustinus, Epist. 163. Quomodo, inquit, poterant Eucharistiam accipere Apostoli nondum baptizati? Quomodo Petro nolenti, ut totum se lavaret Christus respondit: Qui lotus est semel, non oportet eum iterum lavari, sed est mundus totus? At perfecta mundatio non erat in Ioannis Baptismo, sed in Baptismo Christi Domini: igitur, etc.
OBIICIES 1. Sacramentorum novae Legis institutio et efficacia petitur ex ordinatione et mandato Christi: sed Christus tantum mandavit et iussit Apostolis, ut ministrarent Baptismum post suam Resurrectionem, quando videlicet Matth. 28. dixit: Euntes, docete omnes gentes, etc.: igitur, etc. — Nego minorem: praeceptum enim illud non continet primam Baptismi institutionem, sed eius extensionem ad Gentes; ita quod Apostoli, qui antea solum facultatem habebant conferendi Baptismum Christi Iudaeis, tunc deberent illum ministrare omnibus omnino nationibus, quibus erant Evangelium praedicaturi.
OBIICIES 2. Per Baptismum Christi confertur Spiritus Sanctus at hic non fuit datus ante Christi Ascensionem, ut patet his verbis Ioan 7. Nondum Spiritus erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Et Act. 1. Christus Dominus post suam Resurrectionem dixit Discipulis: Vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. — Distinguo minorem: Spiritus sanctus non erat datus absolute, et modo invisibili, nego. Certum enim est ante Christi Passionem Apostolos, et eos omnes, quibus Christus dixit, eis esse remissa peccata, fuisse iustificatos, et consequenter accepisse Spiritum sanctum, idest, gratiam sanctificantem. Nondum erat datus modo visibili, ut factum est in die Pentecostes, concedo: illo enim die rursus baptizati sunt Discipuli Baptismo flaminis, repleti utique omnium charismatum donis; nam, ut ait S. Cyrillus Ierosolymitanus: Ut is, qui aqua mergitur, et baptizatur, undique ab aqua circumdatur, sic illi a Spiritu sancto sunt perfecti: nam, ut ait S. Gregor. Hom. 30. in Evangelia: Spiritus sanctus repentino sonitu super Discipulos venit, mentesque carnalium in sui amorem permutavit, et foris apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia; quia dum Deum in ignis visione susceperunt, per amorem suaviter arserunt.
OBIICIES 3. Si Christus suum instituisset Baptisma ante Passionem, praecepisset Apostolis, ut illud ministrarent, maxime quando Lucae 9. dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, ut languores curarent, et misit illos praedicare regnum Dei, et curare infirmos: at ibi nulla fit mentio de conferendo Baptismate: igitur signum est illud tunc non fuisse institutum. — Respondeo ad minorem, mirum non debere videri, quod ibi mentionem de Baptismate conferendo non fecerit Christus, cum ea facultas Apostolis non esset nova, sed ipsam antea exercuissent.
OBIICIES 4. SS. Patres in secundo Notabili laudatos, maxime vero S. Leonem, qui docere videtur, Sacramentum Baptismatis non fuisse a Christo institutum, nisi post eius Resurrectionem. — Respondeo, illos SS. Patres solum id obiter, et dum aliud agerent, dixisse, ac subinde non mirum, si in re levioris momenti non probetur eorum sententia; maxime quando occurrunt alii SS. Patres contrariam sententiam tuentes; sicuti plures nostrae assertioni adstipulantur cum S. August. Ad S. Leonem dico, ipsum in ea Epistola nihil definiisse, sed tantum doctrinaliter agere cum Episcopis Siciliae, quibus intendit probare Baptismum non esse conferendum in die Epiphaniae, sed differendum usque ad Resurrectionem et Pentecostem.
OBIICIES 5. Causa praecedit effectum: sed Christi Passio est causa Sacramentorum omnium novae Legis; operatur enim in his, et in Baptismo praecipue, quia Rom. 6. Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus: igitur illa debuit praecedere Baptismum. — Distinguo minorem: Christi Domini Passio, ut peracta, tantum, nego: ut praevisa, et a Deo ad id acceptata, concedo. Unde neganda est consequentia: Baptismus enim etiam ante Chr. Passionem habebat efficaciam a Christi Passione, quia praefigurabat eam, aliter quam Sacramenta Mosaica; nam haec erant tantum figurae inefficaces; Baptismus erat efficax, quia iustificandi vim habebat a Christo, per cuius virtutem ipsa quoque Passio de facto salutifera fuit. Qualiter autem meritum Passionis Christi potuit vim suam refundere in eos, qui eiusmodi Passionem praecesserunt, explicat Doctor in 3. dist. 19. q. 1. n. 10. ubi scribit, quod meritum Christi providebatur ab aeterno, et ut sic praevisum acceptum fuit, ut aliquid boni conferetur electis, ratione illius antequam exhiberetur, ut scilicet eis, qui praecesserunt exhibitionem Passionis eius, dimitteretur originale, et conferetur gratia. Probat exemplo ex S. Anselmo, lib. 2. Cur Deus homo, c. 16. « Esto, inquit, quod multi offenderunt unum Regem, et pro offensa exulant. Venit unus innocens de sanguine illorum, et promittit facere unum opus pro Rege placitum ei certo die statuto, ut Rex remittat eis offensam, et reconcilietur eis. Rex acceptando servitium promissum remittit offensam, et si aliquis eorum deliquerit, si satisfacere et poenitere voluerit, promittit ei iterum offensam illam dimittere; protestando tamen, quod nullus eorum, qui fuerunt inimici, intrabunt Palatium suum, quousque servitium innocentis impleatur. Sic hic, Passio Christi hominis innocentis ab aeterno praevisa, ut exhibenda in certo tempore, fuit multum accepta Trinitati, et pro ista omnibus credentibus illam exhibendam in tempore remisit offensam, quam contraxerant ex Adam, et quam postea commiserant, si poenitere voluerunt; non tamen acceptavit eam tantum, ut aliquis ingrederetur Palatium suum aeternum, antequam Passio exhiberetur in effectu. Isto modo remisit Patribus offensam in Circumcisione, sicut nobis in Baptismo: sed nullus est ingressus Palatium ante Passionem exhibitam ».
Conclusio tertia. — BAPTISMUS NON FUIT INSTITUTUS DUM CHRISTUS BAPTIZATUS EST IN IORDANE; NEQUE IN COLLOQUIO, QUOD HABUIT CUM NICODEMO IO. 3. SED PAULO POST ELECTIONEM APOSTOLORUM. Ita Doctor, ut constat ex priori Conclusione; cui subscribunt Gabriel, dist. 3. q. unica ar. 3. et Richardus, art. 5. q. 1. dicentes, Christum insinuasse materiam Baptismi, dum baptizatus est in Iordane. et designasse formam in colloquio cum Nicodemo: sed tantum instituisse post electionem, et nominationem Apostolorum.
Quod autem revera Baptismum suum non instituerit dum ipse baptizatus est, patet: quia institutio Sacramentorum est actus Legislatoris: Christus autem dum baptizatus est non gerebat personam Legislatoris, sed potius poenitentis; unde Ecclesia in festo Epiphaniae canit: Hodie in Iordane a Ioanne Christus baptizari voluit, ut salvet nos: hoc est, ut impleret munus poenitentis et satisfacientis pro nobis: quia nempe causam naturae humanae gerens ac sustinens, Baptismum poenitentiae suscipere voluit. Tum quia Sacramentorum novae Legis institutio fieri non debuit ante ipsam novam Legem initiatam: at ipsa potissimum initium duxit per Evangelii praedicationem: prius enim lex promulgari debuit, quam obligaret, et vim aliquam obtineret: igitur cum Christus Dominus dum baptizatus est nondum promulgasset Evangelium, nec consequenter novam Legem fuisset auspicatus, non debet etiam censeri instituisse Baptismum. Tum denique quia eo modo Christus Dominus censendus est instituisse suum Baptisma, quomodo voluit illud applicari et ministrari: sed praecepit Apostolis, ut priusquam Baptismum ministrarent baptizando, instruerent et docerent fidei mysteria: igitur pari ratione prius ipse docuisse videtur, quam Baptismum institueret et ministraret.
Secunda et tertia pars etiam est evidens, nempe quod non instituerit Baptismum in colloquio Nicodemi; quia, ut optime docet Doctor, non est verisimile tam necessarium Sacramentum, et ordinatum pro omnibus omnino hominibus, institutum fuisse ac praeceptum in conclavi, et cum homine privato. Convenientius enim erat, ut illa institutio fieret publice, maxime coram eis, qui eiusmodi Sacramenti propagatores ac ministri esse deberent; institutio Sacramenti debet publica, et respectiva ad Ecclesiam: igitur probabilius apparet, Sacramentum istud dumtaxat institutum fuisse paulo post susceptum Baptismum a Ioanne, et Apostolorum vocationem.
DICES: Plurimi e SS. Patribus constanter asserunt, aquas Baptismi accepisse virtutem sanctificandi, quando Christus baptizatus est a Ioanne in Iordane: ita maxime S. Ambrosius, lib. 2. in Lucam: Baptizatus est Dominus, inquit, non mundari volens, sed mundare aquas, ut ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognovit, Baptismatis ius haberent. Nazianzenus, Oratione 59. Baptizat Ioannes, Iesus accedit, fortasse ut ipsum quoque, a quo baptizatur, sanctitate afficiat. proculdubio autem, ut totum veterem Adam in aqua sepeliat. Hilarius, in Matth. Can. 2. Christus exempli sui auctoritate, salutis humanae Sacramenta consummat, hominem et assumptione sanctificans, et lavacro. Hieronymus, Dialogo contra Luciferianos: Iesus non tam mundatus est in lavacro, quam lavacro suo universas aquas mundavit. August., Serm. 36. qui primus est de Baptismo Christi, ubi dixit Deum ita res Christi disposuisse, ut in eodem anni tempore esset quasi continuata festivitas, subdit: Ut quemadmodum tunc eum miremur incorrupta Matre progenitum, ita et nunc suscipiamus eum pura unda submersum, et gloriemur in utroque facto, quia Filium genuit Mater, et casta est: et quia Christum unda lavit, et sancta est. Non sicut post partum glorificata est Mariae castificatio, ita post Baptismum aquae est purificatio comprobata: nisi quod pene maiori munere quam Maria unda ditata est: illa enim sibi tantum meruit castitatem: ista nobis contulit sanctificationem: illa meruit, ne peccaret: ista ut peccata purgaret: illa propria delicta a se repudiat: ista in se per Dei gratiam aliena condonat: illi est collata virginitas: isti donata fecunditas: illa unum procreavit, et pura est: ista generavit plures, et virgo est: illa praeter Christum nescit alium filium: ista cum Christo mater est populorum. Et postea: Ex quo Salvator in aqua se mersit, ex eo omnium gurgitum tractatus cunctorumque fontium venas ministerio Baptismi consecravit. Et Serm. 37. De Tempore, qui creditur esse B. Maximi, non Augustini: Quod fluentis Iordanis baptizatur Iesus, atque nostro Baptismati consecrantur. Et postea: Baptizatur Iesus, non sibi, sed nobis: Baptizatur, non ut purificetur aquis, sed ut aquas ipse sanctificet: Baptizatur nunc homo, ut novi baptismatis Sacramentum instituat. — Respondeo SS. Patres his omnibus solum significare, non quod Christus Dominus in suscipiendo Baptismate aliquam sanctificativam virtutem indiderit aquis Iordanis, qua fierent capaces producendae gratiae et remissionis peccatorum, ut fit per Baptismum: alioquin in sola Iordanis aqua Baptismus esset conferendus: quippe cum illae dumtaxat ipsam virtutem sanctificandi retinuisset: sed solum significant tunc temporis aquam in Christi Domini Baptismate designatam esse, ut inserviret hominibus sanctificandis per Baptismum. Communis enim loquendi modus SS. Patrum est. aquam destinatam per benedictionem Sacerdotis ad Baptismi Sacramentum sanctificari, et vim sanctificandi combibere: ita enim loquitur S. Clemens. lib. 2. Constitutionum Apostolicarum, cap. 24. et Tertull., lib. De Baptismo, cap. 1. ubi ait: Omnes aquae de pristina originis praerogativa Sacramentum sanctificationis consequuntur invocato Deo: supervenit enim statim Spiritus de caelis, et aquis superest, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt, etc. Cyprianus. Epist. 70. Oportet ergo mundari et sanctificari aquam prius a Sacerdote, ut possit Baptismo suo peccata hominis, qui baptizatur, abluere. Haec tamen non sic veniunt accipienda, quasi aqua sic benedicta per suum contactum habeat vim sanctificandi, sed quod ordinetur ac destinetur ut materia apta ad Sacramenti confectionem. Idem, proportione servata, dicendum est de aqua Iordanis. — Figuratum ergo fuit mystice Sacramentum Baptismi in Baptismo Christi Domini a Ioanne in Iordane suscepto, tam quoad formam, quam quoad materiam; utraque designata fuit de facto. Forma quidem ex manifestatione trium divinarum personarum; Pater enim seipsum manifestavit voce: Spiritus sanctus in figura columbae: Filius autem in assumpta humanitate. Materia similiter, quia ex contactu carnis Christi aqua sanctificata est et designata, ut fieret materia Sacramenti. Haec autem sanctificatio aquae recte dicitur dedisse ius mundandi a peccatis; non quod tunc fieret institutio Sacramenti, sed quod fuerit illius delineatio et designatio.
Conclusio quarta. — BAPTISMUS FUIT UTILIS ET SUFFICIENS PRO EXPIANDO PECCATO ORIGINALI ANTE CHRISTI DOMINI PASSIONEM. Haec est Doct. contra S. Thom. qui. 3. p. quaest. 66. art. 2. distinguit duo tempora Baptismi: primum, quo fuit dumtaxat sub consilio, nempe ab eius institutione usque ad mortem Christi: secundum, vero tempus, in quo Baptismus fuit sub praecepto, videlicet statim a morte Christi. Tria pariter tempora statuit Circumcisionis: primum, usque ad mortem Christi, quando videlicet Circumcisione fuit non solum sub consilio, sed etiam sub praecepto; quia nondum abrogata fuerat Lex Mosaica: secundum tempus fuit a Christi morte usque ad solemnem promulgationem Legis Evangelicae, quae facta est in die Pentecostes, quo tempore intermedio dicit licitam fuisse Circumcisionem, sed inutilem; quia omnis eius virtus, sicut et aliorum Sacramentorum Legis veteris, vigere desierat in Christi Domini morte: tertium denique tempus statuit ab ipsa solemni Evangelii praedicatione, postquam Circumcisio non solum inutilis, sed etiam prorsus erat illicita et mortifera.
Docet itaque Doctor primo, Baptismum statim ab eius institutione fuisse sufficiens remedium ad salutem pro parvulis: Si enim, inquit, unum praeceptum impositum totaliter revocat aliud, consilium, seu monitio de uno, facit aliud non necessarium: quia cuius actus praeceptum est alterius prohibitio, eius actus consilium est licentia de non observando reliquum: ergo si praeceptum de Baptismo erat prohibitio Circumcisionis, quantum ad fructum, etiam consilium de Baptismo reddebat Circumcisionem non necessariam. Hoc est, praeceptum impositum de suscipiendo Baptismate evacuat Circumcisionem quantum ad fructum et obligationem: igitur consilium de Baptismo etiam removet obligationem Circumcisionis. Antecedens admittitur ab omnibus. Consequentiam vero probat Doctor ratione morali petita ex natura legis, et praecepti; quia quoties una lex abrogat aliam legem de aliquo, etiam consilium de altero faciendo, quam quod lex praecipit, tollit illius legis obligationem; ac subinde consilium de suscipiendo Baptismate, quod vim obtinuit ab illius institutione, evacuavit obligationem Legis Circumcisionis; unde optime colligit Doctor n. 8. quod si ante passionem aliquis Iudaeus, ad praedicationem Christi, vel Petri parvulum suum baptizasset, et non circumcidisset, si parvulus fuisset mortuus, salvatus fuisset; quia recepisset gratiam in Baptismo: a prima enim institutione Baptismus contulit gratiam.
REPONUNT ADVERSARII, rationem Doctoris tantum vigere, quando duo actus (quorum unus fieri debet ex praecepto, ratione legis id ordinantis; alter vero fieri potest ex consilio ratione Principis id suadentis) sunt talis naturae, ut non possint simul subsistere: quemadmodum consilium de servanda virginitate tollit praeceptum de Matrimonio ineundo; quia Virginitas et Matrimonium consummatum simul stare non possunt. Secus autem est de Circumcisione et Baptismo; quia utrumque simul subsistere potest; nam ante mortem Christi fatetur Doctor tam Circumcisionem, quam Baptismum fuisse proficuum: igitur eorum actus non repugnabant, et consequenter consilium de suscipiendo Baptismate non removebat obligationem Circumcisionis. — Contra: non magis praeceptum de suscipiendo Baptismate inducit repugnantiam inter actus, quam consilium de eodem: sed fatentur omnes praeceptum de suscipiendo Baptismo sustulisse omnem obligationem Circumcisionis, quae vigere desiit ab eo tempore quo Baptismus fuit praeceptus: ergo idem dicendum de consilio. Probatur maior: quia praeceptum de Baptismo suscipiendo per se non infert repugnantiam ullam cum praecepto Circumcisionis: neque enim in se formaliter aut virtualiter continet illius revocationem; potuit enim utrumque praeceptum simul vigere, si nempe Deus statuisset, ut Christiani adhuc post susceptum Baptismum tenerentur ex praecepto ad suscipiendam Circumcisionem: igitur Baptismi praeceptum non aliunde habet vim removendi obligationem Circumcisionis, quam ex Christi Domini Legislatoris voluntate, qua nempe decrevit Baptismum succedere circumcisioni, quatenus Baptismus est professio Legis novae, et ianua Ecclesiae, in qua veritate illucescente, evanescere debebant umbrae figurarum Legis veteris; sed id pariter sequitur ex voluntate Christi Baptismum instituentis, ac ministrantis, ac eius susceptionem consulentis, tamquam aditum et transitum ad Legem novam inchoandam: igitur qua ratione praeceptum Baptismi removet obligationem Circumcisionis, eadem consilium de suscipiendo Baptismo pariter obligationem illam revocabat.
Confirmatur: qui vovit ingressum alicuius Religionis laxioris, voto ac obligationi tacit satis, ingrediendo Religionem aliquam strictiorem et perfectiorem: ergo a simili Iudaei, qui tenebantur ad servandam Legem divinam ex praecepto, ipsi satisfaciebant profitendo fidem Evangelii, ac recipiendo media ordinata a Christo ad salutem. Consequentia patet: tum quia Lex Evangelica continet explicite et perfecte quidquid adumbratum erat in veteri, eaque est longe perfectior: tum quia Iudaei tenebantur recipere Christum promissum, et eius doctrinam, ac legem sectari: nam, ut ait Ioan. 15. Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, etc. igitur peccatum habuerunt, non recipiendo Christum, et doctrinam eius sectando: tum denique, quia quae Christus Dominus docuit et instituit erant Legis veteris complementum: ac proinde Baptismus erat adimpletio Circumcisionis: quemadmodum igitur, qui finem obtinet, non indiget amplius mediis conducentibus ab ipsius assecutionem, et consequenter qui receperat Baptismum non egebat amplius Circumcisione.
DICES: Lex Mosaica viguit saltem usque ad Christi Domini Passionem, ut constat ex variis Scripturae locis: nam Christus Dominus dum viveret, dixit Matth. 5. Non veni legem solvere, sed adimplere: unde Matth. 23. dicebat: Super Cathedram Moysis sederunt Scribe, et Pharisaei..... quaecumque dixerint vobis, facite. Unde Apostolus ad Heb. 8. et 9. dicit vetus Testamentum consummatum fuisse in morte Christi: igitur omnia Legis veteris praecepta, ac proinde etiam praeceptum Circumcisionis viguit usque ad Christi Passionem, et consequenter Baptismus tunc temporis non erat medium sufficiens ad salutem. Deinde Doctor Subtilis in Reportatis dist. 3. q. 1. 5. n. 2. ait: Dupliciter fuit promulgatio facta Baptismi; uno modo per modum consilii, Christo veniente in carne, sed non per modum praecepti; alio modo per modum praecepti. Primo modo non fuit necessarium recipere Baptismum: quia tunc imponebatur necessario Iudaeis Circumcisio usque ad Passionem Christi, et observatio Legis Mosaicae, quod probant aliqui, quia Christus ante Passionem suam comedit Agnum Paschalem, quod non fecisset, nisi necesse fuisset Iudaeos adhuc servare Legem Mosaicam. Patet igitur, quod ita est. — Distinguo antecedens: Lex Mosaica viguit usque ad Christi Passionem in eis, quorum oppositum non consulebatur, concedo: secus, nego. Non enim necesse est, quod lex maneat quoad omnia et singula eius praecepta, ad hoc ut ipsa vigere et perseverare dicatur: potest enim fieri derogatio in aliquibus eius praeceptis, quando contrarium suadetur a Principe, quemadmodum Christus suasit receptionem Baptismi ante suam Passionem. Unde Lex vetus non omnimode consummata fuit in morte Christi: tamdiu namque viguit, donec promulgata fuit publice Lex nova, ut statim dicemus: ac proinde tantum desiisse dicenda est in morte Christi, quantum ad vaticinia Prophetarum, quae eiusmodi Passionem praenuntiabant; necnon et quantum ad sacrificia et Sacramenta, quorum omnis virtus evacuata est per Christi mortem. — Ad Doctorem dico, ipsum illis verbis tantum significare quod Circumcisio-necessaria fuerit Iudaeis usque ad Passionem Christi necessitate praecepti, quia adhuc vigebat praeceptum de illa-suscipienda respectu Iudaeorum, qui Baptismum non susceperant; non autem censet eam fuisse necessariam necessitate medii, ita ut qui baptizatus fuerat, teneretur adhuc circumcidi, quia, ut dixit supra, Baptismus tunc erat medium sufficiens ad salutem. Non est igitur contradictio, quod Circumcisio ut medium necessarium evacuata fuerit a tempore institutionis Baptismi, et quod simul perseveraverit esse necessaria necessitate praecepti adultis et parvulis in signum professionis Legis Mosaicae, quae nondum omnino vigere desierat. — Quod autem nil aliud voluerit Doctor, apparet ex his quae subiicit n. 1. in 1. d. 3. ubi post verba a nobis supra laudata n. 7. statim sibi obiiciens, quod equidem dici posset quod Baptismus fuisset quidem sufficiens parvulo, sed pater peccasset eum non circumcidendo: sic respondet: Contra, quia ante octavum diem potuit baptizare parvulum, et ex quo ille habuit iam remedium contra originale, et hoc credidit pater (nam credidit Baptismum efficacem ad hoc), tunc videtur, quod non tenebatur necessario providere parvulo de alio remedio, scilicet contra originale. Ubi non excusat patrem a peccato, si octavo die non adhibuit Circumcisionem praeceptam a Lege in signum foederis, sed vel ab omni delicto, si infans mortuus fuerit intra octavum diem: vel a solo peccato contra pietatem, quae patrem obligat ad providendum filiis de remedio contra peccatum originale, quodcumque illud sit. Quod eisdem fere verbis explicat et inculcat in Reportatis loco iam cit. n. 7. Si Iudaeus, inquit, fuisset baptizatus, et postea baptizasset filium suum postea genitum, et ille puer fuisset mortuus ante Passionem Christi, certum est, quod fuisset salvatus, quia eiusdem efficaciae fuit Baptismus tunc, sicuti nunc: igitur non fuit necesse istum puerum circumcidere. supple ut salvaretur, et eximeretur a transgressione Legis, quae praecipiebat octava die circumcidere.
Conclusio ultima. — BAPTISMUS NON FUIT NECESSARIUS NECESSITATE PRAECEPTI STATIM POST CHRISTI DOMINI MORTEM, SED TANTUM POST SUFFICIENTEM EVANGELII PRAEDICATIONEM, RESPECTIVE TUM AD IUDAEOS, TUM AD GENTILES. Ita Doctor loco supra laud. n. 11. ubi ait: « Dico quod in Baptismo non est distinguere, nisi duo tempora, scilicet tempus quo erat sub consilio, et tempus quo erat sub praecepto. Et primum duravit a principio, ex quo praedicabatur Evangelium, vel Baptismus per Christum, vel per Apostolos, usque ad praedicationem solemnem et authenticam eiusdem post Ascensionem Christi: ita quod primum tempus nullam habet differentiam per mortem Christi, nec post eam, ex hoc solo, quod aliter cucurrit Baptismus post, quam ante. Secundum autem tempus, ut credo, incipit in die Pentecostes, in Ierusalem, quia usque ad illum diem Apostoli non praedicaverant publice, iuxta illud verbum Christi, Lucae 24. Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Sed in die Pentecostes misso Spiritu sancto solemniter praedicaverunt, et apposita sunt illo die circiter tria millia, et baptizati sunt. Actor. 2. Inde autem ad alias civitates, secundum ordinem, cuilibet loco vel Genti erat tempus secundum, quando ibi publice et solemniter praedicabatur Lex Evangelica; ita quod tempus non incepit simul apud quoscumque: Sed de Sion exibat lex, et verbum Domini de Ierusalem, iuxta Prophetiam Isaiae, et quibusdam incepit tempus ad mensem post Pentecostem, et aliquibus ad annum, aliquibus ad decem annos, et sic deinceps, sicut eis praedicabatur.»
Sed quantum ad Circumcisionem, distinguo quatuor tempora: pro primo, erat necessaria: pro secundo utilis, non necessaria: pro tertio nec utilis, nec necessaria, tamen licita: pro quarto omnino illicita et mortifera. — Primum tempus Circumcisionis praecessit utrumque tempus Baptismi. — Secundum tempus Circumcisionis comitabatur primum tempus Baptismi, nam, sicut argutum fuit prius, ex quo primo consulebatur Baptismus, non fuit Circumcisio necessaria volenti baptizari; sed tunc cucurrit utrumque sub disiunctione, ut Iudaeus eligeret quodcumque vellet. Licuit enim, et profuit sibi circumcidi si voluit (nec enim fuit tunc revocata, quantum ad utile, nec quantum ad licitum): licuit etiam sibi, imo laudabile fuit baptizari. Et hoc etiam congruum fuit, quod in tempore intermedio, inter duas leges, quando non subito prima tollitur, nec secunda imponitur; illo, inquam, tempore simul currant ambae sub disiunctione. — Tertium autem tempus Circumcisionis cucurrit cum secundo tempore Baptismi, et hoc quantum ad Iudaeos, usque ad illud tempus Pauli, de quo argutum est prius; imo verisimile est, quod bene ultra, quia tempore purificationis Pauli videbantur Fratres in Ierosolymis approbare observantiam legis, et de ea consulere Paulo.
Sed quantum ad Gentiles conversos ad fidem, secundum tempus Baptismi, et quartum Circumcisionis simul concurrerunt, saltem post quatuordecim annos a Passione Christi, vel circiter; quando scilicet Paulus ascendit Ierosolymam ad Seniores, super illa quaestione consulens, de qua habetur Actuum cap. 15. ubi primo allegat Petrus factum Concilii, de quo habetur Actuum 10. Et deinde Iacobus tamquam Episcopus in Ierosolymis profert sententiam, secundum Magistrum sententiarum, dicens: Ego iudico non inquietari eos, qui ex Gentibus convertuntur ad Deum; sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus, etc. et de illis quatuor, duo, scilicet abstinere ab idolothyis, et fornicatione, sunt necessaria. Ita Doctor. Ubi adverte haec posteriora verba scripsisse solum iuxta mentem historici; nam ipsi Concilio praefuit S. Petrus; quod sentit etiam Doctor; siquidem infra num. 15. dicit nuntios a Iacobo missos fuisse Petro subditos.
REPONUNT ADVERSARII 1. Legem divinam non exigere promulgationem sui, ut habeat vim obligandi. — Verum, contrarium aperte docuimus in Tract. De Legibus, et validissimis rationibus probavimus omnem legem, etiam divinam, necessario promulgari debere: quia lex divina non potest obligare ad impossibile; obligaret autem, si inferret necessitatem observandi ea, quae sunt incognita, nec sufficienter manifestata: igitur, etc.
REPONUNT 2. Legem veterem expirasse in morte Christi, ut etiam nos docuimus in Tract. De Legibus, agendo de Lege Mosaica: igitur Lex nova debuit inferre obligationem, maxime respectu Baptismi, qui est aditus ad Legem Evangelii. — Verum, respondeo negando consequentiam: quia nullus aliter tenetur ad Legem servandam nunc, quam antea, nisi quia Lex est aliter promulgata: sed Baptismus non fuit aliter promulgatus sub praecepto post mortem Christi usque ad diem Pentecostes, quam fuerat ante Passionem: igitur tunc erat dumtaxat sub consilio, quemadmodum et ante Christi mortem. Confirmatur, quia non prius vigere debuit obligatio Baptismi suscipiendi, et amplectendae novae Legis, maxime respective ad Iudaeos, antequam eis constaret revocatam fuisse Legem Mosaicam, ad quam servandam tenebantur: sed illa revocatio dumtaxat facta est per solemnem illam novae Legis promulgationem in die Pentecostes: igitur ante illud tempus non vigebat adhuc obligatio novae Legis. Minor constat, quia sicut promulgatio Legis se habet ad communitatem, ita et revocatio Legis prioris per subsequentem Legem: igitur, sicut promulgatio Legis Mosaicae fuit publica, ita debuit esse solemnis et publica illius revocatio. Maiorem vero probat Doctor n. 9. quia Iudaei tenebantur servare Legem Circumcisionis, donec eis innotesceret eam esse prorsus inutilem et vanam, nec amplius necessariam sibi ad salutem: hoc autem constare debuit per publicam revocationem illius obligationis, qua constaret Iudaeis Legem Circumcisionis non amplius vigere: igitur, etc.
DICES: Christus Dominus moriendo dixit: Consummatum est. Ioan. 19. quibus significare voluit, consummatam esse et prorsus abrogatam omnem Legem veterem. Quod utique confirmatur per Apostolum, ad Rom. 7. ubi ait: Haec, Fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ubi intelligendus est de corpore Christi crucifixo. — Respondet Doctor ad primum n. 18. illis verbis, Christum Dominum dumtaxat significare voluisse, vel quod consummata essent, quae praenuntiata erant de sua passione, sicut consummanda praedixit, Lucae 18. dicens: Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: vel, inquit Doctor, si illud referatur ad antiquam Legem, sic debet intelligi, quod Lex Mosaica consummata fuerit et abrogata in sua causa: nam mors Christi Domini causa erat confirmationis Legis Evangelicae: sed illa non fuit confirmata tamquam necessaria ad observandum ante praedicationem eius publicam, quae non incepit in Passione, sed in Pentecoste; tempore enim intermedio Discipuli sederunt in Cenaculo, nemini solemniter vel publice praedicantes. Ad Apostolum dico, cum sic esse intelligendum, quod nempe mortificati sumus Legi per corpus Christi; quia Lex extincta est in sua causa per Christi Domini crucifixionem: siquidem mors Christi Domini fuit confirmatio Legis Evangelicae, et consequenter extinctionis et revocationis Legis Mosaicae. Nec obstat, quod ibidem Apostolus utatur exemplo mulieris, quae per mortem viri sui solvitur ab eius Lege: quia Apostolus ibi non comparat mortem Christi cum morte viri, et ideo non dixit: mortificati estis Legi in morte, aut corpore Christi, sed per corpus Christi: hoc est, per mortem et crucifixionem, quae causa fuit, cur Mosaica Lex obligare desineret.
Quaestio III: Quotuplex sit Baptismus
Notandum 1. Baptismum a Theologis solito distingui triplicem, nimirum fluminis, flaminis, et sanguinis. Baptismus fluminis ille est, qui confertur in aqua naturali cum expressa invocatione SS. Trinitatis. Baptismus vero sanguinis est martyrium; flaminis autem est contritio cum proposito suscipiendi Baptismum aquae. Porro haec duo idcirco vocantur baptismata, quod quemadmodum Baptismo aquae abluimur, ita et Martyr proprio sanguine perfunditur, et poenitens propriis lacrimis irrigatur. — Baptismus sanguinis designavit Christus Dominus Marci 10. cum filios Zebedaei alloquens ait: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, et baptismum, quo ego baptizor, baptizari? Quem Baptismum sic commendat S. Cyprianus, Epist. ad Iubaianum, ubi loquens de Catechumenis martyriis subeuntibus, dicit illos non privari Baptismi Sacramento, utpote qui baptizentur gloriosissimo et maximo sanguinis baptismo, de quo et Dominus dicebat, habere se alio baptismo baptizari. Sanguine autem suo baptizatos, et Passione sanctificatos consummari, et divinae pollicitationis gratiam consequi, declarat in Evangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa Passione credentem, et confitentem loquitur, et quod secum futurus sit in Paradiso pollicetur. Baptismum vero flaminis pluries commendant SS. Patres, maxime vero S. August., lib. 4. De baptismo, cap. 21. ubi ait: Catechumenum Catholicum divina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere non dubito, sed etiam in ipsa intus Catholica bonum Catechumenum malo baptizato anteponimus, nec ideo tamen Sacramento Baptismatis, quo iste nondum, ille iam imbutus est, facimus iniuriam, aut Catechumeni Sacramentum Baptismi praeferendum putamus, cum aliquem Catechumenum aliquo baptizato fideliorem, melioremque cognoscimus: melior enim Centurio Cornelius nondum baptizatus Simone Mago baptizato: iste enim et ante Baptismum S. Spiritu repletus est; ille et post Baptismum immundo spiritu inflatus est.
Notandum 2. Quod etsi Baptismus sanguinis et flaminis a SS. Patribus (ut constat ex Sanctis Cypriano, et Augustino mox laudatis) appellantur Sacramenta; revera tamen Sacramenti dignitatem ac definitionem sibi non vindicant; nec enim martyrium, nec contritio sunt signa certa et sensibilia divinitus instituta ad gratiam efficaciter significandam et conferendam, ut iam de martyrio dictum est, agendo de Sacramentorum numero; de contritione vero dicemus Disp. sequenti; sed appellantur Sacramenta propter eam, quam habent cum Baptismo aquae analogiam, et maxime quoad illius effectum, quam supplere dicuntur. De Baptismo quidem flaminis apertissima est veritas in Scriptura sacra illis omnibus oraculis, quibus Deus spondet veniam et gratiam peccatori poenitenti, ac divinam misericordiam postulanti. Sic Ezechiel 18. Cum averterit se impius ob impietate sua, animam suam vivificabit. Sic Actor. 10. v. 22. Cornelius Centurio nondum baptizatus Baptismo aquae dicitur Vir iustus, et timens Deum. Et ibidem cecidit Spiritus sanctus super Gentiles contritos, nondum baptizatos. Unde S. Petrus ait: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt, sicut et nos? Hinc S. Ambrosius Orat. in obitu Valentiniani iunioris Imperatoris Catechumeni occisi, cum nondum esset baptizatus, ait: Baptismi gratiam, qua postulavit, accepit. Idque constantissimum est ex Concilio Tridentino, Sess. 6. c. 4. ubi loquens de iustificatione per Baptismum dicit, quod iustificatio est translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae, et adoptionis filiorum Dei, per secundum Adam Iesum Christum Salvatorem nostrum, quae quidem translatio post Evangelium promulgatum, sine lavacro regenerationis, aut eius voto fieri non potest. Ubi per votum significat contritionem, quae urgente necessitate sufficit ad consequendam Baptismi gratiam; sic enim interpretatur haec Christi Domini verba: Nisi quis renatus fuerit, etc. Quapropter optime notavit S. Bernard., Epist. 77. quod cum Christus Dominus Marci 16. dixisset: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: non repetiit: Qui vero non baptizatus fuerit: sed tantum: qui vero non crediderit, condemnabitur. innuens solam interdum fidem caritate flagrantem ad salutem sufficere, ut optime docet S. Aug., lib. 4. De baptismo, c. 24. ubi cum dixisset fidem formatam interdum iustificare extra Sacramentum, idque probasset exemplo boni Latronis, et Cornelii Centurionis, subdit, cap. 25. Quibus rebus omnibus ostenditur, aliud esse Sacramentum baptismi, aliud conversionem cordis; sed salutem hominis ex utroque compleri; nec si unum eorum defuerit, ideo putare debemus consequens esse, ut alterutrum desit; quia et illud sine isto potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in Latrone, complente Deo sive in illo, sive in isto, quod non ex voluntate defuisset, etc. Sola itaque remanet difficultas de Baptismo sanguinis. Quapropter
NOTANDUM 3. Baptismum sanguinis, seu martyrium, secundum significationem idem esse, ac testimonium quod datur Deo, vel Christo per mortem; at secundum rei veritatem, est mors violenter illata pro fide Christi, aut vera virtute homini non resistenti. Quibus verbis quatuor ad martyrium perfectum conditiones necessariae declarantur: prima est, quod sit mors illata, requiritur enim ad completum et perfectum martyrium, quod revera animam quis pro fide aut Religione ponat, ita quod mors revera sequatur, aut saltem naturaliter sequeretur, nisi vita divinitus servaretur, prout servata fuit tribus Pueris in fornace Babylonica, necnon et S. Ioanni Evangelistae misso in ferventis olei dolium, et pluribus aliis, qui ab Ecclesia inter Martyres computantur. Profecto, quod mors divinitus impediatur, auget rationem martyrii: per hoc enim fit omnibus manifestum, quod Deus hominis patientis causam approbet: unde acceptatio illa mortis est tam efficax fidei testimonium, quam si revera ipsa mors sequeretur. Quapropter Doctor Subtilis in 1. dist. 1. q. 6. n. 1. non dubitat asserere aliquem fieri posse pluries Martyrem; ait autem: Quod baptizatus Baptismo sanguinis si postea est nobiscum viator, tenetur affectu, et pro loco, et tempore recipere effectu Sacramentum, idest Baptismum fluminis: hoc autem quod supponitur, est bene possibile, sicut de quibusdam legitur quod sunt facti bis Confessores: quia sustinuerunt bis poenas pro fide, propter quas tamen non sunt mortui. — Secunda conditio est, quod illa mors sit violenter illata, quamvis enim aliquis pro Dei gloria, et fratrum salute moreretur, non tamen propterea perfectus Martyr esset censendus: unde qui pro fratribus animas ponunt, sive in obsequio pestiferorum, sive in iusto bello, non sunt proprie dicendi Martyres. Hinc in Martyrologio ad diem 28. Februarii scriptum reperimus: Commemoratio SS. Presbyterorum, Diaconorum, ac ceterorum Minorum, qui tempore Valentiniani, cum pestis saevissima grassaretur, morbo laborantibus ministrantes libentissime mortem oppeterunt, quos velut Martyres religiosa piorum fides venerari consuevit. Dicuntur velut Martyres caeli, quamvis tales non sint: quia mortui quidem sunt pro fratribus, sed pro fratribus eis mors non est violenter illata; aliud autem est mori, et aliud mortem interiri pro fratribus, hoc enim ultimum desiderari videtur ex communi Ecclesiae sensu ad proprie dictum martyrium. — Tertia conditio est, quod mors sit illata in odium fidei, aut verae virtutis: nam, inquit S. Augustinus, in Psal. 38. Martyrem non facit poena, sed causa. Hinc Epist. 50. quae est ad Bonifacium. Veri Martyres, inquit, illi sunt, de quibus Dominus ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: non ergo qui propter iniquitatem, et propter Christianae unitatis impium divisionem, sed qui propter iustitiam persecutionem patiuntur, hi Martyres veri sunt. Dixi, aut verae virtutis, Ecclesia enim colit pro veris Martyribus, non solum eos, qui mortem obeunt propter verae fidei confessionem, sed etiam qui moriuntur propter aliquam violentiam: sic enim Martyres numerantur Thomas Cantuariensis occisus propter detentionem libertatis Ecclesiasticae, et plures Virgines occisae propter custodiam castitatis. — Quarta tandem conditio ad verum martyrium est, quod mors violenter inferatur homini non resistenti; unde commune illud effatum: Martyr non pugnat, sed patitur; siquidem conformari debet Christo Domino qui testimonio perhibuit veritati, non contradicendo, sed patiendo: cum enim pateretur, non comminabatur, sed tamquam ovis ad occisionem ductus coram tondente se obmuit, et non aperuit os suum. Unde milites in bello ob defensionem fidei et religionis suscepto generose occumbentes, quamvis plurimum mereantur, tamen censendi non sunt veri Martyres: milites enim ordinarie pugnant cum spe evadendi mortem, imo et occidendi invasorem, finis enim pugnae victoria est: ac proinde patiuntur mortem magis ex necessitate, quam voluntate.
His ita praelibatis, duo maxime supersunt haec in Quaestione determinanda: primum, utrum Baptismum fluminis ita sit unicus numero, ut nulla ratione possit iterari: secundum, utrum Baptismus sanguinis revera virtutem habeat delendi quodlibet peccatum, et hominem iustificandi.
Conclusio prima. — BAPTISMUS ITA EST UNICUS NUMERO, UT SEMEL VALIDE COLLATUS, NULLA RATIONE POSSIT ITERARI. Haec est de fide determinata in illis omnibus Conciliis, in quibus stricte prohibetur, ne debite ab haereticis baptizati, iterum baptizentur: expresse vero in Concil. Trident., Sess. 7. Can. 11. Si quis dixerit, rite collatum Baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad poenitentiam revertitur, anathema sit.
Probant aliqui hanc veritatem ex illo ad Ephes. 1. Unus Dominus, una fides, unum Baptisma. Ita S. Leo, Epist. 37. cap. 1. Scimus, inquit, expiabile esse facinus, quoties iuxta haereticorum damnata a SS. Patribus instituta, cogitur aliquis lavacrum, quod regenerandis simul tributum est, bis subire, Apostolica reclamante doctrina, quae nobis unam praedicat in Trinitate Deitatem, unum in fide confessionem, unum in Baptismate Sacramentum. Hinc Epist. 79. cap. 7. scribit: Hanc regulam ut scitis servandam omnibus Ecclesiis praedicamus: ut lavacrum semel initum nulla iteratione violetur, dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum Baptisma. — Verum reponi posset hanc unitatem Baptismatis, de qua loquitur Apostolus, esse specificam, non vero numericam, quemadmodum S. Augustinus explicat unitatem fidei, lib. 13. De Trinit. cap. 2. Ita dicitur, inquit, ea credentium fides una, quemadmodum eadem volentium voluntas una: cum et in ipsis, qui hoc idem volunt, sua voluntas sit cuique conspicua; alterius autem lateat, quamvis idem velit. Unde satis est asserere cum Doctore, non aliam a priori huiusce veritatis proferri posse rationem, quam ipsam voluntatem Christi sic Baptismum instituentis, ut circa eandem personam semel valide collatus, nulla ratione posset iterari, cum rationes congruentes id suadeant, saltem a posteriori, quas Doctor sic expendit in 4. dist. 6. quaest. 7. num. 3. ubi ait: « Dico quod ratio non iterabilitatis Baptismi est institutio divina, cuius non est aliqua causa prior, nisi voluntas eius. Tamen ista institutio est rationabilis, tum ex morbo, contra quem principaliter instituitur: istud remedium enim principaliter instituitur contra originale peccatum, quod non est nisi unicum. Nec iterari potest tum ex fine principali, ad quem est; habet enim plenam remissionem poenae, et culpae. Si autem posset homo habere frequenter talem remissionem plenam ab utroque, esset magnum incentivum delinquenti. Illud enim, quod est institutum in remedium relabentium, utpote Poenitentia, non est sine magna poena solvenda pro peccato. Tum tertio, quia per istud Sacramentum, cum sit principium et ianua, per quam intratur in Legem Christianam, adscribitur aliquis familiae Christi, et fit membrum eius et Ecclesiae militantis. Licet autem aliquis ingressus in Collegium, si offendat, postquam ingressus fuerit, possit reconciliari et Collegio et capiti Collegii, non tamen frequenter in collegium intrat ».
Quibus verbis Doctor significat non posse aliam assignari rationem a priori, cur Baptismus semel collatus non sit iterabilis, quam divinam voluntatem, quae ita statuit, ac ordinavit. Nihilominus a posteriori possunt aliquae assignari rationes congruentes illius divinae ordinationis: quarum prima petitur ex parte originalis peccati, ad quod eluendum Baptismus principaliter institutus est. Cum autem hic morbus semel sanatus non reviscatur, etiam nec iterari debet illius remedium. Secunda repeti potest ex parte effectus, videlicet plenariae remissionis peccati: quam ubi semel quis assecutus est, conveniens fuit, ut iterum ipsi non proponeretur accipienda, ne videlicet praeberet ansam saepius delinquendi, si absque ullo prorsus labore ex parte sui, posset peccator plenariam suorum peccatorum indulgentiam consequi. Unde etiam S. Paulus ad Hebraeos 6. ait: Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi viderunt, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam. Quibus significat, iuxta communem Interpretum sententiam, semel acceptam plenariam peccatorum remissionem per Baptismum non posse obtineri absque satisfactione ex parte peccatoris, licet obtineri possit per frequentem, et laboriosam poenitentiam. Tertia tandem ratio est, quod per Baptismum quis adscribatur familiae Christi, et fiat membrum corporis eius; unde sicut aliquis adscriptus in societatem alicuius regni, si offendat, poterit quidem reconciliari capiti et membris, per hoc autem non dicetur eis inseri: quia peccando non amittit iura regni, aut civitatis, sed dumtaxat fit reus legibus; ita baptizatus offendens Deum, per Poenitentiam reconciliari poterit, non tamen poterit iterum fieri Christianus, quia iam talis esse supponitur.
Eamdem veritatem probant alii Theologi ex eo, quod Sacramentum Baptismi characterem indelebilem imprimat: quo fit, ut nulla ratione sit iterabilis; qua utique ratione etiam utitur Concilium Florentinum in decreto Eugenii, ubi loquens de Sacramentis novae Legis, ait: Inter haec Sacramenta tria sunt Baptismus, Confirmatione, et Ordo, quia characterem, idest, spirituale quoddam signum a ceteris distinctivum imprimunt in anima indelebile; unde in eadem persona non iterantur. Consonat Concilium Tridentinum, Sess. 7. Can. 7. Si quis dixerit in tribus Sacramentis, Baptismo, scilicet, Confirmatione, et Ordine, non imprimi characterem in anima... unde ea iterari non possunt, anathema sit. Quam utique rationem non improbat Doctor, ut volunt aliqui: nam ipsam ut veram supponit q. 9: sed tantum q. 7. n. 2. dicit illam rationem non procedere ex notioribus, quia magis notum est Sacramentum non posse iterari, quam quod imprimat characterem: Quia, inquit, a principio, ex quo Baptismus fuit institutus, fuit manifestum de eo, quod non licuit eum iterari: quod autem character imprimatur, non est notum ex prima eius institutione, nec ex tota Scriptura, neque etiam ex multis auctoritatibus Sanctorum. Igitur nulla alia efficacior huius veritatis asserendae proferri potest ratio, quam constantissima et universalis Ecclesiae praxis, quae Baptismum non esse iterabile perpetuo docuit. Cuius quidem traditionem imprimis testis est S. Clemens Romanus, lib. 6. Const., cap. 15. ibi: Eodem modo ibi contenta sunt uno solo Baptismo, qui in Domini mortem traditur... neque impiorum Baptismus recipitur, neque is, qui praeter sanctos administratur, altero Baptismo debet irritus effici: ut enim unus est Deus, et unus Christus, et Paracletus unus, sic unus est Baptismus, qui in eius nomine datur. Et paulo inferius: Verumtamen initiatos Baptismate iterum baptizare tentantes crucifigunt Dominum, iterum eum interimunt, derident divina, eludunt sancta, insultant Spiritui sancto, sanguinem sanctum veluti communem contemnunt, peccant in mittentem, in passum, et in testificantem. Concordat Can. 47. Apostolorum: Episcopus, inquit, aut Presbyter, si eum, qui secundum veritatem habebat Baptisma, denuo baptizavit, aut pollutum ab impiis, hoc est, baptizatum ab haereticis, non servantibus sinceram formam Baptismatis, non baptizaverit, deponatur tamquam deridens crucem et mortem Domini. Ut quid hoc? quia Baptismus repraesentat mortem, sepulturam, et resurrectionem Christi, teste Apostolo ad Rom. 6. v. 3. 1. et 5. An ignoratis, quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Unde sicuti Christus semel tantum pro peccatis nostris mortuus est, et semel resurrexit, ita et nos per Baptismum eidem consepulti, et per eumdem resurgentes, non possimus iterato sepeliri, ne significemus Christum iterato posse mori et sepeliri. Atque haec est optima congruentia voluntatis instituentis.
Obiicit Doctor ibidem: « Baptismus non est praestantius Sacramentum, quam Eucharistia et Poenitentia: sed haec saepius iterantur: igitur etiam Baptismus iterari potest ». — Respondet Doctor, n. 3. quantum ad Eucharistiam, paritatem in hoc solum valere inter Eucharistiam, et Baptismum, quod quemadmodum eadem hostia non potest pluries consecrari, ita eadem persona pluries baptizari. Ad argumentum dico, inquit, quod illa prolatio verborum, quibus Eucharistia consecratur, non est Sacramentum, sed est consecratio Sacramentalis, et illud non licet his iterare super eamdem materiam: et si secundo iteretur, nihil fieret, quia prius factum est... Licet ergo eadem persona posset frequenter communicare, sive recipere Eucharistiam, non tamen super eamdem materiam frequenter possunt proferri verba consecrationis Eucharisticae; nec sic Eucharistia debet iterari, quod proprie aliqua materia huius Sacramenti bis suscipiat formam eius. Ergo a simili non licet verba formae Baptismi pluries super eamdem personam proferre.
Conclusio secunda. — BAPTISMUS SANGUINIS REVERA HABET VIM SUPPLENDI VICEM BAPTISMI FLUMINIS EX OPERE OPERATO. Haec est communior et verior, et
Probatur primo illis omnibus Scripturae textibus, quibus Christus Dominus spondeat vitam aeternam ei, qui vitam temporalem pro Dei gloria perdiderit. Sic Matth. 16. Qui voluerit animam suam salvam facere perdet eam, qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Vel, ut legitur apud Marcum, cap. 8. Qui autem perdidit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. Hinc Matth. 10. idem Christus Dominus testatur: Qui confitetur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est. Quae propositiones non minus generales sunt, quam illa Christi comminatio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. Unde S. Augustinus, lib. De Civitate, cap. 2. sic ratiocinatur: tam certum est perfectum Martyrem sua passione consequi gratiam et remissionem omnium peccatorum; propter hoc Christi Domini testimonium, qui me confessus fuerit, etc., quam certum est neminem sine Baptismo posse salvari, propter haec verba, nisi quis renatus, etc. sed hoc certum est: ergo et prius. Quod autem martyrium hunc effectum praestet quasi ex opere operato, probatur ex sensu Ecclesiae: Quae, inquit S. August., lib. 3. De Libero arbitrio, cap. 23. non frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur occisi sunt, in honorem Martyrum receptos commendat. Hinc de iisdem cantat Ecclesia in Collecta diei festi SS. Innocentium: Deus cuius hodierna die praeconium innocentes Martyres non loquendo, sed moriendo confessi sunt. Et in Hymno: Salvete, flores Martyrum, quos lucis ipso in limine Christi insecutor sustulit, ceu turbo nascentes rosas.
Nec valet reponere, eos dumtaxat Martyres ab Ecclesia coli, qui prius per Circumcisionem ab originali peccato mundati fuerant. — Haec, inquam, responsio prorsus est inutilis: tum quia S. Augustinus, lib. De Symb. ad Catechumenos, cap. 4. de ipsis infantibus generaliter pronuntiat, eos per Martyrium fuisse ab originali peccato mundatos: « Ipsi, inquit, qui moriebantur, natura filii irae erant, sicut et ceteri; sed quid eis praestitit gratia, nisi ut eos erueret a potestate tenebrarum? Praestitit eis Christus, ut pro Christo morerentur, praestitit ut suo sanguine ab originali peccato diluerentur, nati sunt ad mortem, sed continuo eos reddidit vitae ». — Ipsi consonat S. Leo Papa Serm. 1. De Epiphania, cap. 3. Quos Rex impius eximit mundo, Christus inserit caelo, quibus necdum sanguinis sui impendit redemptionem, iam martyrii tribuit dignitatem. Quis autem ambigat multos ex illis necdum fuisse iustificatos a peccato originali? Etenim variae erant proles infidelium Iudaeis permixtorum: plures quoque necdum erant octiduo nati, adeoque nec circumcisi. Deinde, esto fuissent omnes antea iustificati, cur tamen magis, quam alii parvuli in gratia decedentes colerentur specialiter ab Ecclesia tamquam sancti, si ratione mortis illatae specialem gratiam aut sanctitatem non accepissent? Neque enim honorantur ob Circumcisionem, sed ob mortem toleratam pro Christo. — Porro quae SS. Innocentium, eadem est ratio aliorum parvulorum, si contingat illos pro fide Christi, aut vera virtute occidi. Quid enim speciale potest in his excogitari, quod non in aliis? Unde S. Leo, Serm. 2. in Epiphaniam: Ita Christus, ut nullum tempus ei esset absque miraculo, ante usum linguae potestatem Verbi tacitus exercebat, et quasi iam diceret: sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum caelorum: nova gloria coronabat infantes, et de initiis suis parvulorum primordia conservabat, ut disceretur nullum hominem incapacem esse divini Sacramenti, quando etiam illa aetas gloriae esset apta Martyrii. — Hanc pariter Martyrii efficaciam ut supplentis vicem Baptismi aquae in adultis statuunt SS. Patres. Cyprianus in praefatatione suae exhortationis ad martyres, his verbis: Nos tantum qui Domino permittente primum Baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque singulos praeparemus, instruantes et docentes hoc esse Baptisma in gratia maius, in potestate sublimius, in honore pretiosius: Baptisma, in quo Angeli baptizant, Baptismo, in quo Deus et Christus exultant: Baptisma post quod nemo iam peccat: Baptisma, quod fidei nostrae incrementa consummat: Baptisma, quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat. Similiter S. Ambrosius in Psal. 118. Octonario 3. circa medium, distinguens triplex Baptisma, fluminis, flaminis, et sanguinis, ait: Unum est Baptisma, quod hic tradit Ecclesia per aquam, et Spiritum sanctum. quo necesse est baptizari Cathecumenos. Est aliud Baptisma: de quo ait Deus Iesus: Baptismo habeo baptizari, quod vos nescitis, et utique iam baptizatus in Iordane fuerat; sed si hoc baptisma Passionis, quo etiam sanguine suo unusquisque mundatur. Idem expresse probat praedictis citatis auctoritatibus S. Bernardus, Epist. 77. quae est ad Magistrum Hugonem a S. Victore; ubi contrarium asserentes nominat novarum inventores assertionum, et assertores inventionum. Aitque: Ab his duobus columbis, Augustinum loquor et Ambrosium, difficile avellor: cum his, inquam, me aut errare, aut sapere fateor, credens et ipse sola fide hominem posse salvari cum desiderio percipiendi Sacramentum.
DICES 1: S. Cyprianus et Patres Africani Concilii, cum prius in quodam Concilio suo statuissent, ut lapsi nonnisi diu poenitentia acta admitterentur ad pacem, nisi forte periculum infirmitatis urgeret; iam nova urgente persecutione statuerunt in alio Concilio, omnibus, qui poenitentiam egissent, pacem dandam, ut fortiores essent ad passionis praelium; ut constat ex eorum Epistola, quae apud Cyprianum 54. locum obtinet, et ad Cornelium summum Pontificem dirigitur. In qua num. 16. haec habentur. Nec quisque dicat: qui Martyrium tollit sanguine suo baptizatur: nec pax illi ab Episcopo necessaria est habituro Ecclesiae pacem, accepturo maiorem de Domini dignatione mercedem. Quasi diceret Martyrium non sufficere lapsis, nisi acceperint ab Episcopo pacem et peccatorum absolutionem. — Respondeo, praedictos Patres ibi tantum loqui de eo casu, in quo lapsi possunt accipere beneficium absolutionis antequam Martyrium subeant, quia (inquiunt ibidem) haec omissio censetur esse ex parte lapsorum quaedam praesumptio et contemptus absolutionis; ex parte vero Praelatorum quaedam negligentia segnis, et crudelis duritia, quae (inquiunt) nobis adscribetur in die iudicii, quod creditas et commissas oves nec curare in pace, nec in acie voluerimus armare. Ex quibus colligitur Patres nolle eos veniam non consequi defectu Martyrii, sed praeviae dispositionis; nam S. Cyprianus, quod prodesset Martyrium, satis superque supra laudatus indicat.
DICES 2: In Concilio Bracharensi, Can. 35. prohibetur ne fiat oblatio pro Cathecumenis absque Baptismo morientibus; ergo censet eis nec Martyrium nec contritionem prodesse. — Nego consequentiam; loquitur enim Concilium de eis solum Cathecumenis, qui gravi baptismatis negligentia vel contemptu moriuntur; pro quibus superfluum esset orare, cum talis contemptus tanti remedii eos faciat venia indignos. Eam autem esse mentem Concilii, colligitur ex eo, quod Canone praecedenti decernat non esse faciendam commemorationem in Missae sacrificio eorum, qui in statu peccati mortalis obierunt.
DICES 3: Licet Martyrium ab adulto consummatum videatur posse remittere peccata, non tamen ita de parvulis, aut dormientibus, cum nec sit actus alicuius virtutis, aut caritatis, aut fortitudinis, aut religionis; quippe cum actus virtutis debeat esse liber et a libera voluntate elicitus: cuius conditionis non sunt nec infantes, nec dormientes, nec pariter sit Sacramentum, ut constabit infra. — Respondeo, Martyrium praecise sumptum nihil aliud esse, quam actualem mortem pro Dei gloria exceptam; qualiter praescindit tam ab actu virtutis, quam a non actu virtutis. Id namque in speciali, et ratione subiecti duplex potest distingui: quatenus enim ab adultis voluntarie toleratur, est actus virtutis caritatis, aut fortitudinis, etc.: quatenus vero est in infantibus, aut amentibus, aut dormientibus, est tantum opus secundum Dei ordinationem pro eius gloria toleratum. Huic autem utrique Deus iustificantem gratiam, aut eius augmentum annexum esse voluit, sicut Ecclesia testatur de Innocentibus in oratione, et officio eorum solemnitatis: Deus cuius hodierna die praeconium innocentes Martyres, non loquendo, sed moriendo confessi sunt, etc.
INSTABIS: Haec responsio militat in Sanct. Bernardum. Is enim Epistola 77. supra laudata, cum dixisset, imminente morte, hominem per fidem et desiderium suscipiendi Baptismatis, si de facto suscipere non possit, nihilominus salvari: addit: Vide etiam ne forte id voluerit Salvator cum diceret: Qui crediderit, et baptizatus fuerit salvus erit: caute, et vigilanter non repetierit, qui vero non baptizatus fuerit, sed tantum, qui vero (inquit) non crediderit, condemnabitur: nimirum innuens solam fidem interdum sufficere ad salutem. et sine ipsa sufficere nihil. Quapropter etsi Martyrium vicem Baptismi posse implere conceditur, non plane hoc facit poena, sed fides, nam absque ipsa, quid est Martyrium, nisi poena? — Nego antecedens; S. enim Bernard. ibi tantum loquitur de adultis, et ratione utentibus, quos fateor debere consentire, non vero invite subire Martyrium. Hic autem consensus, et a fide, et a caritate est eliciendus. S. enim Bernardus, Serm. De Sanctis Innocentibus, distribuit omnes Martyres in tres classes. In prima, reponit illos, qui voluntate, et externo opere Martyrium consummant. In secunda constituit eos qui voluntate solum Martyrium fecerunt; ut S. Martinus, et Seraphicus Pater Franciscus, quibus non Martyrio voluntas, sed voluntati Martyrium defuit. In tertia ordinat eos, qui opere dumtaxat externo sunt martyres. Martyrium primi, et secundi ordinis debet esse actus virtutis; alioquin esset frustraneum; posterioris vero non ita. De prioribus loquitur Bernardus in dicta Epistola, non de posteriori, cum ipse Innocentes opere tantum, nihilominus veros Martyres fuisse pronuntiet.
URGENTIS: Haec responsio est contra doctrinam Apostoli dicentis et docentis 1. ad Corinth. 13. Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest: ergo nullam efficacitatem habet Martyrium, nisi a caritatis actu; ac proinde qui sunt talis actus eliciendi incapaces, erunt et percipiendae gratiae per Martyrium conferendae. — Nego antecedens: siquidem S. Paulus de seipso adulto, ac proinde qui poterat sese libere ad Martyrium determinare, loquebatur. Fateor enim adultum in peccato mortali existentem, qui nec Martyrium desideravit, nec ad id sese determinavit, si dormiens occideretur in odium Christi, non propterea salvari, quia cum peccatum mortale committitur propria voluntate, non potest absque proprio voluntatis motu deleri. Vel distinguo: Martyrium sine caritate antecedente et comitante nihil prodest in eo, qui vel antecedentem, vel consequentem habere potest, concedo: nihil prodest in eo, qui neutram habere potest, cum sit libertatis et rationis impos, nec in eo, qui cum praecedentem non habuerit, habet comitantem, nego. Implicat autem adultum fidelem velle pro Christo animam fundere, et de facto exponere, absque eo quod habeat caritatem. Dixi fidelem: quia si haereticus circa unum fidei articulum, pro alio vero, quem credit, occidetur, non esset martyr dicendus, eo quod Christo nullatenus nec per caritatem, nec per fidem infusam uniretur. Dixi pro Christo, quia si pro vana gloria, vel motivo praeter Christum obiret, martyr non esset.
DICES 4: Si Martyrium primam gratiam conferat, id erit vel ante mortem, vel in instanti mortis, vel post mortem. Non primum: tum quia cum mors sit de formali ratione Martyrii, sequeretur ipsum conferre gratiam antequam esset, ac proinde maioris esse efficacitatis, quam Sacramenta; tum quia operari sequitur esse: ergo prius debet esse1 perfectum. Martyrium, quam gratiam edat; tum denique quia plures ipsa etiam morte instanti in tormentis defecerunt a fide, et gratia; ac proinde non sunt assecuti Martyrii gratiam, a qua nullus excidit, cum sit ultima ad gloriam dispositio. Non etiam secundum. nec tertium: quia instans mortis est primum non esse hominis, ac proinde est extra statum viae, et consequenter extra statum salutis. Ergo, etc. — Respondent communiter Doctores cum Verga et Isamberto, tunc conferri primam gratiam, vel eius augmentum per Martyrium, quando Martyr accepto lethali vulnere, ac tormentis eo in statu sistitur, ut ab eo nulla causarum secundarum virtute, nec vitam servare, nec pristinam sanitatem iterum possit assequi; sive interim moriatur, sive per miraculum vitam tueatur, sanitatemque recipiat; in cuius confirmationem Ecclesia ut martyres colit eos, qui gravi accepto vulnere pro Christo in fide non defecerunt, licet tormentis, ac plagis inflictis supervixerint. Nec refert quod physice pro libertate possint adhuc peccare, ac proinde a gratia Martyrii excidere; nam (inquiunt) moraliter ita praevenitur eorum voluntas, ut nusquam sit a caritate defectura. Respondeo quod cum Deus perspicacissimus sit cordium scrutator, tunc gratiam infundit adultis, cum Martyris voluntas per actum liberum sese determinat ad tormenta, mortemque constanter pro Christo subeundam; si vero mors non subsequatur, id non provenit defectu Martyris, qui iam voluntarie ad eam obeundam sese determinavit, sed defectu persecutoris ab inceptis tormentis et plagis desistentis: tunc enim Martyr vere pro Christo animam suam ponit, eumque coram hominibus confitetur.
INSTABIS: Ex hoc sequitur cum, qui vere Martyrium desiderat, seque determinat ad id subeundum, si persecutor adesset, vere dici Martyrem, ac Martyrii gratiam consequi, licet tamen nulla unquam tormenta patiatur: falsum consequens, ergo et antecedens. — Nego sequelam, quia aliud est desiderare Martyrium, aliud ad id sese determinare, cum praesens instat occasio. Apostoli enim pro Christo mortem obire decreverant dum dixerunt: eamus et nos, et moriamur cum illo; et tamen dum quaerent Christum Iudaei, relicto eo omnes Apostoli fugerunt. Unde censeo Martyrium, quod dicitur, voluntatis, gratiam non operari qua Martyrium est formaliter, sed qua praestantissimus est caritatis actus, quo quis Deum etiam usque ad propriae vitae contemptum diligit.
URGES: Actus exterior non addit quidquam bonitatis actui interiori: ergo si voluntas subeundi Martyrii gratiam non operetur, nec ipsummet Martyrium operabitur. — Distinguo: actus exterior, qui per se non praecipitur, aut intenditur, ac ordinatur ad effectum, transeat: secus, nego. Baptismus enim, et cetera Sacramenta, cum per se ordinentur ad gratiam, aliquid efficiunt, v. g. characterem, et gratiam ex opere operato, quam actus interior, seu sola voluntas non producit. Martyrium autem, seu probatio voluntatis per tormenta, ex se ad gratiam ordinatur. Unde Christus ait: Qui confitebitur me (non solum coram Deo per voluntatem sed etiam coram hominibus (per tormentorum perpessionem) confitebor et ego eum coram Patre meo.
QUAERES: Utrum Baptismus sanguinis sit dignior Baptismo fluminis?
Respondet Seraph. Doctor dist. 4. p. 2. art. 2. q. 2. quod « dignitatis praecaeminentia in his Baptismatibus conspicitur ex consideratione effectuum eorumdem. Utriusque autem effectus, scilicet sanguinis et fluminis, est et in liberando a malo, et in ordinando ad bonum, et utroque modo se habent sicut excedentia et excessa. Nam maior effectus, sive efficacia in liberando a malo potest esse vel extensive, vel intensive. Si extensive, Baptismus aquae excedit, quia plures personas liberat, et a pluribus morbis, quia a peccato mortali, et veniali. Baptismus autem sanguinis liberat paucos, et solum a veniali liberat: a mortali non, quia praesupponit caritatem, aliter nihil valeret ad salutem. Similiter in ordinando ad bonum maior potest excessus attendi dupliciter, aut extensive, aut intensive. Si extensive, sic praecellit Baptismus aquae, quia dat gratiam gratis datam, scilicet characterem, et gratiam gratum facientem, quae disponit ad gloriam, et praemium essentiale. Baptismus autem sanguinis gratiam gratum facientem non tribuit, sed consummat; nec tribuit characterem, per quem distinguitur anima, et praeparatur ad gratiam. Utroque modorum praedictorum Baptismus sanguinis excedit intensive, sicut exceditur extensive. Nam efficacius et melius liberat a malo culpae et poenae, quia omnem resecat, et secundum potentiam, et secundum actum. Similiter efficacius ordinat ad bonum, quia statim perducit ad gloriam, et perfectiorem et gloriosiorem hoc Baptismo baptizatus consequitur palmam ».
Quaestio IV: Quaenam sit materia remota Baptismi fluminis
Notandum 1. Ex Doctore dist. 3. q. 3. n. 2. Sacramentorum materiam dici analogice, et secundum quamdam proportionem, quam res sensibiles confectioni Sacramentorum deservientes habent cum materia, quae est pars compositi physici. Sicut enim, inquit, in illo toto sensibili aliquod est principalius, ut ultimate determinans, et ideo dicitur forma: ita aliquid est minus principale, vel determinabile, et illud dicitur materia. Hoc est, quemadmodum in composito physico materia est ex se indifferens ad varias formas, et determinatur per formam particularem ad constitutionem alicuius specialis compositi, ita in composito Sacramentali illud materiae rationem et appellationem obtinet, quod ex se indifferens est ad varias applicationes, et diversa munia; sed determinatur ad rem sacram significandam et efficiendam per verba sacramentalia, et intentionem Ministri conferentis Sacramentum.
NOTANDUM 2. Ex eodem ibidem, Sacramentorum, quae consistunt in usu rei sensibilis, et in actione Ministri, qualis est Baptismus, materiam esse duplicem, nempe proximam, et remotam. Remota est res ipsa sensibilis, quae sumitur in signum, et causam gratiae ad Sacramentum conficiendum, ut chrisma in Confirmatione. Proxima vero est ipsius rei sensibilis usus et applicatio, ut unctio vel applicatio Baptismalis in fronte confirmandorum. Quaerimus autem in praesenti, quaenam sit materia remota Baptismi; de proxima autem sermonem faciemus in Quaestione sequenti.
NOTANDUM 3. Circa materiam remotam Sacramentorum varie erratum fuisse ab haereticis; Manichaei namque, teste S. Augustino, Haeresi 46, cum existimarent et assererent omnia elementa et res corporales a Deo malo esse conditas etiam aiebant Baptismum in aqua nihil ad salutem conferre. Quapropter nulla ratione aquam, aut aliquid id genus in baptizandis suis sectatoribus adhibebant. Licet autem Marcionitae idem crederent de productione rerum corporearum a malo principio, nihilominus in suo baptismo adhibebant aquam, propter praeceptum Christi Domini, ut refert Theodoretus, lib. 1. haereticarum fabularum, c. de Marcione. Seleuciani ac Herminiani Baptismum in aqua non accipiebant, prave interpretantes illud Ioannis Baptistae: Ego vos baptizo in aqua.... Ipse autem vos baptizabit in Spiritu sancto et igne, ut refert S. Augustinus Haeresi 39. Idem Ioannis oraculum perverso sensu accipientes Iacobitae, non adhibebant aquam in suo Baptismo, sed ferro candente crucis formam impresso stigmatae frontibus, vel genis parvulorum imprimebant, ut refert Sanderus, lib. 3. De visibili Monarchia, Haeresi 113. et Prateolus verbo Iacobitae. Fuerunt etiam aliqui haeretici, Flagellantes dicti, qui turmatim per vicos et plateas errantes, maxime in Germania, omnibus mundi divitiis spretis, paupertatem Evangelicam sese profiteri iactabant, aiebantque Baptismum aquae iam suo tempore desisse, et omnes quotquot salvi fieri optarent, debere proprio cruore et sanguine baptizari per flagella, sanguinem ex corpore variis impressis stigmatibus eliciendo, ut refert Bernardus Lutzenburgensis, et ii omnes qui veterum et recentiorum haereticorum indicem texerunt. — Verum hi omnes, si penitius eorum errores inspiciantur, non tam videntur errasse circa ipsam Baptismi materiam, quam circa Baptismum, quem ad salutem necessarium non esse censebant. Unde qui directe necessitatem aquae in materia Baptismatis repudiarunt, fuerunt aliqui recentiores haeretici, maxime Lutherus, qui in Symposiacis, idest. colloquiis convivialibus cap. 17. rogatus, an aqua deficiente, liceat in lacte, vino, aut cerevisia baptizare; respondet, primum id iudicio Dei committendum, et reservandum esse; tum addit, aqua deficiente quidquid balnei nomine nuncupari potest, ad Baptismum esse aptum, et sufficiens. Idipsum Beza erronee censuit, Epist. 2. ad Thomam Thilium: Videtur, inquit, si desit aqua, et alicuius Baptisma cum aedificatione differri non possit, nec debeat: ego certe quovis alio liquore, non minus rite, quam aqua, baptizare.
Contra quos omnes errores duo hic stabilienda sunt: primum, quod aqua naturalis sit legitima Baptismi materia; secundum, quod omnis et sola aqua naturalis ad id sufficiat.
Conclusio prima. — MATERIA REMOTA BAPTISMI EST AQUA NATURALIS. Haec est de fide expresse determinata in Conciliis, maxime Lateranensi sub Innocentio tertio, ubi decernitur: Sacramentum baptismi quod ad Dei invocationem, et individuae Trinitatis, videlicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti, consecratur in aqua tam parvulis, quam adultis, etc. Concilio Florentino in decreto unionis sub Eugenio IV quod sic inquit: Materia huius Sacramenti (Baptismi) est aqua vera, et naturalis, nec refert, frigida sit. an calida. Novissime Concilio Tridentino, Sess. 7. Can. 2. De baptismo: Si quis dicerit aquam veram, et naturalem non esse de necessitate Baptismi: atque ideo verba illa Domini nostri Iesu Christi: nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, ad metaphoram aliquam detorserit, anathema sit.
At enim quod in Scripturis sanctis, ait S. Augustinus, lib. 3. De Doctrina Christiana, cap. 10. perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit. Quid autem magis perspicue sonat, quam quod Act. 8. v. 36. ait Eunuchus ad Philippum: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Sequitur v. 38. Et iussit stare currum, et descenderunt uterque in aquam, Philippus, et Eunuchus, et baptizavit eum. Idem luculenter indicant verba Petri. Actor. 10. Numquid aquam, quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum acceperunt, sicut et nos? Unde Apostolus ad Titum 3. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Et ad Ephes. 5. Mundans eam (Ecclesiam) lavacro aquae in verbo vitae. Quod utique praedictum fuerat Ezechielis 36. ubi Iudaeis spondet Deus: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.
Confirmari potest haec veritas ex perpetuo usu et traditione universalis Ecclesiae, necnon ex constanti omnium SS. Patrum doctrina, qui unanimi calculo docent aquam naturalem esse necessariam ac legitimam Baptismi materiam. Sic S. Clemens Romanus, Epist. 4. S. Iustinus, Oratione ad Antoninum Pium. S. Irenaeus, lib. 3. Contra haereses, cap. 19. S. Nazianzenus, Oratione 10. et omnes alii posteriores. Unde S. Cyprianus, Epist. 65. et 76. varia profert et expendit veteris Testamenti oracula in huius veritatis assertione. Et S. Hieronymus, Ep. 83. quae est ad Oceanum, varia recenset mysteria, quae primitus Deus in aquis celebravit, ut eas veluti iam consecraret ac Baptismi devoveret.
Verum, omnium luculentissime hanc veritatem probat Tertullianus, cap. 3. De Baptismo, et sequentibus, ubi ait: « Habes, homo, in primis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia: dehinc dignationem, quod divini Spiritus sedes, gratior scilicet ceteris tunc elementis. Nam et tenebrae adhuc totae sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata, et caelum rude, solus liquor, semper materia perfecta, lata, simplex, de suo pura, dignum vectaculum Deo subiiciebat. Quid quod exinde dispositio mundi, modulatricibus quodammodo aquis Deo constitit? Nam, ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; et ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit; ordinato dehinc per elementa mundo, cum incolae darentur primis aquis, praeceptum est animas proferre. Primus liquor, quod viveret, edidit; ne mirum sit in Baptismo, si aquae animare noverunt, nam ipsius quoque hominis figurandi opus sociantibus aquis absolutum est de terra materia non tamen habili, nisi humecta, et succida. quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstitae humore limo temperarant ». Hinc capite 9. referens famosiora Dei prodigia, quae in aquis patrata sunt, tum in veteri, tum in novo Testamento, scribit: « Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot solemnia disciplinae, figurae, praestructiones, preces, religionem aquae ordinaverunt? Primo quidem cum populus de Aegypto libere expeditus, vim Regis Aegypti per aquam transgressus evadit, ipsum Regem cum totis copiis aqua extinxit. Quae figura manifestior in Baptismi Sacramento? Liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua oppressum derelinquunt. Item aqua de amaritudinis vitio in suum commodum suavitatis Mosei ligno remediatur: lignum illud erat Christus, venenatae et amarae retro naturae venas insaluberrimas, aquas Baptismi scilicet ex sese remediens. Haec est aqua, quae de comite petra populo diffluxit. Si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo Baptismum videmus benedici. Quanta aquae gratia penes Deum, et Christum eius est ad Baptismi confirmationem? Numquam sine aqua Christus; siquidem et ipse aqua tingitur. Prima rudimenta potestatis suae vocatus ad nuptias aqua auspicat. Cum sermonem facit, sitientes ad aquam suam invitat sempiternam. Cum de Agape docet, aquae calicem fratri oblatum inter opera dilectionis probat. Apud puteum vires resumit: super aquam incedit libenter, transtret, aquam discentibus ministrat: perseverat testimonium Baptismi usque ad Passionem, cum deditur in crucem, aqua intervenit, sicut Pilati manus: cum vulneratur, aqua de latere prorumpit, scit lancea militis, etc. » Similia habet S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 3.
Huius veritatis alia non subest efficax ratio, inquit Doctor n. 2. quam Christi Domini voluntas, quae per Scripturarum oracula innotescit. Quare autem sit institutum, inquit, sunt apertae congruentiae, quia aqua est frigida, fluida, lucida, necessaria, et communis: quae omnes proprietates conveniunt illi humori, in quo debet fieri Baptismus, qui est ad reprimendum aestum concupiscentiae, ad flectendum rigorem inobedientiae, ad illustrandum claritatem fidei, ad introducendum in viam salutis: et hoc est commune omnibus, sicut Lex ista, cuius hoc Sacramentum est initium, communis est omnibus ad salutem.
OBIICIES 1. Aqua quae fluxit ex latere Christi pendentis in cruce, fuit symbolum et pignus Sacramenti, ut docent S. Cyprianus. Serm. De Passione Christi. S. Hieronymus. Epist. ad Oceanum. S. Augustinus. Tract. 120. in Ioannem, et alii: at ista aqua non erat vera naturalis et elementaris, sed humor quidam phlegmaticus, quia in corporibus mixtis, quale est corpus Christi, non reperitur pura et elementaris aqua: igitur Baptismus absolute conferri non debet in aqua naturali. — Respondet Doctor, num. 7. negando minorem: contrarium enim, inquit, aperte docet Innocentius III in Epistola ad Episcopum Ferrariensem, et habetur Extravag. de celebratione Missarum cap. In quadam, etc. ubi scribit: Ceterum sicut fuit verus Spiritus, et verus sanguis, ita proculdubio vera aqua, cum Christus sit veritas, et a veritate omnis fallacia sit penitus aliena: nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille qui vidit, et testimonium veritati perhibuit, profecto non aquam, sed phlegma dixisset; nec in hoc verum regenerationis Sacramento fuisset ostensum, cum per Sacramentum Baptismi non regeneremur in phlegmate, sed in aqua: neque per hoc posset vero argumento probari, quod in Sacramento Eucharistiae admiscenda sit aqua vino, si de latere Christi non aqua, sed phlegma cum sanguine profluxisset. Sed nec vera fuisset figura, quae super hac re praecessit in veteri Testamento, quando Moyses virga percussit silicena, et ex ea non phlegma, sed aqua manavit. Restat igitur, ut qualiscumque fuerit illa aqua, sive naturalis, sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata, sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, proculdubio vera fuit, cum naturaliter possit et compositum in componentia, et elementatum in elemento resolvi: quemadmodum verus existit sapor ipsius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Haec Innocentius. Quibus (inquit Doctor) probat aquam, quae fluxit ex latere Salvatoris fuisse revera aquam naturalem, sive productam per resolutionem, sive de novo creatam. Probat, inquam, a priori per testimonium Evangelistae; a posteriori vero per materiam Sacramenti Baptismi; secundo, per aquam miscendam in Sacramento Eucharistiae; tertio, per figuram, quae praecessit in veteri Testamento, quando Moyses percussit silicem, et ex eo non phlegma, sed aqua manavit. — Confirmatur haec responsio in Concilio Tridentino, Sess. 22. cap. 7. ubi ait: Praeceptum esse ab Ecclesia Sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo miscerent: tum, quod Christus Dominus ita fecisse credatur: tum etiam, quia e latere eius aqua simul cum sanguine exierit, quod Sacramentum hac mixtione recolitur.
OBIICIES 2. Dum S. Ioannes Baptista, Matth. 3. de Christo Domino loquens, ait: Ille vos baptizavit in Spiritu sancto, et igne; per ignem metaphorice significat Spiritum sanctum, qui die Pentecostes in Apostolos visibiliter descendit, et missione invisibili etiam illabitur in baptizatos Christi Baptismate; quo denotatur discrimen inter Baptismum Christi, et Ioannis, quia hic solum erat in aqua, et Spiritum sanctum non conferebat; ille autem operabatur peccati consumptionem, mentis illuminationem, et cordis inflammationem, ad id quod Dei gloriam et salutem sapit, animose praestandum: igitur pari ratione dum Christus Dominus ait Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. ibi aquam non usurpat proprie, sed metaphorice, nempe pro Spiritu sancto, quatenus per gratiam sanctificantem animam a peccati sorde abluit, etc. — Respondeo primo, negari posse antecedens: revera enim multi e SS. Patribus per ignem intelligunt verum ignem, nempe ignem illum sensibilem, qui Apostolis in forma linguarum illapsus est, et veluti Sacramentum erat, ac signum sacrum illius mystici ignis caritatis, quo per illapsum Sanctus Spiritus Discipulorum corda succendebantur; Nam, inquit S. Gregorius, fors apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia. Unde qui prius torpebant animi imbecillitate et pusillanimitate, ab ea immunes generosi Christi Domini gloriam et divinitatem propalarunt, ut exponunt sanctus Hieronymus, et Beda, lib. 1. In Lucam, cap. 9. S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 3. Vel per ignem S. Ioannes intelligit ignem Purgatorii, ut exponunt idem Hieronymus in cap. 3. Matth. et Beda loco mox laudato. Qua ratione, inquit S. Hieronymus, Apostolus 1. ad Corinth. 3. ait: Uniuscuiusque opus, quale sit, ignis probabit, etc.; ubi sermo est de igne purgatorii. Nec certe illa interpretatio aliena est a sententia S. Ioannis Baptistae; nam ibidem subiungit: Cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum: paleas autem comburet igne inextinguibili. Vel denique per ignem designabat effectum Baptismi, scilicet ferventem illam caritatem, qua inardescebant nascentis Ecclesiae filii, ubi Baptismum, et Confirmationem acceperant, ut interpretatur S. Chrysostomus, Homil. 11. in Matthaeum.
OBIICIES 3. Narrat Nicephorus, lib. 3. cap. 17. tempore Aurelii Imperatoris, Iudaeum quemdam in necessitate constitutum iter facientem repentino morbo correptum, quo statim moriturus putabatur. Baptismum petiisse, et ob locis siccitatem, aqua deficiente, baptizatum fuisse sola arena, invocato nomine sanctissimae Trinitatis, moxque e morbo convaluisse, quod signum erat Baptismum illum fuisse a Deo probatum. Cuius etiam historiae meminit Cedrenus in Compendio num. 97. Igitur urgente necessitate, loco aquae libebit aliud ad baptizandum assumere. — Nego consequentiam, et ad antecedens dico, primo non satis constare de veritate huius historiae, cum diversimode ab illis auctoribus referatur, et Cedrenus asserat eam contigisse sub Antonio Pio, ut non omnimodam ei fidem facit Baronius ad annum Christi Domini 181. Deinde, quamquam esset vera inde tamen non sequitur in casu necessitatis posse aliquid aliud a vera, et naturali aqua assumi in materiam remotam veri Baptismi. Nec enim Baptismus ille Iudaei probatus fuit ab Ecclesia, imo reprobatus a Dionysio Episcopo Alexandrino, sive, ut placet Baronio, Corinthio, qui iussit postea Iudaeum rebaptizari. Non igitur miraculum tribuendum est aspersae arenae, quasi restituta Iudaeo sanitas fuerit indicium veri suscepti Baptismatis; sed Deus partim Iudaei, partim aliorum Christianorum pietate delectatus voluit integram Iudaeo sanitatem restituere, ut postmodum haberet facultatem voto suo satisfaciendi, suscipiendo verum Baptisma.
OBIICIES 4. Stephanus Papa huius nominis secundus aut tertius, interrogatus a Monachis Britanniaci Monasterii, utrum urgente necessitate Baptismus, aqua deficiente, collatus in vino esset validus: respondit affirmative, nam in eius rescripto, quod habetur tomo secundo Conciliorum Galliae, inter varia ad varias quaestiones responsa, cap. 12. sic praefatae inquisitioni respondet: Si in vino quis, propterea quod aquam non inveniebat, omnino periclitantem infantem baptizarit, nulla ei proinde adscribitur culpa: infantes sic permaneant in illo baptismo: igitur aliud, quam aqua, saltem in casu necessitatis, potest ad validum Baptismum assumi. — Nego consequentiam; et ad antecedens dico, primo, hanc auctoritatem non esse omnino certam: quippe cum huius rescripti non adeo certa et authentica extent monumenta: secundo dico, esto admittatur tamquam rescriptum legitimum, responsionem illam tantum obiter tactam, non esse ita solidae auctoritatis, ut fidem mereatur; in responsionibus enim Romanorum Pontificum distingui debet, id quod directe reponunt ad interrogationem sibi tactam, ab iis, quae plerumque istis suis responsionibus obiter tantum, et quasi per transeuntem, ac veluti aliud agendo delibant et intermiscent: primum enim, inquit Isambertus, disp. 2. art. 2. ad qu. 64. validum subministrat argumentum fundatum in summa Pontificia illorum auctoritate: secundum autem, inquit, non est tanti ponderis, sicut nec rationes, quas Concilia interserant suis decretis ac definitionibus. Summus autem Pontifex Stephanus interrogatus fuerat non de valore istius Sacramenti, sed de peccato, et poena, quam luere deberet Sacerdos, qui sic baptizaverat, ut constat tum ex titulo, tum etiam ex eo, quod ibi distinguat duplicem eius Sacerdotis statum: unum, in quo tali periculo instante nullam habebat aquam praesentem: alterum, in quo aquam habebat. Ad primum respondet, Sacerdotem illum esse immunem a peccato, et poena eo quod propter ignorantiam, cum esset dubius, an in casu necessitatis vinum esset materia sufficiens Baptismi; in extremis autem melius sit uti remedio dubio, quam nullo: idcirco Sacerdos ille ex recta conscientia poterat sic baptizare, ut quantum in ipso erat subveniret infantium saluti. Si autem aquam praesentem habuisset, statuit Pontifex, illum gravissime peccasse, et ideo gravi poena esse plectendum. Unde subiicit: Si praesens adfuit aqua, dic Presbyter excommunicetur, et poenitentiae submitatur: quia contra Christum sententiam agere praesumpsit. Quibus significat, non fuisse propositam quaestionem de valore Baptismi, sed de culpa et poena baptizantis. Hinc sic emendari debent praefata illius rescripti verba: nulla ei adscribitur culpa, si sic infantes baptizati permaneant.
Conclusio secunda. — OMNIS ET SOLA AQUA NATURALIS EST SUFFICIENS MATERIA BAPTISMI. Haec est communis apud Catholicos, qui perinde ratum ac validum habent Baptismum collatum in aqua, sive fluviali, sive fontali, sive marina: quod pridem significaverat Tertullianus, c. 1. De Baptismo, scribens: Ideo nulla distinctio est, mari, quis, an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur: nec quidquam refert inter eos, quos Ioannes in Iordane, et quos Petrus in Tyberi tinxit, nec ille Spado, quem Philippus inter vias fortuita aqua tinxit, plus salutis, aut minus retulit. Igitur omnes aquae de pristina originis praerogativa Sacramentum sanctificationis consequuntur invocato Deo, supervenit enim statim Spiritus de caelis, et aquis superest, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. Quibus verbis Tertullianus significat omnem prorsus aquam elementarem, quaecumque illa sit, ad validum Baptismum sufficere, quamquam non sit ab Ecclesia benedicta: quoniam, inquit, Spiritus sanctus ipsi assumptae ad Baptismum aquae illabitur, eam sanctificans, ac sanctificandi vim conferens. Cuius utique ratio est aperta: quia Scriptura, Concilia, ac SS. Patres, cum de materia Baptismi sermonem faciunt, eam dicunt simpliciter et sine addito esse aquam; at aqua simpliciter dicta non alia est, quam naturalis et elementaris: non vero artificialis, aut excrementitia, quae nonnisi aequivoce aquae appellantur: igitur, etc.
Ex quibus inferri licet primo, ad Baptismum valide conferendum sufficere quamlibet aquam, modo reputetur naturalis et usualis: ad eum autem perinde esse, quod aqua frigidae sit, an calida, putei, fluminis, an maris, pluvialis, an resoluta ex nive, grandine, glacie, turbida, an clara; tincta etiam colore, et licet transierit per sulphureos meatus, aut cineres: et generaliter valet Baptismus collatus in aliquo liquore, qui in communi sermone vocatur aqua; omnis quippe talis liquor est vera aqua naturalis, et elementaris, sive usualis.
SEQUITUR SECONDO. nullum esse Baptismum collatum in cerevisia, aut iusculo bene decoctis, sudore, lacte, urina, lacrimis, sputo seu saliva, phlegmate, aqua rosacea, aut ex aliis herbis distillata. Haec omnia luculenter explicat Doctor Subtilis supra n. 3. Respondeo, quod aquae illae, quae communiter dicuntur artificiales, sunt corpora quaedam mixta, et non dicuntur aquae, nisi aequivocae. Probat primo, quia habent a tota specie aliquam qualitatem dissimilem aquae elementari. Secundo, quia fiunt per actionem ignis decoquentis, et resolventis: ignis autem non videtur esse sufficiens in virtute activa ad corrumpendum, vel convertendum quaecumque mixta in aquam elementarem. Propter quod (inquit) universaliter concedi potest, quod aquae illae, quae dicuntur artificiales, non sunt conveniens materia Baptismi, quia non sunt in specie aquae elementaris.
SEQUITUR TERTIO, aquam lutosam, arenosam, et impuram etiam sufficere ad valide baptizandum: modo illa impuritas tanta non sit, ut aqua recedat a ratione et statu aquae naturalis et elementaris; quod utique optime explicat Doctor ibidem n. 4. dicens: « Impuritas in aqua potest intelligi duobus modis: vel propter mistionem, secundum iuxtapositionem, ut aqua lutosa dicitur impura: vel propter mistionem alterantem a specie, sicut humor mixtus dicitur non esse aqua pura. Et prima quidem impuritas non prohibet; dum tamen non excludat ab aqua, quia sit conveniens ad lavandum, vel abluendum. Nec est alia ratio, nisi quia sic institutum est. Unde aqua imbibita farinae in pasta, vel in spongia, dum ibi est, vel imbibita in spisso luto, et sic de aliis, si contingant carnem, non sunt conveniens materia Baptismi tales aquae, quia talis contactus non est lotio; sed tantum contactus aquae fluidae libere coniungentis secuti, vel separantis inter cutem, et aliud corpus. In secundo modo, dico quod aliqua impuritas potest esse manente aqua intra speciem; sicut foret si incipiat inspissari tendendo ad generationem elementi grossioris; ista non prohibet, dum tamen fit fluida. Quod pro tanto dico, quia in glacie, nive, et grandine quae tamen sunt imperfecta, vel in via ad mistionem, dum talia sunt, non potest in eis fieri Baptismus, quia ibi non est lotio, sicut nec in duro. Si autem per illam alterationem iam sit extra speciem aquae, omnino non est materia Baptismi. Et de quibusdam alterationibus satis patet, quia constituunt alteram extra speciem aquae, puta de humoribus naturaliter resolutis per digestionem, ut saliva, urina, et huiusmodi, iuxta illud Extrav. de Baptismo, et eius effectu. Non ut apponeres. De aliis autem non est ita manifestum, puta de decoctionibus, et admistionibus secundum sensum, in quibus non apparet evidenter, quod sit alterata species, ut patet de brodio1 carnium, et farinata, et huiusmodi, et cerevisia, et medone. Non enim manifestum est, quod sit ibi aliquod activum corrumpens speciem aquae. Tamen hoc discutere non pertinet ad Theologum determinantem materiam Baptismi, in quantum haberi potest ex Canone Bibliae; neque ad Canonistam determinantem conditiones materiae, prout determinantur ab ordinatione Ecclesiae; sed pertinet ad Philosophum naturalem, cuius est inquirere, quae altera ratio transferat aquam a specie sua, et quae non: quod si de aliis quibus sit dubium, et in talibus fuerit Baptismus factus, utendum est illis tribus maximis positis in solutione praecedentis quaestionis de remediis adhibendis circa eos de quibus probabiliter dubitatur ». Hoc Doctor.
OBIICIES 1. Aqua artificialis est eiusdem substantiae cum naturali: igitur comprehenditur etiam sub nomine aquae necessariae ad Baptismum. Probatur antecedens: ubi sunt eadem accidentia, ibi est eadem substantia; substantia namque cognoscitur ex accidentibus sibi connaturalibus: sed aqua elementaris et artificialis habent eadem accidentia, scilicet humiditatem, frigiditatem, perspicuitatem, et alia eiusmodi: igitur sunt eiusdem substantiae. — Negat antecedens Doctor n. 6. « Quamquam enim, inquit, aqua artificialis habeat aliqua accidentia communia generice cum aqua elementari, non habet tamen accidentia specifice communia; ac subinde convenit quidem generice cum aqua in ratione liquoris, non vero in ratione specifica aquae elementaris, et consequenter non habet eamdem substantiam cum ipsa ».
INSTABIS: Si aqua artificialis non esset eiusdem substantiae cum elementari, sequeretur illam esse aliquod corpus mixtum: sed ita non est. Probatur: corpus mixtum crassius est elementari: sed aqua artificialis est subtilior, aut saltem non est crassior elementari: ac subinde non est corpus mixtum. — Negat minorem Doctor, et ad eius probationem respondet, quod etsi aliqua aqua artificialis videatur subtilior, quam elementaris, quia magis est penetrativa, ut constat vel de aqua viva, vel de ea, quam spiritum vini appellant: ista tamen subtilitas non est subtilitas simplicitatis, sed virtutis activae: qua ratione vinum dicitur subtile, imo subtilius aqua: subtilitas autem conveniens aquae elementari est subtilitas simplicitatis, eo modo quo elementum est simplicius mixto.
URGES: Omne corpus mixtum constat ex elementis: ac subinde omnis liquor constat ex aqua elementari: sed illa aqua elementaris resolvi posset, et elici ex liquore mixto beneficio artis elixativae, ac distillativae: miscibilia namque possunt separari a mixto, ut docet Aristoteles, lib. 1. De generatione, textu 38: ergo aliquis potest adhibere activum passivo ad faciendam talem separationem: ergo aqua artificialis potest esse aqua elementaris, separata a mixto. Confirmatur per illud Exodi 7. de ranis, ubi ars daemonum adhibuit activum passivo ad producendum statim ex aqua fluvii ranas: ergo aeque possibile est e converso per artem exhiberi activum passivo, ut fiat separatio elementi a mixto, maxime cum resolutio sit facilior, quam generatio, vel compositio. — Respondet Doctor ibidem, possibile quidem esse, quod Angelus bonus, vel malus adhibere possit aliqua activa mixto ut passo «... sed dico, inquit, quod nulla ars potest adhibere idem activum, puta ignem quantumcumque diversis mixtis, et passis, ita quod per illud agens fiat immediate resolutio in aquam scilicet elementarem, quia illud idem agens non potest habere virtutem, ut sit sine formis intermediis mutandi: neque etiam ita taliter diversa in eumdem terminum corrumpi ». Quibus Doctor significat nullam aquam artificialem posse dici naturalem: quia ars ex mixto non potest immediate transformare elementum; sicut enim agit motu ordinato per medias formas in producendo mixto, pariter eisdem mediis formis uti debet in eo resolvendo; unde contingit mixtum non resolvi in idem elementum, ex quo fit, sed in aliud mixtum, ut lignum in cineres.
PETES 1: An sal resolutum in aquam sit materia conveniens Baptismi? — Respondeo, id videri probabilius, eadem quippe videtur ratio de sale, ac de gelu, nive, et grandine: quemadmodum enim haec nihil sunt aliud praeter aquam nimio frigore densatam, ita pariter sal nihil aliud est, quam aqua marina aestivo Sole condensata: unde per resolutionem videtur suam priorem aquae naturam recipere. Quoniam tamen nonnulli sunt qui existimant, quod quemadmodum ex aqua et hordeo generatur cervisia, tamquam corpus mixtum, ita forte vi caloris Solis ex aqua salsa exurgit corpus mixtum distinctum, quod proinde resolvitur non in aquam, sed in alium liquorem, idcirco existimo liquorem istum ex sale resolutum esse ad minus materiam dubiam, adeoque dumtaxat usurpandam tempore necessitatis. Adverte autem illam resolutionem, tum salis, tum grandinis, et aliorum, vel iam supponi debere factam priusquam assumatur a baptizante, vel saltem fieri debere in manu ipsius baptizantis, ita ut stillae effluant in corpus baptizandi; alioquin non ipse applicaret materiam ablutioni aptam si tantum imponeret nivem, aut grandinem super caput baptizandi, quae resolveretur per eius calorem naturalem, quia eo in casu ipse non ablueret, sed baptizandus seipsum lavaret, non secus ac si impositam suo capiti hydriam aqua plenam, frangeret, aut spongiam imbibitam aqua exprimeret.
PETES 2: Quaenam sit aqua elementaris certa, ac debita materia Sacramenti extra casum necessitatis? — Respondeo, non aliam esse adhibendam, praeter aquam benedictam in Sabbato sancto Paschatis, vel Pentecostes, ut docet Rituale Romanum tit. De Sacramento Baptismi, § De materia, his verbis: Aqua solemnis Baptismi sit eo anno benedicta in Sabbato sancto Paschatis, vel Sabbato Pentecostes, quae in fonte mundo nitida et pura diligenter observetur. Porro huius benedictionis mentionem fecit S. Dionysius, lib. De caelesti Hierarchia, cap. 2. et S. Ambrosius, lib. 1. De Sacramentis, cap. 5. et S. Augustinus, Homil. 27. et 50. et Basilius, lib. De Spiritu sancto, cap. 2. ubi significat, benedictionem et consecrationem aquae esse Traditionem Apostolicam. Quod utique confirmari potest ex summa sollicitudine Ecclesiae, ut Baptismus nusquam solemniter administretur extra casum necessitatis, sine eiusmodi aqua benedicta. Unde praeclare monet Rituale Romanum loco supra laudato: Si aqua benedicta tam immutata sit, ut minus sufficere videatur, alia non benedicta admisceri potest, in minori tamen quantitate. Si vero corrupta fuerit, aut effluxerit, aut quovis modo defecerit, Parochus in fontem bene mundum, ac nitidum recentem aquam infundat, eamque benedicat ex formula, quae infra praescribitur. Sed si conglaciata sit, curetur ut liquefiat: sin autem ex parte congelata sit, aut nimium frigida, poterit parum aquae naturalis non benedictae calefacere, et admiscere aquae baptismali in vaseculo ad id parato, et ea calefacta ad baptizandum uti, ne noceat infantulo.
Quaestio V: Quae, et qualis sit materia proxima Baptismi
NOTANDUM 1. Theologos invicem convenire materiam proximam Baptismi esse ipsam actualem ablationem corporis per aquam: Ipsa enim, inquit Doctor q. 3. dist. 3. n. 2. cum verbis, tamquam signum proximum significat effectum Baptismi. Non enim verba, quae formae vicem habent in Baptismo, sunt revera forma illius Sacramenti, quod accedant ad aquam immotam, sed quod accedant ad aquam ut applicatam sub ratione materiae Baptismi. si quis enim materiae immotae adhiberet verba: Ego te baptizo, nihil ageret; unde cum S. Augustinus ait: Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum, non sic est intelligendus, quasi velit verbum accedere ad elementum immotum aquae, sed ut applicatum corpori, unde subdit: Quae est tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? Debet enim aqua per ablutionem corpus tangere, ut rationem et virtutem Baptismi obtineat. Unde ibidem Doctor merito ridet explicationem Gandulphi 1. q. 1. cap. in glossa ad illud verbum, detrahe, ubi aiebat Gandulphus cavendum esse, ne forte asinus bibat Sacramentum. Haec enim dubitatio, inquit Doctor, est vere asinina, quia illa ablutio non durat, nisi in fieri, et quantumcumque aqua posset bibi, vel huc, vel illuc transfundi, ipsa ablutio non. — Definitur autem ablutio ab eodem Doctore ibidem n. 4. Contactus aquae fluidae libere coniungentis sicuti et separantis inter carnem, et aliud corpus. Vel clarius: ablutio est motio aquae liquidae circa corpus, quae per se ordinatur ad sordes abluendas. Dico per se ordinatur, nam, ut ibidem advertit Doctor n. 2. « non oportet, quod sit ibi ablutio, prout distinguitur contra motionem, et includit motionem sordium a corpore per contactum aquae: sed sufficit lotio in communi dicta corporis ab aqua, alio hoc agente. Quod nihil aliud est, nisi quod oportet istum contactum corporis ab aqua fieri ab alio causante contactum istum. Et isto modo intelligendo ablationem et lotionem, lotio est materia proxima, quasi per se fundamentum vel pars fundamenti istius significationis; aqua autem est materia remota, quae applicatur corpori in ista lotione ».
NOTANDUM 2. Duplicem distingui lotionem: unam quidem activam, aliam vero passivam. Activa est ipsa aquae motio, quatenus fit a baptizante in baptizatum: passiva vero ipsamet aquae motio super baptizatum, quatenus ipsum successive tangit, contactus enim aquae in ablutione Baptismali, debet esse mobilis et successivus: aqua siquidem immota existens in vase non dicitur vas illud abluere, licet illius omnes partes tangat, quando vas plenum est aqua; quia ablutio, ut vera sit et perfecta, debet fieri cum motu, ut recte notavit Subtilis Doctor, n. 2. dicens: intelligitur ablutio hic, non tantum sicut aqua dicitur lavari corpus, quasi formaliter; sed sicut homo dicitur lavare corpus cum aqua, quasi proprie active: nam solus contactus corporis ab aqua immota veluti cum quis in balneo quiescit, aqua undique circumfusus) quae est quasi ablutio formalis, non est instituta tamquam signum vel pars signi, sed ipsa lotio effective facta ab aliquo abluente. Ex quibus verbis Suarez, disp. 20. sect. 2. colligit Doctorem sentire ablutionem potius consistere in actione, quam in passione, seu receptione aquae in corpore hominis baptizati: quia Sacramentum, inquit, est actio sacra ipsis Ministri, igitur et Baptismus ex parte materiae proximae erit lotio, ut facta a Ministro: Contra vero Vasquez, disp. 111. cap. 2. contendit ablationem sacramentalem formaliter esse passivam, quatenus nempe recipitur in eo, qui abluitur; siquidem Sacramentum est caeremonia sacra, qua quis iustificatur, ac proinde quatenus in ipso recipitur, et est passio. Quam ulterius sententiam confirmat auctoritate Doctoris ex dist. 6. q. 2. n. 4. ubi ait: Ex isto videtur sequi corollarium, quod Sacramentum baptismi magis est baptizatio passiva, quam activa; quia plurificata baptismatione activa, non plurificatur passiva, nec Baptismus, quia passiva est una. Istud autem illatum videtur probabile, quia baptizatus proprie suscipit Sacramentum; suscipit autem proprie ablationem passivam, et non activam, nisi dicatur idem realiter. Verum rectius dicendum arbitror materiam proximam Baptismi consistere in ablatione tam activa, quam passiva, siquidem caeremonia sacra Baptismi non potest fieri separatim ab illa passione, sine receptione actionis in subiecto, neque vicissim passio sine actione, ac subinde utraque ingreditur conceptum essentialem ablationis sacramentalis. Utrum autem ratio illa formalis Sacramenti magis tribuenda sit actioni, quam passioni, vel e converso, an vero utrique aequaliter competat, merito dicit Suarez quaestionem illam ad rem theologicam esse parvi momenti, et nullius utilitatis.
NOTANDUM 3. Ablutionem Sacramentalem fieri posse triplici modo, scilicet, vel per immersionem baptizandi, vel per aspersionem, vel per infusionem aquae in ipsum baptizatum: cum enim Christus Dominus statuendo materiam proximam huius Sacramenti esse ablationem, non determinaverit modum, quo illa fieri deberet, inde triplex ille baptizandi modus ab Ecclesia fuit usurpatus diverso tempore, secundum rerum exigentiam et opportunitatem. Primo namque, Baptismus videtur collatus per aspersionem ab Apostolis, Actor. 2. ubi post praedicationem Petri probantis Christum esse verum Messiam, legimus: Qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt, et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia. Quod utique fieri non potuit per infusionem aquae super caput singulorum, aut eorum immersionem, qua ratione enim Apostoli ac Discipuli numero paucissimi tantam hominum multitudinem ab hora nona ad solis occasum sic lavare potuissent? Merito igitur colligunt Theologi ipsos baptizasse per aspersionem, unica enim aut paucis saltem aspersionibus plures simul baptizare poterant. Postea vero mos invaluit ab Apostolis, ut Baptismus nonnisi per trinam immersionem fieret. Ac tandem rationabili de causa statutum est ab Ecclesia, ut Baptismus dumtaxat conferretur per infusionem aquae in caput, aut aliam notabilem corporis partem ipsius baptizandi. Quaeritur ergo an triplex hic baptizandi modus sit sufficiens et validus.
His ita praemissis, quatuor1 supersunt haec in Quaestione determinanda: primum, an ad validum Sacramentum requiratur, quod ablutio fiat in notabili corporis parte, et quantitate aquae: secundum. utrum ablutio, quae esset occisiva baptizandi, revera foret validum Sacramentum: tertium, utrum ablutio debeat esse unica, vel triplex.2
Conclusio prima. — AD VALIDUM SACRAMENTUM BAPTISMI REQUIRITUR ABLUTIO NOTABILIS, TAM QUOAD PARTEM CORPORIS, QUAM QUOAD AQUAE QUANTITATEM. Ita Doctor in 4. dist. 4. q. 3. ubi determinans puerum in utero matris non posse baptizari: secus vero si pars principalis eius extra maternum uterum appareat, ait, n. 3. « Ad quaestionem dico, quod vel puer secundum omnes partes est in utero matris; vel secundum aliquam partem apparet extra uterum. Si primo modo, dico quod non potest baptizari: non propter rationem priorem, quia coniunctus esset causae corruptionis; sed quia Baptismus est lotio, vel ablutio in aqua: sed parvulus sic in utero non potest lavari, quia nec sic immediate tangi ab aqua. Si secundo modo, sic aut apparet pars principalis, ut caput, et tunc potest baptizari in illa parte; et in hoc etiam simpliciter baptizari; non est enim verisimile, quod in die Pentecostes, quando baptizati sunt tria millia, Actor. 2. quod quilibet quantum ad totum corpus suum lavaretur aqua, sed praecise quantum ad faciem aspergendo, vel quantum ad caput perfundendo. Et in isto casu, si post puer nasceretur, non oporteret ipsum baptizare. Si autem apparet pars minus principalis, scilicet manus vel pes, illa est baptizanda, quia ibi est tota anima. licet non omnis sensus, sicut in capite. Et si hoc minus sufficeret ad hoc, ut esset simpliciter baptizatus, si nasceretur postea vivus, esset sub conditione baptizandus, ut docetur, Extrav. De baptismo, et eius effectu, cap. De Quibus. Credendum enim est, quod Deus suppleret illud. quod impotentia impediret; talis enim etsi mortuus nascitur, sepeliendus est in terra benedicta, ratione dicta ».
Ipsi Doctoris Subtilis sententiae per omnia consonat Angelicus Doctor, qui parte 3. q. 68. art. 11. ad 4. ita ait: Ad quartum dicendum, quod expectanda est totalis egressio pueri ex utero ad Baptismum, nisi mors immineat. Si autem primo caput egrediatur, in quo fundantur omnes sensus, debet baptizari periculo imminente, et non est postea rebaptizandus, si eum perfecte nasci contigerit. Et videtur idem faciendum, quaecumque alia pars egrediatur, periculo imminente. Quia tamen in nulla exteriorum partium integritas vitae ita consistit, sicut in capite (ergo loquitur de partibus, in quibus vita partialiter consistit, et non de aliis, quae nullo modo vivunt) videtur quibusdam, quod propter dubium, quacumque alia parte corporis abluta, puer post perfectam nativitatem sit baptizandus sub hac forma: si non es baptizatus, ego te baptizo.
Probatur autem haec assertio ex communi Ecclesiae praxi; nam in Rituali Romano, Tit. De Sacramento Baptismi, paragr. De forma, ita statuitur: Baptismus licet fieri possit, aut per infusionem aquae, aut per immersionem, aut per aspersionem: primus tamen, et secundus modus, qui magis sunt in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineantur, ut trina ablutione caput baptizandi perfundatur, vel immergatur. In quibus verbis praescribitur, et notabilis pars, imo praecipua, et similiter notabilis quantitas aquae, iuxta illud S. Augustini in Homil. 3. et habetur, cap. 78. De Consecr., dist. 4. Postquam vos credere dixistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus. Quod si parvulus ita est infirmus, ut capitis ablutionem non ferat, abluendum est pectus, vel humeri. Quod autem imminente periculo mortis, possit conferri Baptismus in qualibet parte etiam minima infantuli, docet idem Rituale paragr. De baptizandis parvulis, his verbis: Si aliud membrum emiserit, quod vitalem indicet motum in illo... baptizetur; et tunc, si natus vixerit, erit sub conditione baptizandus, eo modo quo dictum est supra: si non es baptizatus, ego te baptizo,
DICES 1: Si Baptismus conferri posset in parte minus principali, maxime quia, inquit Doctor, ibi est tota anima, licet non omnis sensus, sicut in capite, quibus significare videtur, inquit Vasquez loco supra laudato n. 30. idcirco Baptismum valere etiam in minima parte, quia anima, quae contraxit peccatum originale, est tota in illa parte, quae ablui dicitur: sed haec ratio nulla est: anima enim non est subiectum ablutionis Baptismalis, sed totus homo: igitur, etc. — Nego minorem, et ad eius probationem dico, Vasquezium perperam Subtilem Doctorem vellicare et interpretari; siquidem Doctor, ut optime advertit Hyquaeus in Commentario, n. 18. non ideo dicit esse totam animam in parte non principali, quasi anima esset subiectum ablutionis, sed loquitur respective ad caput, in quo Baptismum fieri omnes concedunt, ex eo quod sit pars principalis, in qua sensus animae magis vigent, et functiones vitae, et sine qua vita nequit consistere in homine, quae est differentia partis principalis a non principali, estque fundamentum, ex quo Doctores colligunt Baptismum in ea parte esse absolute Baptismum hominis, et validum. — Ad occurrendum ergo obiectioni tacitae, quae fieri potest contra Baptismum in parte non principali, dicit animam totam esse in parte non principali, quamvis non sit ibi omnis sensus, qui est in capite. Hic verus sensus Doctoris non autem ille ab aliis praesumptus, qui humilis est, et satis puerilis in hac materia. Excluditur etiam Baptismus qui fieret in capillo, vel ungue per stillam, quem contendit Vasquez esse verum Baptismum; nam si dubitant Doctores de Baptismo partis non principalis, licet viventis, et uno ore dicunt iterandum esse Baptismum sub conditione, ut etiam scribunt Rituales, quanto magis excluditur ab ablutione Baptismali, ea quae fieret in capillo, aut ungue, quae non denominant hominem absolute, nec sunt propriae eius partes? Ita Hyquaeus.
DICES 2: Vulnus inflictum in minima parte, quaecumque illa sit, sufficiens est, ut ab eo homo dicatur vulneratus: igitur pari ratione ablutio facta in qualibet minima parte, sufficiens erit ad validitatem Baptismi, etiam citra necessitatem. — Distinguo antecedens: secundum abusivum et improprium loquendi modum, concedo: iuxta sermonis proprietatem, et rigorem, nego: nullus enim Sapientum est, qui non rideret hominem dicentem se vulneratum, quod acicula digitum leviter pupugisset. Unde neganda est consequentia; siquidem non debet regulari veritas materiae et formae Sacramenti ab improprio et abusivo loquendi modo, sed iuxta proprietatem sermonis, et usum receptum ac probatum a Sapientibus.
Ex his patet probatio secundae partis Conclusionis, nempe quod ad ablutionem Baptismalem non sufficiat minima aquae guttula, cum ab illa homo moraliter non recte dicatur ablutus, lotus, et tinctus, iuxta communem Sapientum aestimationem: nam eam ablutionem Christus Dominus instituit pro materia proxima huius Sacramenti, per quam homo proprie dici potest, ablutus et lotus: sed ita non appellaretur propter contactum alicuius guttulae aquae in minima parte sui corporis, ut constat: igitur illa non potest sufficere ad proprie dictam materiam Baptismi. Quoniam tamen aliqui cum Vasquezio contrarium affirmant, idcirco non abnuerem, quod aliqua urgente manifesta necessitate conferretur Baptismus etiam in modica aquae guttula, si amplior aqua non adesset, cum enim materia et efficacitas Sacramenti pendeat a voluntate Christi Domini, quae quantum ad omnes omnino circumstantias et difficultates occurrendas in administratione Sacramentorum aperte non apparet ex Scriptura, aut Traditione, aut Conciliis: non irreligiosum est, ad evitandam animae damnationem, adhibere remedium, quod aliqui Doctores eo in casu iudicant fore utile et efficax, quamquam alii Doctores istud in dubium revocent.
Conclusio secunda. — PROBABILIUS EST ABLUTIONEM OCCISIVAM, SEU EX QUA MORS SEQUERETUR, NON ESSE SUFFICIENTEM ET VALIDAM AD SACRAMENTUM BAPTISMI. Ita Subtilis Doctor, in 4. d. 1. q. 3. n. 3. ubi dicit: Proiectus de ponte non baptizatur, quia hoc non est ad vitam ordinatum vel lotionem, sed ad mortem. Et dist. 5. qu. 3. n. 1. referens sententiam Richardi asserentis puerum sic proiectum non esse baptizatum, ait: Dicitur etiam, quod talis sic proiectus non esset baptizatus, quia Baptismus est ablutio ordinata ad vitam ablutam, non sic ordinatur illa immersio. Quapropter in Reportatis eadem quaest. n. 2. eamdem difficultatem expendens dicit: Sed si adultus proiiciatur in flumen dicendo, Baptizo te. etc. credo quod non baptizatur, quia proiiciens non habet intentionem Ecclesiae, quia intentio Ecclesiae est sic madefacere eum, quod ipso vivente posset iterum desiccari; vel esto quod baptizetur, non, dubito, quin proiiciens peccet mortaliter. Quibus omnibus constat Doctorem magis propendere in negativam sententiam.
Probatur itaque haec assertio ratione Doctoris: Deus non instituit aliquid pro materia legitima Sacramenti, quod vergit in praeiudicium et detrimentum humanae naturae, nec voluit vitam spiritualem ordinarie comparari cum dispendio et iactura vitae propriae: igitur non approbat pro legitima materia Baptismi illam ablutionem, ex qua directe sequeretur ipsius baptizati interitus. Probatur antecedens: quia Deus materiam et formam Sacramentorum instituit, et maxime huius Sacramenti, quod voluit esse commune omni sexui et aetati, quae magis decebat suavem suam providentiam, et habebat rationem lotionis usualis: sed ablutio occisiva non spectat ad suavem Dei providentiam, nec habet rationem ablutionis usualis: quis enim dixerit, Deum suaviter providere creaturis de mediis ad vitam aeternam consequendam necessariis, quae nonnisi cum vitae dispendio possent adhiberi? Quis pariter dixerit hominem alium abluere et lavare, quem ligatis manibus et pedibus, et ingenti saxo ad collum alligato, in flumen, aut mare proiiceret? Quis sibilo non exciperet hominem, qui immunda sua pecora abluere cupiens, illa demergeret in stagnum, aut alium locum, ex quo moraliter novisset illa non posse vita incolumi emergere?
NEC VALET REPONERE, Deum equidem haec non statuisse, ut fierent de via ordinaria, seu quolibet in casu, sed dumtaxat in casu extremae necessitatis, ubi videlicet non suppetit alius modus ministrandi Baptismum. — Haec, inquam, responsio non proficit; siquidem Deus non tenetur de communi lege providere de medio, quod debeat extraordinario modo applicari, ubi aliqua urget necessitas. Ideo infanti in utero matris existenti noluit applicari Baptismum, ut dicemus infra, quamquam aliud medium non ei subesset: igitur non est etiam ullum fundamentum asserendi Deum voluisse, ut ablutio occisiva in casu necessitatis esset sufficiens materia Baptismi.
Confirmatur: non est probabile Deum voluisse illam ablutionem esse materiam Sacramenti, cui necessario et per se annexum est homicidium et peccatum mortale ex natura ipsius actionis Ministri: sed certum est eum peccare mortaliter, qui sic puerum, aut adultum baptizandum demergeret, ut non posset vita salva demergi, quia talis proiectio esset directa occisio innocentis, ut docet Doctor praefata dist. 5. ubi ait: « Dico quod quando praesumitur mors, nullo modo debet aliquid quis eum propellere et proiicere: quia peccabit mortaliter occidendo, et quilibet tenetur magis vitare peccatum mortale in seipso, quam quaerere salutem proximi; quia ordinata caritas magis est ad seipsum ».
Insuper ablutio, quae est materia Sacramenti, debet consistere in actione Ministri, et ab eo procedere: talis autem mersio et proiectio non procederet proxime a Ministro, neque esset eius actio, ut recipitur in passum: igitur non esset ablutio baptismalis. Minor constat; quia ablutio, quae baptismalis est, illa videtur esse, quae determinatur a forma secundum strictam verborum significationem, Ego te baptizo; unde requiritur, ut actio significetur, quatenus exercita a Ministro, seu ut exiens ab ipso; ac proinde videtur requiri, ut proxime applicet per se, aut per instrumentum coniungens, vel baptizatum aquae, vel aquam baptizato. Id autem non fiet in praesenti hypothesi: igitur, etc.
Dices 1: Si quid obesset, quominus eo in casu proiici posset infans, maxime quia non licet aliquem insontem occidere: sed hoc non ita constat, contingere enim potest, ut inculpanda, imo laudanda censeri debeat mors innocentis: hac enim ratione excusatur mors Sampsonis; qui, ut legitur Iudicum 16. seipsum una cum astantibus Philistaeis sub ruina et materia concussae domus occidit: igitur, etc. — Nego minorem, et ad eius probationem dico, occasionem Sampsonis non aliunde excusari, quam quia id praestitisse videtur ex instinctu divini Spiritus, ut ait S. August. lib. 1. De Cir. Dei, cap. 21. Nec Sampson, inquit, aliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia Spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat.
Dices 2: Baptismus potest esse validus quamquam ex eo sequatur mors baptizati: igitur ablutio occisiva potest esse sufficiens ad Baptismum. Probatur antecedens: Sacerdos qui sincera intentione puerum mergens fonti Baptismali, viribus subita infirmitate ita destitueretur, ut prolatis verbis formae non posset infantem educere, unde contingeret eum suffocari, certum est, quod eo in statu infans vere censeretur baptizatus, quamquam per illam ablutionem vita fuisset orbatus: igitur, etc. — Distinguo antecedens: quando sequitur mors baptizati, indirecte, transeat: directe, nego. Eo autem in casu occisio baptizati sequeretur tantum indirecte ex illa mersione; siquidem haec mersio per se ordinatur ad facilem emersionem, et tantum ex accidenti evenit, quod emersionem non habeat. Secus est autem de mersione, quae directe esset occisiva, quatenus videlicet emersionem facilem non haberet ex natura sua, qualis esset illa proiectio hominis in flumen, aut puteum, unde citra miraculum incolumis non posset evadere.
Conclusio tertia. — BAPTISMUS VALIDE CONFERTUR ALIQUO EX ASSIGNATIS TRIBUS MODIS IN TERTIO NOTABILI. Haec est iam communis apud omnes Theologos, et aperte traditur in Rituali Romano § De forma Baptismi: non est autem verisimile Ecclesiam Catholicam in administratione Sacramenti summe necessarii invalidam materiam pro legitima subministrare et approbare: igitur, etc.
Probatur autem haec assertio: Omnis ea ablutio sufficiens est ad Baptismum per quam homo vere dicitur ablutus: atqui ita dicitur per quamlibet praefatam ablutionem: igitur, etc. Quam utique rationem urget S. Cyprianus, Epist. 76. quae est ad Magnum, ubi licet liberum relinquat aliis iudicandum, utrum Baptismus per aspersionem collatus esset validus, tamen ipse affirmativam partem tuetur: Aliter, inquit, pectus credentis abluitur, aliter mens hominis per fidei merita mundatur in Sacramentis salutaribus, necessitate cogente, et Deo indulgentiam suam largente: totum credentibus conferunt divina compendia. Ubi per divina compendia intelligit modicam ablutionem, qualis est ea, quae fit per ablutionem, comparative ad eam, quae fit per immersionem.
Dices: Baptismus est signum sepulturae et resurrectionis Christi, iuxta illud ad Coloss. 10.3 et ad Rom. 6. Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos novitate vitae ambulemus. Sed haec repraesentatio mortis et Resurrectionis Christi non potest fieri nisi per immersionem et emersionem: igitur solus ille baptizandi ritus est licitus. — Respondeo primo cum S. Th., qu. 66. art. 7. ad 2. Quod in immersione expressius repraesentatur figura sepulturae Christi... sed in aliis modis baptizandi repraesentatur aliquo alio modo, licet non ita expresse. Nam quocumque modo fiat ablutio, corpus hominis, vel aliqua pars eius, aquae supponitur, sicut corpus Christi sub terra fuit positum. — Respondeo secundo, ablutionem baptismalem ordinari tantum secundario ad significandam Christi Domini sepulturam; primario enim et per se ordinatur ad significandam ablutionem animae a peccato, per quam mystice morimur peccato, et vivimus Deo, ut praeclare docet S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. 2. ubi distinguens tria mortis genera, sic secundum describit: Alia mors mystica, quando quis peccato moritur, et Deo vivit, de qua ait Apostolus: Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem. Item S. Augustinus, Serm. 9. De Tempore, ubi paulo post principium ita scribit: Quando in salutari lavacro tertio Christiani merguntur, tunc Aegyptii, idest, originalia peccata, et actualia crimina, quasi in rubro mari sepeliuntur, et filii Israël pertranseuntibus ad Dei servitium, sola patiuntur peccata naufragium.
Dices 2: Ea sola ablutio est sufficiens materia proxima Baptismi, quam hoc verbum, baptizo, directe importat et significat: sed non significat quemlibet contactum aquae ad corpus, sed eum dumtaxat, qui fit per immersionem: igitur, etc. — Distinguo minorem: verbum baptizo non significat aliud, quam immersionem, secundum suam derivationem grammaticalem ab idiomate Graeco, concedo: secundum usum, et praxim Ecclesiae, nego. Usurpatur enim ab Ecclesia ad significandam omnem et quamlibet veram ablutionem aquae, sive haec fiat per infusionem, sive per aspersionem, sive per immersionem. Quod utique apertius exinde constat, quod Ecclesia nusquam reprobaverit Baptismum per infusionem, vel aspersionem aquae collatum, tamquam nullum et invalidum.
Conclusio quarta. — PERINDE EST AD VALOREM ET SUBSTANTIAM SACRAMENTI BAPTISMI, QUOD FIAT PER ABLUTIONEM UNICAM, AUT TRIPLICEM. Haec est communis apud Catholicos, eamque veritatem pridem definivit S. Gregorius Magnus, lib. 1. Epist. 41. quae est ad Leandrum Episcopum Hispanensem, cuius Epistolae decretum refert et approbat Concilium Toletanum IV. Can. 5. ubi ait: « De Baptismi autem Sacramento, propter quod in Hispaniis quidam Sacerdotes trinam, quidam simplam mersionem faciunt, a nonnullis schisma esse conspicitur, et unitas fidei scindi videtur... Beatae ergo memoriae Gregorius Romanae Ecclesiae Pontifex, qui non solum partes Italiae illustravit, sed et longe existentes Ecclesias sua doctrina perdocuit, efflagitante sanctissimo Leandro Episcopo; de hac Hispaniae diversitate, quid potius esset sequendum, inter cetera rescribens ei, sic ait: de trina vero mersione Baptismatis, nihil responderi verius potest, quam ipsi sensistis: quia in una fide nihil officit sanctae Ecclesiae consuetudo diversa: nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae Sacramenta signamus, ut dum tertio infans ab aquis educitur, Resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione existimet, fieri, neque ad hoc aliquid obsistit, baptizando semel, in aquas mergere, quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in Baptismate in aquam vel ter, vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus Personarum Trinitas, et in una potest Divinitatis singularitas designari. Sed si nunc usque ab haereticis infans in Baptismate tertio mergebatur, faciendum apud vos esse non censeo; ne dum mersiones numerant, Divinitatem dividant: dumque quod factis faciebant, morem vestrum se vicisse glorientur. Et statim Concilium subdit: quapropter, quia de utroque Sacramento, quod fit in S. Baptismo, a tanto viro reddita est ratio, quod utrumque rectum, utrumque irreprehensibile in sancta Dei Ecclesia habeatur, propter vitandum autem schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis usum, simplam teneamus Baptismi mersionem, ne videantur apud nos, qui tertium mergunt, haereticorum approbare assertionem, dum sequuntur et morem ». Ita Concilium. Sed non est verisimile S. Pontificem, et Concilium ex nobilioribus Hispanicae Ecclesiae Episcopis adunatum, errasse in solemni et essentiali Sacramentorum administratione: igitur fatendum est. unam aut trinam ablutionem esse sufficientem, ad validam Baptismi administrationem.
OBIICIES Can. 50. Apostolorum, in quo ita decernitur: Si quis Episcopus, aut Presbyter non trinam mersionem unius mysterii celebret, sed semel mergat in Baptismate, quod dari videtur in Domini morte, deponatur. Insuper Pelagius Papa in Epist. ad Gaudentium, asserit trinam mersionem esse a Domino praeceptam: Multi sunt, inquit, qui in nomine solum Christi, una etiam mersione se asserunt baptizatos. Evangelicum vero praeceptum, ipso Deo et Domino salvatore nostro Iesu Christo tradente, nos admonet, in nomine Trinitatis trina etiam mersione sanctum Baptisma unicuique tribuere, dicente Domino: Ite, docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. Item Tertull., lib. De corona militis, cap. 3. Hieron., in dialogo contra Luciferianos n. 15. et Basilius, lib. De Spiritu sancto, cap. 27. asserunt trinam mersionem inter traditiones non scriptas esse recensendam. Imo et Theodoretus, lib. 4. Haereticarum fabularum, cap. De Eunomio: Ipse, inquit, subvertit sancti Baptismi ritum, a Domino et Apostolis ab initio traditum, et contrariam legem aperte tulit, dicens non oportere ter mergere eum, qui baptizetur, nec Trinitatem invocare, sed semel baptizare in mortem Christi. Insuper haec de causa videtur damnatus Eunomius a Concilio I Constantinopolitano, Can. 7.
Respondeo, haec omnia nobis non adversari. Non quidem Canon Apostolicus, ibi enim non decernit unicam mersionem esse contra Domini praeceptum, sed Baptismum collatum sub invocatione mortis Christi, ut constat ex ratione quam affert: Non enim, inquit, dicit Dominus, etc. Similiter intelligendus est Pelagius, ut Evangelicum praeceptum referat non ad trinam mersionem, sed ad trium personarum invocationem, subdit enim: Ite, baptizate gentes in nomine, etc. Insuper ex praecedentibus illius Epistolae verbis satis aperte colligitur eum loqui de iis, qui Eunomii haeresim sectantes, baptizabant, non in nomine Trinitatis, sed ut ait: Multi sunt, qui in nomine solius Christi, una etiam mersione se asserunt baptizatos. Denique cum postea definit hos haereticos ad Ecclesiam revertentes esse rebaptizandos, nihil de trina mersione, sed solum de invocatione Trinitatis meminit: Eos, inquit, ad Catholicam fidem venientes in sanctae Trinitatis nomine baptizabis. — Similiter dico Eunomium non fuisse praecise damnatum, quod trinam mersionem tolleret; neque id intelligit Theodoretus dicens, eum subvertere ritum a Domino, et Apostolis traditum: sed quod non adhiberet invocationem trium divinarum Personarum: nam, ut refertur cap. 7. dicti Concilii Constant. et ab Epiph. Haeresi 76. Eunomius non baptizabat in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed vel solum in nomine Christi mortui, vel in nomine Patris increati, et Filii creati, et Spiritus sanctificantis, et a creato Filio creati. Unde merito censuit Concilium ab eo baptizatos iterum esse baptizandos. Sicque dum Eunomius, et trinam mersionem, et divinarum personarum invocationem sustulit, sensit et contra Ecclesiasticum, et contra divinum praeceptum. Contra quidem Dominicum, quia trium personarum divinarum in Baptismate invocatio est a Christo mandata. Contra vero Ecclesiasticum, quia trina mersio est ex Ecclesiastica traditione servandae et hoc est quod solum innuere volunt citati Patres: enimvero ab Ecclesiae primordiis ad Gregorii Magni tempora, usitata semper fuit trina immersio: eam autem idcirco sustulit, vel non esse necessariam statuit, ut Arianorum errorem cohiberet, ut iam dictum est.
URGEBIS: Quod expresse et distincte repraesentat tres Personas divinas est de essentia Baptismi: sed triplex illa mersio ita est. Nam Tertull., lib. Contra Praxeam, cap. 16. loquens de praecepto et ritu, quo Christus praecepit Apostolis baptizare, haec habet: Mandans, ut tingerent in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, non in unum, nam nec semel, sed ter ad singula nomina in personas singulas tingimur. Haec enim particula nam designat trinam ablutionem tam esse necessariam ex parte materiae, quam distincta personarum divinarum nominatio ex parte formae. Idem docet S. Damascenus, Epist. De Trisagio. dum ita scribit: « si quis ex nobis sciscitetur, quid sit causa, quamobrem cum alicui Baptismum exhibemus, ter eum mergimus? quidnam aliud respondebimus, quam quod ob unamquamque personam eum immergimus? » — Distinguo maiorem: quod expresse repraesentat Trinitatem ex parte formae cuius est distincte significare, concedo: ex parte materiae, cuius est tantum confuse, seu minus distincte repraesentare, nego. Nec particula nam significat Ecclesiam tunc ter immersisse, quod Christus id praecepisset, sed ideo id servasse, quia illa trina immersio tres personas distincte significabat. non ratione sui, sed quia ad quamlibet immersionem una divina persona proferebatur in forma Baptismi. Confirmatur, quia apud alios sanctos Patres trina illa immersio fiebat, non ad designandum Trinitatis Personas, sed triduanam Christi sepulturam: idque expresse habetur in 5. Canone quarti Concilii Toletani, ubi Patres ita loquuntur: Nos autem, quod tertio mergimus, triduanae sepulturae Sacramentum significamus, etc.
Quaestio VI: Quaenam sit legitima forma Baptismi
NOTANDUM 1. Varie erratum fuisse antiquitus ab haereticis circa legitimam Baptismi formam: in ipsis enim nascentis Ecclesiae primordiis nonnulli baptizabant in nomine trium principii expertium, vel trium Filiorum, vel trium Paraclitorum, ut colligere licet ex Canone 48. alias 49. Apostolorum, ubi decernitur: Si quis Episcopus, aut Presbyter iuxta praeceptum Domini non baptizaverit, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, sed trium principii expertium, aut trium Filiorum, aut trium Paraclitorum, abiiciatur. Refert etiam Eusebius, lib. 4. cap. 11. ex S. Irenaeo, lib. 1. cap. 8. De Valentinianis, et quodam Marco, quem dicit magicis artibus imbutum, quod quidam eorum thalamum construunt, et nefarium quoddam initiandi celebrant genus. tamquam secretis quibusdam carminibus, ac verbis, non tam sacris, quam execrabilibus, eum, qui introducitur consecrantes, spirituales nuptias aiunt esse, quod faciunt: instar videlicet supernarum coniugationum. Adducentes vero ad aquam, et eos baptizantes, haec super eos proferunt verba: In nomine ignoti Patris omnium, et in veritate omnium Matre, et in eo, qui descendit in Iesu. Alii vero Hebraica nomina super eos, quos initiant, ad pavorem audientium terribiliter loquuntur. Paulianistae, Photiniani, Montanistae, et Cataphryges non baptizabant in invocatione S. Trinitatis, quam non credebant, unde eos rebaptizare iubet Concilium Nicaenum, Can. 19. et Laodicense, Can. 8. Arianorum aliqui baptizabant in nomine Patris, per Filium in Spiritu sancto, quasi forent aliqui gradus in Trinitate; baptizare autem nolebant in nomine Filii, ne cogerentur eum Deum fateri, sed per Filium quasi per instrumentum. Testatur etiam S. Epiphanius, Haeresi 76. Etianos, sicut et Eunomianos hanc formam baptizando usurpasse: in nomine Dei increati, et Spiritus Sanctis sanctificantis, et a procreato Filio procreati.
NOTANDUM 2. Quod etsi haeretici huius aevi secundum praxim non videantur errare circa Baptismi formam, quia semper inter baptizandum utuntur hac, vel aequivalenti forma: Ego te baptizo in nomine Patris, etc.; unde Ecclesia ratum et validum habet Baptismum ab eis collatum; nihilominus si doctrinam eorum attendas, percipies eos non leviter hoc in articulo, sicut et in plurimis aliis, a Catholica veritate deflectere: Lutherus enim lib. De captivitate Babylonica, cap. De Baptismo, scribit, utendum quidem esse forma consueta; valere tamen Baptismo quibuscumque tandem verbis conferatur, ac sufficere si ministretur in nomine Domini, imo etiamsi non detur in nomine Domini, satis esse, modo a baptizato in nomine Domini suscipiatur. Zuinglius, lib. De vera, et falsa Religione, cap. de Baptismo, circa finem, permittit quidem inter baptizandum uti forma consueta, sed addit certam verborum formam in Baptismo non esse necessariam. Brentius in suo Catechismo, cap. de Baptismo, docet legitimum fore Baptismum, si Minister post recitatum a Catechumeno fidei symbolum ita dicat: Audivi iam ex te confessionem fidei tuae, quod credas in Deum Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. In hanc igitur confessionem intingo te in aquam, ut hoc signo scito certus sit te Christo insertum esse. Admonet tamen Ecclesiae formam esse servandam.
NOTANDUM 3. Ex Doctore in 1. dist. 3. q. 2. n. 5. quod in Sacramentorum confectione et administratione aliquid dicitur necessarium dupliciter: primo quidem simpliciter, nimirum, inquit, ex parte Sacramenti, quo videlicet non existente nullum esset Sacramentum: secundo, aliquid dicitur necessarium aliqua ex parte, scilicet ex parte Ministri, sine quo Minister dispensando Sacramentum, peccatum vitare nequit. Quaeritur ergo quaenam verba ita sint necessaria ad Baptismi formam, ut eis non prolatis, nullum foret Sacramentum; quaenam autem ita dumtaxat sint necessaria, ut omitti quidem possint, salva Sacramenti substantia, sed non absque gravi baptizantis peccato. Cui quidem quaestioni faciemus satis in subiiciendis quaestiunculis, ubi prius assignaverimus legitimam formam Baptismi.
Conclusio unica. — CONVENIENS ET LEGITIMA BAPTISMI FORMA HAEC EST: EGO TE BAPTIZO IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. Ita determinatum est in Concilio Lateranensi, cap. Firmiter, et Florentino in decreto Eugenii. Trident., Sess. 7. De Baptismo, cap. 4. Colligitur ex Matthaei, cap. 28. ubi Christus Dominus mandat Apostolis, ut doceant omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Licet enim ibi expresse non praecipiat, ut baptizando proferant haec verba, tamen perpetua Ecclesiae Traditione constat illud Christi Domini praeceptum sic esse intelligendum, ut apparet non solum ex supra dicto Canone Apostolorum, sed ex continua Ecclesiae praxi; legimus enim in veteri Ordine Romano: Tunc accipit Pontifex infantem, et dicit; ego baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Unde Alex. III ut refertur cap. 1. De Baptismo, et eius effectu, decr. vit: Si quis puerum ter in aqua immersit in nomine Patris, Filii, Spiritus sancti. Amen: Et non dixerit: ego te baptizo in nomine Patris, Filii, et Spiritus sancti, non est puer baptizatus.
Eamdem veritatem docent SS. Patres, maxime S. Augustinus pluribi, sed praesertim lib. 3. De Baptismo, cap. 10. ubi ait: Baptismus Christi verbis Evangelicis consecratus, et per adulteros, et in adulteris sanctus est. Unde concludit cap. 15. Quamobrem si Evangelicis verbis in nomine Patris, Filii, et Spiritus sancti, Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum, quamvis eius fides sub eisdem verbis aliud opinantis, quam Catholica veritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata.
Suadetur etiam ratione: Illa forma est conveniens et legitima, per quam omnia quae sunt in Baptismo significantur: sed praefata est eiusmodi. Probatur: quatuor distinguuntur in Baptismo: primo, ipse actus Sacramentalis; secundo, persona recipiens; tertio, causa princeps: quarto, Minister: sed ea quatuor exprimuntur per istam formam; nam pronomen (ego) significat ministrum; te, personam recipientis; verbum (baptizo) sacramentalem actum; alia autem verba exprimunt causam principalem, nempe sanctissimam Trinitatem: igitur, etc.
Dices 1: Cum Christus Marci ult. contulit Discipulis virtutem eiiciendi daemonia, his verbis: In nomine meo daemonia eiicient: non praecepit ut daemones expellendo dicerent: daemon, ego te eiicio in nomine Christi. Et cum Lucae 22. Apostolos Sacerdotes consecrans eis potestatem dedit, ut conficerent suum sacratissimum corpus, non imperavit, ut consecrando dicerent: Hoc facio in Christi commemorationem: igitur pari ratione cum dixit: Docete baptizantes, etc. nihil aliud praecepit, quam ut Apostoli doceant et baptizent in fidem et potestatem sanctissimae Trinitatis. — Distinguo consequens: id sequitur ex verbis Scripturae sacrae, si secundum se dumtaxat, et seorsim a Traditione accipiantur, transeat: si cum Traditione perpetua, ex qua Christi Domini praecepti sensus est accipiendus, nego. Constat enim ex Ecclesiae praxi, et SS. Patrum auctoritate haec verba inter baptizandum esse usurpanda.
INSTABIS: Si haec fuisset continua Ecclesiae praxis, innotuisset omni saeculo: at ita non est; refert enim Petrus Claromontensis Episcopus suo tempore hanc consuetudinem viguisse in sua dioecesi, ut qui in necessitatis articulo baptizabant, omissis caeremoniis, non dicerent: ego te baptizo, nec aliud aequivalens, sed dumtaxat infundendo aquam (quod ibi vocat undeiare,) dicerent in nomine Patris, etc. Petrus autem Episcopus dubius de valore talis Baptismi consuluit per Epistolam Mauritium Episcopum Parisiensem, et Stephanum Abbatem S. Euvertii apud Aurelios. Sententia autem Episcopi fuit, Baptismum non valere; sententia vero Abbatis eum esse legitimum. Porro1 autem tres Epistolae inseruntur in tomo tertio Bibliothecae Patrum: igitur tunc temporis non erat compertum hanc formam esse in praxi per universam Ecclesiam. — Nego minorem, si enim non fuisset notum ex Ecclesiae universali Traditione, et praxi Baptismum sic esse conferendum, dubius non fuisset Episcopus Claromontensis de valore eiusmodi Baptismi. Insuper Mauritius in sua responsione non ita constanter scripsisset hanc formam esse a Scriptura, et SS. Patribus acceptam, in quem modum, inquit, forma baptismi tradi, et accipi debeat. Scripturarum divinarum auctoritate, et SS. Patrum testimonio habemus in hunc modum scilicet: ego te baptizo in nomine Patris, etc: Et tanta est verborum vivacitas, ut nihil immutari, nihil innovari oporteat; nisi vero tota haec verba simul a quocumque, et quacumque lingua proferantur Baptismum esse non credimus. — Neque rationes, quibus Stephanus tueri nititur suam assertionem, sunt alicuius ponderis. Non quidem prima, quam his verbis effert: Nondum, inquit, legi baptizantes eos, et dicentes: Ego te baptizo in nomine Patris, etc. Haec enim ratio nititur tantum auctoritate negativa: argumentum autem ab auctoritate negativa desumptum non est alicuius momenti, quando maxime contrarium nititur auctoritate positiva et affirmativa, nempe Ecclesiae Traditione, et SS. Patrum doctrina. — Neque etiam multum urget secunda illius ratio, quam dumtaxat repetit ex eo, quod S. Innocentius primus, et sanctus Augustinus pluribus in locis, quos ibi refert, agendo de Baptismo haereticorum, dicant illum esse validum, dummodo fuerint baptizati sub expressa invocatione trium personarum sanctissimae Trinitatis; nec unquam meminerunt huius particulae, baptizo te; nam imprimis locus ille S. August., lib. De Unico baptismo, quem Stephanus ibi posteriori loco refert, probat Baptismum perfici, et consecrari verbis Evangelicis, et illis omissis nullum esse: at iuxta intelligentiam universalis Ecclesiae verba illa non sunt tantum haec, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed et ista, baptizo te. Quare tum S. Augustinus, tum alii Patres agendo de Baptismo haereticorum, mentionem tantum faciunt expressae invocationis trium in Deo personarum, quia plures haeretici circa divinam Trinitatem tantum errabant, nec inter baptizandum omittebant has voces baptizo te, quas sciebant Christum adhiberi voluisse, ut actio Baptismi, et Minister baptizans exprimeretur. Cum igitur circa has voces nulla noveretur difficultas aut dubitatio, ideo necessum non fuit SS. Patribus earum meminisse. Ut autem singularum eiusmodi formae baptismalis particularum plena ac plana habeatur ratio, conveniens est eas sub quaestionculis examinare.
QUAERES 1: Utrum hoc pronomen, Ego, necessario proferri debeat in forma Baptismi?
RESPONDET Doct., dist. 3. q. 2. n. 7. ad valorem Baptismi non absolute requiri, ut Minister exprimatur: Ministrum enim, inquit, non est simpliciter necessarium aliquo verbo exprimi, neque pronomen cuiusque personae, quia non est in verbis Christi. Matth. ult. Insuper hoc pronomine omisso, manet integer substantialis formae sensus; hic enim consistit in significatione ablutionis, ut exercetur a baptizante circa baptizandum, cum expressa nominatione seu invocatione trium divinarum personarum: sed, ad id non est necessarium pronomen ego; quia verbum baptizo, cum sit indicativum primae personae implicite includit illud pronomen; baptizo enim idem est, ac ego baptizo.
PETES 2: Utrum verbum baptizo active necessario proferri debeat in forma Baptismi, ut illa sit valida?
Respondeo, id non esse necessarium; siquidem Baptismus Graecorum approbatus est ab Ecclesia, qui tamen hoc verbo modo activo non utuntur, sed tantum passivo; sic enim definitum est in decreto Eugenii ad calcem Concilii Florentini, ubi loquens de Baptismo, cum dixisset: Materia huius Sacramenti est aqua vera et naturalis, nec refert frigida sit, an calida: forma autem est, Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, subdit: Non tamen negamus, quin et per illa verba: baptizetur talis servus Christi in nomine Patris, etc. verum perficiatur Baptisma. Rationem profert: Quoniam, inquit, cum principalis causa, ex qua Baptismus virtutem habet, sit sancta Trinitas: instrumentalis autem sit Minister, qui tradidit exterius Sacramentum, sufficit si exprimatur actus, qui per ipsum exercitum Ministrum, cum S. Trinitatis invocatione perficiatur Sacramentum. Eamdem veritatem antea docuerat Doctor loco superius laudato num. 3. et 7. ubi scribit: De forma necessaria ex parte Sacramenti, patet quod ista (ordinaria Ecclesiae Latinae) non est talis, quantum ad omnia verba, ex hoc quod dictum est, quod Graeci vere baptizabant, non tamen sub eadem forma.
Quare autem hanc formam modo passivo, potius quam activo usurpaverit Ecclesia Graeca, explicat ibidem Doctor, n. 5. dicens, id factum fuisse occasione quorundam Corinthiorum, qui gloriabantur, se baptizatos esse ab Apostolis, et idcirco censebant se aliis esse praeferendos, qui a Discipulis Baptismum susceperant. « Causam, inquit Doctor, tangit Apostolus 1. Corinth. 1. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, etc. gloriabantur enim de Ministris baptizantibus, quasi eis ascriberetur Baptismus; et redarguit eos et istam eorum contentionem dicens, Divisus est Christus? Et propter hoc, ortum fuit inter eos schisma, et ordinatum fuit inter eos ad istud schisma tollendum, ne Minister exprimeretur in propria persona, nec actus in indicativo modo, sed optativo; quia tunc Minister non significatur esse auctor Baptismi; sed tantum Minister desiderans, et orans effectum Baptismi conferendum a Deo; et suscipiens etiam non exprimeretur in secunda persona, sed in tertia, quasi non praecise reciperet, quod recipit ab aliquo sermone sibi dirigente. Verumtamen melius potuisset suscipiens fuisse expressus, quam per hoc, servus Christi. scilicet nomine proprio. Non enim iam servus Christi baptizatur, sed baptizatur, ut sit servus Christi, loquendo de servitio spirituali, quo Christianus est servus Christi ».
Quod autem revera vitium istud fuerit in aliquibus Corinthiis tempore S. Pauli, docet S. Chrysostomus, Hom. 1. in 1. cap. ad Cor. necnon et Homil. 3. expendens illa verba: aut in nomine meo baptizati estis? ubi ait: Nec dixit: numquid Paulus baptizavit? baptizavit enim multos: sed non erat id, quod quaerebatur, a quonam baptizati essent, sed in cuius nomine essent baptizati, nam quoniam haec quoque erat causa schismatis, quod vocarentur ab iis, qui baptizarent. etc. Quamvis autem his verbis non insinuet, eos fuisse in illo errore, infra tamen dicit periculum eius fuisse: Nam si cum viles et obiecti, et qui nullius sunt existimationis homines baptizarent, orta est haeresis. si ego, qui annuntiavi Baptismum, multos baptizassem, verisimile esset, futurum fuisse, ut convenientes, non solum in meo nomine vocarentur, sed mihi quoque Baptismum tribuerent, etc.
Idem docet S. Augustinus, lib. De Uno Baptismo, cap. 5. ubi loquens de Corinthiis, qui dicebant, Ego quidem sum Pauli, etc. ait: Quamvis non per impuriorum, sed Sanctorum nomina, ipsi tamen impia schismata faciebant: hoc ipsorum erat detestabile vitium, etc. Et cap. 11. scribit: Nec illos Corinthios arbitror, quos in schismata dissoluisse redarguit, veram fidem habuisse, quod dicebant. ego sum Pauli: hoc enim falsum erat: verumtamen baptismum habebant, ex cuius veritate, ut istam corrigerent falsitatem ab eo ipso audiant: numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? etc.
An autem hodie cessante ista causa liceat adhuc Graecis Catholicis hanc formam usurpare?
Respondet Doctor num. 6. « De hac forma potest dici, quod quamdiu tolerata fuit ad Ecclesia Romana, licita fuit eis, et pro tempore, pro quo instituta fuit, rationabilis fuit durante causa praedicta: sed cessante illa causa, rationabiliter potuit forma communis fuisse eis imposita. Vel ergo Romana Ecclesia prohibuit illam formam, quantum ad eos, et tunc peccant servando (quod expresse non invenitur in aliquo capitulo, specialem mentionem faciente de eis.) Vel si permisit, sive concessit, licitum videtur eis illam formam continuare. Et si tali permissione, seu licentia stante, in Conciliis suis particularibus, ordinaverunt inter se talem formam esse servandam, videtur quod Minister eorum tenetur eam servare: sicut stante ista permissione, Ecclesia, quae determinavit trinam immersionem servandam, sic faciendum est, et est de necessitate Ministri praeceptum et modum Ecclesiae propriae servare ».
Controversia autem est apud Theologos, qualiter vocabulum baptizetur usurpatum in forma Graecorum sit accipiendum, an videlicet imperative, ut vult S. Thomas, an deprecative, ut illud accipit Subtilis Doctor. Quod utique convenientius, si attendamus ad rationem supra dictam, ob quam Graeci non exprimunt personam Ministri, ne scilicet in seipso glorietur, et ne Baptismus ab ipso virtutem ullam sortiri intelligatur, tamquam a causa principali. Etenim imperativus modus designat auctoritatem Ministri; deprecativus autem non ita, sed magis auctoritatem causae principalis, a qua Sacramentum habet suam efficaciam, licet ministerialiter sit a conferente. Insuper si verbum istud sumeretur imperative, istud imperium dirigeretur, vel ad personam Ministri, vel ad effectum Sacramenti. At primum dici non potest, quia nemo sibi proprie imperat. Neque etiam secundum, quia effectus, qui est a causa superiori, non cadit proprie sub imperium interioris; maxime quando non fundatur in potestate iurisdictionis communicatae, sicut effectus Poenitentiae, qui procedit a potestate clavium: igitur convenientius est, ut verbum istud accipiatur deprecative. Nihilominus dici potest, quod istud verbum, quatenus nunc usurpatur a Graecis in forma Baptismi, non est imperativum, neque deprecativum, sed indicativum; aiunt enim Graeci, dum baptizant: Baptizatur servus Dei, vel serva Dei, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut recte observat Arcadius. lib. De baptismo, cap. 7. ex Graecorum Euchologio.
QUAERES 3: Utrum persona baptizati exprimi debeat in forma baptismi, per pronomen te vel per aliquid aliud aequivalens?
AFFIRMAT DOCTOR ibidem num. 7. ubi cum dixisset, ad valorem Baptismi non requiri necessario, quod exprimatur persona Ministri, subdit. « Alia autem dico, scilicet actum et suscipientem, necessarium exprimi; sed non determinate, eodem modo, quo istis verbis exprimuntur, scilicet actus verbo indicativi modi, et suscipiens per pronomen secundae personae: sed potest actus exprimi verbo alterius modi, et suscipiens verbo alterius, ut Graeci exprimunt. Ratio autem necessitatis, quod illa duo sic, vel sic exprimerentur, sumitur ex illo Matth. ult. Baptizantes eos, etc. ubi exprimitur actus, et suscipiens. » Haec Doctor, quibus significat, idecirco personam baptizatam debere exprimi, quia Christus Dominus id sufficienter indicavit, cum dixit: Baptizantes eos, etc. actum baptizantis et suscipientem Baptismum debere exprimi in collatione Baptismatis. — Confirmatur a simili: idecirco in Poenitentiae forma necessum est, ut exprimatur persona absolvenda, dicendo, absolvo te, nec valeret absolutio sub hac formula, absolvo, vel datur absolutio in nomine Patris, etc. quia Christus Dominus Ioan. 20. instituens Sacramentum Poenitentiae, dixit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: ita a simili debet exprimi persona baptizanda, quoniam illam exprimendam significavit Christus Dominus cum dixit: baptizantes eos, etc. Adde quod Baptismus ex baptizato potissimum suam denominationem et determinationem seu individuationem accipit: igitur ut exprimatur actus in individuo, qui per Ministrum exercetur, necessum est, quod in verbis exprimatur persona baptizanda.
DICES: Concilium Florentinum in decreto Eugenii asserit, quod in Baptismo, si exprimitur actus, qui per ipsum exercetur Ministrum, cum sanctissimae Trinitatis invocatione, perficitur Sacramentum: ubi non facit mentionem personae, quae baptizatur: igitur illius expressio non est necessaria. — Nego consequentiam. et ad antecedens dico primo quod, cum decretum requirat, ut exprimatur actus Baptismi, quatenus hic et nunc exercetur, implicite saltem connotat personam baptizati; siquidem Baptismus fieri non potest sine subiecto illius capaci. Secundo dico, non esse mirum, quod Eugenius non meminerit personae baptizandae: quia nulla cum Graecis erat controversia circa expressionem suscipientis Baptismum; utpote cum eam Graeci etiam exprimerent, dicendo: baptizatur servus, vel ancilla Christi.
Dixi autem hoc pronomen, te, suppleri posse per aliquid aequivalens, puta si quis diceret: Baptizo Petrum, vel baptizaris a me, quemadmodum Graeci dicunt: baptizatur servus Christi: hoc enim aut alio simili loquendi modo sufficienter apparet ac significatur persona baptizanda.
QUAERES 4: An necessario sit particula in ad formam Baptismi?
Respondeo, illam non esse necessariam ad essentiam formae sacramentalis, quippe idem remaneret sensus ea omissa: enimvero qui aliquid se praestare significat nomine alterius, idem est, ac si diceret se in nomine eiusdem id facere. Norunt enim Grammatici ablativum absolutum eamdem habere significationem, ac ablativum per praepositionem in designatum.
QUAERES 5: Quid significetur particula nomine, et utrum illa sit absolute necessaria ad formam Baptismi?
Respondeo primo, particulam ista significare vel unitatem essentiae divinae subsistentis in tribus divinis Personis, ut docent SS. Patres, imprimis vero S. Ambrosius, lib. 2. De Sacramentis, cap. 7. In uno nomine, inquit, baptizari nos iussit, hoc est, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Nolim mirari, quia dixit, unum nomen, ubi est una substantia, una Divinitas, una Maiestas. Et S. August. lib. 3. Contra Maximinum, cap. 22. In nomine, inquit, non in nominibus: hi enim tres unum sunt; et hi tres unus est Deus. Unde catechismus Romanus, cap. De Baptismo: Quod in nomine, inquit, non in nominibus dictum est, hoc plane declarat unam Trinitatis naturam, et Divinitatem: hoc enim loco nomen ad personas non refertur, sed ad divinam substantiam, virtutem, et potestatem, quae una et eodem est in tribus divinis Personis significata.
Suffragatur huic explicationi ratio Theologica: quia ad formam Baptismi non minus necessarium est, ut exprimatur unitas essentiae in divinis, quam Trinitas personarum, cum utrumque ex aequo ad fidem Catholicam desideretur: porro unitas essentiae designatur per illam particulam, nomine: igitur, etc.
Sunt tamen qui existimant, in nomine, idem esse, ac in auctoritate, potentia, maiestate et virtute, et quo sensu Psal. 19. dicitur: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini invocabimus. Et Psal. 53. Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Et Christus Dominus plerumque eodem loquendi modo utitur in Evangelio, puta cum dicit: In nomine meo daemonia eiicient; et Spiritus Paraclitus, quem mittet Pater in nomine meo, etc.
Respondeo secundo, particulam, nomine, sic esse necessariam, ut si quis illam omitteret, dicens: Baptizo te in Patre, et Filio, et Spiritu sancto, vel singularem numerum in pluralem convertendo proferret, in nominibus Patris, et Filii, etc. nullus censeretur Baptismus ut colligitur ex S. Hieronymo, qui explicans illud Ephesiorum 1. unum Baptisma, ait: Non Baptizamus in nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti: sed in uno nomine, quod intelligitur Deus. Et ex S. Augustino, lib. 3. Contra Maximinum, cap. 22. mox a nobis laudato. Cui ratio etiam adstipulatur, quam statim praelibavimus, nempe quod cum forma Baptismi sit christianae fidei professio, significare debet unitatem essentiae trium divinarum personarum; eam autem vox nomen in singulari numero recte significat unitatem essentiae trium in Deo personarum. Unde Apostolus ad Ephes. 3.2 Unus Dominus, una fides, unum Baptisma.
QUAERES 6: Utrum in forma Baptismi exprimi debeant tres divinae Personae sub distinctis nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita ut Baptismus esset invalidus, si conferretur in nomine Genitoris, Geniti, et Procedentis ab utroque.
AFFIRMAT DOCTOR, d. 1. q. 2. n. 9. ubi ait: « De nominibus significantibus proprietates, et non personas, ut genitor, etc. dico quod non servatur in eis forma; quia Christus voluit personas vocari nominibus personarum: et rationabiliter, secundum illud, quod tactum est in primo libro, dist. 2. ut sicut Iudaeis datum erat aliquod nomen significans essentiam divinam sub propria ratione, quod ipsi vocabant nomen Dei Tetragrammaton, ita Christus dedit Ecclesiae nomina significantia Personas sub propriis rationibus. Si etiam non sic dederit, tamen probabile est in aliqua invocatione, nomen Personae habere aliquam efficaciam, quam non habet nomen proprietatis Personae; petendo enim aliquod donum ab aliquo pro amore Ioannis, citius impetraretur, quam si loco nominis proprii poneretur nomen indicans proprietatem suppositi ». Quibus verbis Doctor significat Baptismum non valere, si conferretur sub aliis nominibus, quam sub nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti: quia Baptismus est Sacramentum fidei, quo nempe fideles initiantur, invocando, et protestando Deum unum in essentia, et trinum in Personis: igitur conveniens fuit, ut id fieret per nomina distincte significantia ipsas Personas; quemadmodum in veteri Lege consuetum erat invocare et profiteri Deum sub ratione unius essentiae (cuius tunc solius fides explicita singulis erat necessaria) per nomen Tetragrammaton, quod significat Deum sub ratione essentiae propriae. Unde etiam cum Baptismus sit Sacramentum communissimum, utpote quod ab omnibus est suscipiendum, debuit administrari sub nominibus magis vulgaribus, et frequentatis tum in Scriptura, tum in Symbolis, qualia sunt dumtaxat nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quae singulis fidelium nota sunt: nomina autem genitoris, geniti, etc. non sunt omnibus nota, sed dumtaxat Theologis. Eamdem sententiam tuentur Alensis 4. p. quaest. 8. membr. 3. art. 3. et Seraphicus Doctor dist. 3. S. Thomas 3. p. q. 66. art. 5. ad 7.
DICES: Nomina illa genitoris, etc. aequivalent nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti: igitur Baptismus sub eiusmodi vocabulis collatus esset validus. — Negat antecedens Doctor, n. 15. ubi respondens huic argumento a se proposito ait: « ad illud de genitoris, etc. dicendum quod Augustinus 5. De Trinitate, cap. 7. intelligit, quod idem est genitor et Pater, quantum ad hoc, quod est dici ad alterum, sive importare proprietatem eiusdem personae; sed non sunt idem quantum ad primum conceptum significatum utrobique. Quia Pater significat primo et per se suppositum in natura divina; aliud autem significat primo et per se proprietatem; et non est eadem vis nominis proprii, et proprietatis nominis in invocatione facta alicuius personae ad aliquem effectum ». Haec Doctor, quibus significat voces istas genitor, etc. non designare Personas divinas, ut Personae divinae sunt, idest, in ratione subsistentium, sed per modum originis unius ab altera. — Ex iis sequitur Baptismum etiam non valere, si conferretur solum in nomine Trinitatis; « quia, inquit Doctor n. 9., Christus Dominus instituendo Baptismum, voluit ut Personae divinae Trinitatis distincte explicarentur: in hoc autem nomine Trinitatis tantum importantur implicite, ac proinde Baptismus hac ratione collatus non valeret ». — Non prodesset etiam si loco vocis Filii ponatur vox Iesu Christi; quia non exprimitur sufficienter secunda Persona. Secus si ad ly Spiritus addatur Paracliti; quia mutatio illa est solius epitheti, non substantiae, Spiritus enim significat personam. — Rursum invalidus est Baptismus collatus, In nomine primae, secundae, et tertiae personae; haec enim non sufficienter explicant mysterium Trinitatis secundum proprietates personales, neque emanationem unius Personae ab altera. Idem est si conferatur, In nomine Omnipotentis, et Sapientis, et Boni, quae non sunt nomina propria singulis Personis, sed tantum appropriata.
QUAERES 7: An valeret Baptisma collatum in solo nomine Christi?
Respondeo, probabilius videri, quod aliquando licuerit sic baptizare, ut cum Magistro dist. 3. docent Alensis. 4. p. q. 8. memb. 3. art. 3. S. Thomas, 3. p. q. 66. art. 6. ac S. Bonaventura, dist. 3. p. 1. art. 2. q. 2. et Subtilis Doctor ibidem q. 2. n. 9. ubi scribit: « De quinto, scilicet de nomine Christi: patet, quod aliquando licitum fuit baptizare, Act. 2. 10. De Cornelio. et 19. sed an modo esset baptizatus, si sic traderetur, dubium est. Videtur quod sic baptizans peccaret mortaliter; imo omnino non baptizaret. Quod utique probat; quia, inquit, legem superioris nullus inferior potest revocare, nec simpliciter, nec ad tempus: sed lex de baptizando in ista forma communi, In nomine Patris, etc. promulgata fuit a Christo Matth. ult. ergo eam pro tempore, pro quo Christus non revocavit, nullus alius revocare potest. Sed licet dispensaverit in illa lege, pro tempore primitivae Ecclesiae, quia fuit ratio dispensandi, ut divulgaretur nomen Christi; tamen illa ratione cessante, non dispensavit: ergo nullus inferior pro tempore illo posteriori potest aliqualiter a lege illa absolvi ».
Huic doctrinae et assertioni adstipulantur SS. Patres, maxime S. Ambrosius, lib. 1. De Spiritu sancto, cap. 3. ubi ait: Sicut qui benedicitur in Christo, benedicitur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: quia unum nomen, potestas una; ita etiam ubi operatio aliqua divina aut Patris, aut Filii, aut Spiritus designatur, non solum ad S. Spiritum, sed etiam ad Patrem refertur, et Filium: nec solum ad Patrem, sed etiam ad Filium refertur, et Spiritum sanctum. Denique et Ethyops Eunuchus Candacis Reginae baptizatus in Christo plenum mysterium consecutus est. Et infra: Nunc consideremus utrum quemadmodum in Christi nomine plenum esse legimus Baptismatis Sacramentum: ita etiam sancto Spiritu nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Pro responsione subiicit: Rationem sequamur: quia qui hunc dixerit, Trinitatem signavit. Si Christum dicas, et Deum Patrem, a quo unctus est Filius, et ipsum, qui unctus est, Filium, et Spiritum sanctum, quo unctus est, designasti. Ac paucis interiectis: Unde et rationi copuletur auctoritas, in Spiritu quoque recte baptizare nos posse, Scriptura indicat, dicente Domino: vos autem baptizabimini in Spiritu sancto. Et alibi Apostolus ait: Omnes enim in unum corpus, in uno Spiritu baptizati sumus. Idem docuit Theophilactus quoque ult. cap. Lucae ad quaestionem: Quomodo Baptisma in nomine solius Christi fieri intelligamus, praesertim cum aliis doceamur baptizare in nomine Patris, etc. in responsione ait: Christi nomen in se continet et Patrem inungentem, et unctionem Spiritum, et unctum Filium. — Amplius dico, Nicolaus primus ad consulta Bulgarorum, cap. 104. fretus auctoritate Scripturae, et S. Ambros. ausus fuit asserere, etiam de facto Baptismum in nomine solius Christi valere. Verba eius referuntur, cap. 24. De Consecr., dist. 4. A quodam, inquit, Iudaeo, nescitis utrum Christiano, an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de iis sit agendum consulitis. Hi profecto si in nomine sanctae Trinitatis (puta explicite, ut solet in decretalibus, et PP. intelligi Baptismus datus est in nomine Trinitatis) vel tantum in Christi nomine, sicut in Actibus Apostolorum legimus, baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut exponit sanctus Ambrosius) constat, eos non esse denuo baptizandos.
Porro haec veritas niti videtur apertis Scripturae textibus, nam et sermo Petri Act. 2. ad hoc dirigitur, ut exaltaret nomen eius; et Actor. 3. et 4. Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oportet nos salvos fieri, etc. Act. 8. Aperiens Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista evangelizavit illi Iesum, etc. Ecce aqua, quis me prohibet baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet: et respondens ait: Credo Filium Dei esse Iesum Christum, etc. baptizavit eum. Et ante dicitur de Philippo, quod praedicabat Samaritanis Christum: et in nomine Iesu Christi baptizabantur viri, ac mulieres. Huc etiam spectat instructio et sermo Petri ad Cornelium, et domum eius, Act. 1. 50.3 qui sic clauditur: Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum, etc. Et cum ad haec cecidisset Spiritus sanctus in eos, iussit eos baptizari Petrus, in nomine Iesu Christi. — Ex Epistolis etiam Pauli plura designant Baptismum datum in nomine Iesu, et salutem per ipsum consequi, quae brevitatis gratia omitto. Unde sequitur modum illum baptizandi et formam congruere doctrinae et praedicationi Apostolorum, quae praemittebatur ante Baptismum; sicut et ex illis verbis Pauli 1. ad Cor. 1. Gratias ago Deo, quia neminem vestrum baptizavi... ne quis dicat, quod in nomine meo baptizati estis, etc. Et infra, quantum ad doctrinam et praedicationem: Nos autem praedicamus Christum crucifixum. Iudaeis quidem scandalum, gentibus stultitiam, etc.
Favet etiam ratio; congruum enim fuit initio nascentis Ecclesiae apud Iudaeos dari Baptismum in remissionem peccatorum sub nomine Christi, qui negabant necessitatem Redemptionis et Redemptoris, ponentes salutem ex Lege sola. Apud Gentiles non defuit similis congruentia, quia ex mirabilibus, quae fiebant in nomine Christi (ut Simon Magnus, Act. 8.) credebant; ac proinde etiam congruum fuit, ut baptizarentur in nomine eius, in quem credebant. Ideo potuit Baptismus in illa forma dispensative conferri, sine ullo errore in forma, practice aut speculativa. Ita autem factum esse colligi videtur ex modo loquendi Scripturae, et auctoritate SS. Ecclesiae Doctorum.
Nihilominus opposita sententia, quam plures tuentur cum Arnachano nostro, non est improbabilis; reputant enim ad omnes Scripturae textus, quibus significari videtur Apostolos baptizasse in nomine Domini Iesu, intelligendos esse, quod baptizaverint in auctoritate et potestate Iesu Christi, idest, Baptismo, quem Christus Dominus instituit, quo distingueretur Baptismus Christi a Baptismo Ioannis. Quae utique responsio confirmatur ex Act. 19. nam cum Apostolus invenisset quosdam Discipulos Ephesi, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? qui dixerunt: in Ioannis Baptismate. Nulla autem, inquiunt, et omnino aliena fuisset Apostoli interrogatio, si Baptismus tunc temporis conferri solitus esset in alia forma, quam in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; existimabat namque Apostolus eos non potuisse baptizari Baptismo Christi, quin notitiam habuissent Spiritus sancti, in cuius nomine, sicut et Patris, ac Filii, fuissent baptizati.
Fateor tamen responderi posse huic eorum fundamento, idcirco Apostolum mirari quod non audivissent quidquam de Spiritu sancto, quia cum essent adulti, prius baptizari non poterant, quin instructi fuissent de praecipuis fidei mysteriis, ac proinde novissent tres esse in Deo Personas: quippe divinae Trinitatis mysterium primum est ac caput omnium fidei mysteriorum.
Nec etiam obstat Can. 19. Apostolorum: Si quis Presbyter, aut Episcopus non trinam mersionem unius Mysterii celebrat, sed semel mergat in baptismate (quod dare a quibusdam iubetur in morte Domini), deponatur: non enim dixit nobis Dominus: In morte mea baptizate: sed: et euntes, docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Non, inquam, obstat: quia in illo Canone videtur tantum damnari quorundam haereticorum error, qui idcirco per unicam mersionem baptizabant, et in morte Christi, ut excluderent Trinitatem personarum, et Christi Domini Divinitatem, quem errorem propugnarunt Bonosiani, et Cataphryges, de quibus scribit Gregorius Quirino Episcopo in Iberia, lib. 9. Epist. 61. et refertur De Consecr., dist. 4. cap. 81. Hi, inquit, haeretici, qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiani, et Cataphryges (quia et illi Christum Dominum non credunt, et isti sanctum Spiritum perverso sensu esse quemdam pravum hominem Montanum credunt; quorum similes multi sunt et alii tales: cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia Baptisma non fuit, quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt.
Quidquid sit de veritate alterutrius sententiae, de qua nihil certi definire licet, cum utrinque appareant non improbabiles coniecturae,
Respondeo secundo cum Doctore ibidem certum esse, quod nunc temporis nulla ratione liceat Baptismum conferre in solo nomine Christi; « nam, inquit Doctor, videtur, quod sic baptizans peccaret mortaliter. Primum probatur: quia legem superioris nullus inferior potest revocare, nec simpliciter, nec ad tempus: lex de baptizando in ista forma communi: In nomine Patris, et Filii, etc. promulgata fuit a Christo, Matth. ultim. ergo eam pro tempore pro quo Christus eam non revocavit, nullus alius potest revocare ». Subsumit Doctor: « sed licet dispensaverit in illa lege pro tempore primitivae Ecclesiae, quia fuit ratio dispensandi, ut divulgaretur nomen Christi; tamen illa ratione cessante non dispensavit: ergo nullus inferior pro tempore illo posteriori potest aliqualiter a lege illa absolvi. Consimiliter probatur secundum: quia forma tradita communiter semper manet forma, nisi per formae institutorem pro aliquo tempore fiat aliqua dispensatio: sed forma non fuit dispensative tradita, nisi pro tempore, pro quo fuit dispensandi ratio; scilicet in Ecclesia primitiva, ut nomen Christi divulgaretur: ergo tempore illius dispensationis cessante, forma illa sola manet, quae fuit forma ex institutione ». Et concludens interrogat: « quid ergo? Non audeo dicere, quod baptizatus hodie in nomine Christi esset baptizatus, sed nec audeo dicere, quod non esset baptizatus; quia non lego ubi fuerit illa dispensatio revocata. In hoc ergo casu reputo dubium, an talis sit baptizatus ».
Quod autem Baptismus in nomine Christi collatus esset nunc invalidus, colligitur ex Epistola Pelagii summi Pontificis ad Gaudentium Episcopum, et refertur dist. 1. De Consecr., cap. 81. his verbis: Multi sunt, qui in nomine solummodo Christi, una etiam mersione se asserunt baptizare. Evangelicum vero praeceptum, ipso Deo et Domino Salvatore nostro Iesu tradente, nos admonet in nomine Trinitatis, trina etiam mersione sanctum Baptisma unicuique tribuere, dicente Domino Discipulis suis: Ite, baptizate omnes Gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Confirmatur ex cap. 83. eiusdem distinctionis, quod est Zachariae Papae ad Bonifacium Episcopum in Epistola, cuius initium: Sacris luminibus, in qua sic scribit Pontifex: Synodo Anglorum decretum et iudicium firmissime praeceptum, et diligenter demonstratum esse dignoscitur, ut quicumque sine invocatione Trinitatis mersus fuisset, Sacramentum regenerationis non haberet. Quod omnino verum est, quia si lotus in fonte Baptismatis quis fuerit sine invocatione Trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti fuerit baptizatus. Hoc quoque observari in praedicta Synodo Sacerdotes voluerunt; ut qui vel unam de Trinitate personam in Baptismo non nominaret, illud Baptisma esse verum non posset. Quod pro certo verum est: quia qui unam ex sancta Trinitate personam confessus non fuerit, perfectus Christianus esse non potest. Qui enim confitetur Patrem, et Filium, si confessus non fuerit et Spiritum sanctum, neque Patrem habet, neque Filium et qui confessus fuerit Patrem, et Spiritum sanctum, et Filium non fuerit confessus, neque Patrem habet, neque Spiritum sanctum, sed vacuus est a divina gratia.
Nec refert, quod Nicolaus affirmet Baptismum in solo Christi nomine esse validum; quod confirmat auctoritate S. Dionysii. Respondeo enim Nicolaum haec dixisse tantum obiter, et non ex professo, non enim fuerat interrogatus, utrum valeret Baptismus ratione formae, sed solum utrum obstaret valori Baptismatis, quod Minister esset Iudaeus. A quodam, inquit, Iudaeo, nescitis utrum Christiano, an pagano, etc. Respondeo autem Baptismum valere, sive fuerit Christianus, sive paganus, dummodo usus fuerit legitima forma. Porro quae esset legitima forma, ibi non quaerebatur, sed occasione inde sumpta explicat suam opinionem, quam ipse de illa tamquam Doctor particularis tenebat. puta quod valeat haec forma, Ego te baptizo in nomine Christi, ductus auctoritate Scripturae, et sancti Ambrosii, quam allegat.
Potuit autem facile fieri, ut Nicolaus non viderit responsum Pelagii, et Zachariae, cum tunc temporis decreta Conciliorum et Pontificum nondum essent in Iure Canonico collecta et ordinata; vel si cognoverit, forsitan aliter duxit ea explicanda, quam modo universalis Ecclesia intelligit: videlicet vel de implicita invocatione Trinitatis, contra haereticos, qui baptizabant in mortem Domini unica mersione, ut excluderent Trinitatem, et Divinitatem Christi; vel de explicita, contra illos, qui unam personam nominabant cum positiva exclusione, et errore circa alias.
Articulus II: De Ministro, et subiecto Baptismi
Ex praecedenti Disputatione iam satis aperte liquet ordinarium Baptismi, sicut et aliorum Sacramentorum, Ministrum, et subiectum esse dumtaxat hominem viatorem; cum enim Sacramenta animarum sint medicamenta, quae nec mortuis, nec perfecte sanis quidpiam prodesse possunt: hinc est, quod nec pro damnatis, nec pro Beatis in termino iam existentibus, sed tantum pro viatoribus hominibus, quibus adhuc salus affulget, instituta censeantur. Iusta itaque, ac omnino sapienti ordinatione divinitus factum est, ut soli mortales homines Sacramentorum beneficio ac ministerio mortalibus opitularentur. Quocirca hic dumtaxat determinandum superest, quinam sint capaces tum ministrandi, tum suscipiendi Baptismatis: quod utique declarabimus in quatuor sequentibus Quaestionibus.
Quaestio I: Quis sit idoneus Minister Baptismi
NOTANDUM 1. Baptismum dupliciter administrari posse, primo solemniter, et cum omni publico ritu, et ecclesiasticis caeremoniis adhiberi solitis, dum Baptismus ab Ecclesiae Ministris publice confertur: secundo, citra solemnitatem omnem, seu omissis omnibus caeremoniis, et adhibitis dumtaxat, quae essentialia sunt ad validam Sacramenti confectionem. Insuper Baptismus conferri potest, vel in casu urgentis necessitatis, nimirum si instet mortis periculum; vel extra necessitatis casum, dum videlicet baptizandus integra sanitate fruitur. Hinc duplex distingui potest Sacramenti Minister: unus quidem solemnitatis; alter vero necessitatis. Rursus baptismi solemniter administrandi alius esse potest ordinarius Minister, cui ex proprio munere competit baptizare; alter vero extraordinarius, qui hanc facultatem habet ex conditione et delegatione. Quaeritur ergo, quis sit idoneus Minister Baptismi solemniter, et citra casum necessitatis, vel non solemniter, et urgente necessitate conferendi.
NOTANDUM 2. In Sacramentorum administratione, sicut et in plurimis humanis actibus, aliud esse, quod aliquid fiat valide, aliud vero quod fiat licite. Primum enim respicit substantiam rei, quae affirmatur fieri valide, ita ut illa stet integra, et omnibus suis partibus constans, abstrahendo ab eo, quod qui illam exerceat peccatum incurrat, necene; secundum vero spectat ad conscientiam facientis, ita quod qui rem exequitur, non solum illam faciat quatenus fieri debet, ut sit integra, et perfecta secundum se; sed etiam ut fiat modo debito, et ut praescribitur a Superiore eiusmodi rei confectionem ordinante. Ceterum hic de utroque modo conferendi Baptismum movetur quaestio: utrum videlicet omnibus omnino hominibus sive fidelibus, sive infidelibus, non solum valide, sed etiam licite competat urgente necessitate, vel citra necessitatem baptizare.
NOTANDUM 3. Quod etsi conveniant Lutherani cum Catholicis quemlibet privatum fidelem, etiam mulierem, in casu necessitatis non solum valide, sed etiam licite baptizare, ut expresse docet Hunnius, Opusc. De Sacram.. cap. De Baptismo, ubi ait, illud etiam esse articulum confessionis Augustanae: nihilominus refragantur Calvinistae, cum suo haeresiarcha, qui lib. 1. Instit.. cap. 15. licet non ita aperte mentem declaret, utrum loquatur tantum de licito, an etiam de valido, ita agit ut videatur velle, solos Verbi divini Ministros, Ecclesiae Pastores legitime vocatos, posse valide baptizare, et si mens et intentio illius sit inquirenda ex ipso Beza, ita esse constabit; hic enim lib. Qu. et responsionum de Sacramentis, qu. 140. interrogatus de Baptismo administrato a privatis personis, ministerio non fungentibus, respondet, illum non esse pluris faciendum, quam id quod Regis, aut Reipub. nomine privatus quispiam pro libito gereret, aut quam fabula. At satis constat id fore nullum, et non solum illicitum, quod privatus aliquis pro libito faceret nomine ipsius Regis, aut Reipub. ex defectu potestatis ab illa ad hoc faciendum acceptae, similiter et istud quod est fabulosum. Unde etiam idem Beza, quaest. 144. De Sacramentis impudenter ait, se praeferre Baptismum a satana et diabolo sese pro verbo divini ministro gerente collatum, Baptismo per mulierem aut privatum fidelem conferendo.
Conclusio prima. — QUILIBET HOMO VIATOR RATIONIS COMPOS VALIDE SEMPER, ET SI URGEAT NECESSITAS LICITE BAPTIZARE POTEST PRIVATIM, ET SINE SOLEMNITATE. Haec est de fide determinata in Concilio Lateranensi sub Innocentio III, et refertur cap. Firmiter, ubi statuitur, Sacramentum Baptismi... tam parvulis, quam adultis in forma Ecclesiae a quocumque rite collatum, proficit ad salutem.
Quam utique determinationem distinctius innovavit et confirmavit Concilium Florentinum in Decreto Eugenii, ubi de Ministro Baptismatis sic legimus: Minister huius Sacramenti est Sacerdos, cui ex officio competit baptizare: in causa autem necessitatis, non solum Sacerdos, vel Diaconus, sed etiam laicus, et mulier, imo etiam Paganus, et haereticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiae, et facere intendat quod facit Ecclesia.
De Sacerdote et Diacono dicemus Conclusione sequenti. De Paganis autem et infidelibus aperte docet Isidorus, ut refertur dist. 1. De Consecratione, cap. 23. his verbis: Romanus Pontifex non hominem iudicat qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam Baptismi, licet paganus sit qui baptizet. Idem docet Nicolaus I, ad Consulta Bulgarorum, cap. 104. ut refertur ibidem cap. sequenti, ubi legimus: A quodam Iudaeo nescitis, utrum Christiano, an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de iis sit agendum consulitis. Hi profecto si in nomine sanctae Trinitatis, vel tantum in nomine Christi, sicut in Actibus Apostolorum legimus, baptizati sunt.... constat eos non esse denuo baptizandos. Quantum autem ad haereticos, iam sufficienter constat ex dictis in priori Disputatione, ubi probavimus Baptismum ab haereticis collatum esse validum.
Porro Baptismum a quocumque rite collatum in forma Ecclesiae constanter docet S. Hieronymus, in Dialogo Contra Luciferianos, cap. 4. et S. Augustinus, lib. 2. Contra Parmenianum, cap. 13. ubi ait: Et si laicus aliquis pereunti dederit (baptisma) necessitate compulsus, quod cum ipse acciperet, dandum esse addidicit, nec scio an pie quisquam dixerit esse repetendum. Nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est; si autem necessitas urget, aut nullum, aut veniale delictum est. Sed etsi nulla necessitate usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamvis rite dici possit illicite datum.
Eos praeiverat Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. 17. ubi cum dixisset baptizandi officium ex aequo spectare ad Episcopos, dehinc ad Presbyteros, postmodum ad Diaconos, non vero ad laicos, addit, laicum alloquens: Sufficiat scilicet in necessitatibus, ut utaris, sic ubi aut loci, aut temporis, aut personae conditio compellit: tunc enim constantia succurrentis accipitur, cum urget necessitas periclitantis; quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit praestare, quod libere potuit.
OBIICIT 1. Calvinus: Illi soli valide baptizare possunt, quibus Christus Dominus baptizandi facultatem contulit: sed eam dedit solis divini verbi Ministris legitime vocatis; tum quia Matth. ult. Christus Dominus Baptismum conferendum praecipiens, solos Apostolos alloquitur, ac eorum successores; tum quia ibidem coniungit praedicationem Verbi divini cum administratione Baptismi, dicens: Ite, docete omnes Gentes. — Respondeo, concessa maiore, distinguendo minorem: solis Apostolis et divini verbi Ministris Christus Dominus dedit facultatem baptizandi publice et solemniter, concedo: privatim et in casu necessitatis, nego. Ad probationem autem dico, eo loco Christum Dominum non dedisse Apostolis simplicem potestatem baptizandi, quam etiam ante Passionem, cum necdum essent Sacerdotes, aut Episcopi, habebant et exercebant; sed iis iam Episcopis dedit speciale mandatum, et simul contulit ius primarium publice et solemniter praedicandi Evangelium, ac ministrandi Baptismum.
OBIICIT 2. Illud Concilii quarti Carthaginensis, cap. 100. Mulier quamvis docta et sancta viros in conventu docere, vel aliquos baptizare non praesumat. Similiter Tertullianus pluribi docet Baptismum esse mulieribus interdictum, maxime lib. De Velandis Virginibus, cap. 9. et lib. De Praescriptionibus, cap. 42. et lib. De Baptismo, cap. 17. ubi ait: Petulantia autem mulierum, quae usurpavit docere, utique non etiam tingendi ius sibi pariat. — Respondeo, tam Concilium quam Tertullianum proscribere ac damnare quarundam mulierum, maxime Marcionistarum petulantiam et audaciam, quae etiam citra necessitatem baptizandi, non solum privatim, sed et solemniter officium usurpabant: unde loco supra laudato De Velandis Virginibus, ait: Non permittitur mulieri in Ecclesia loqui, sed nec docere, non tingere, nec offerre, nec ullius virilis muneris, nedum Sacerdotalis officii sortem sibi vindicare.
OBIICIT 3. Gregorium II, Epistola ad Bonifacium Episcopum, et refertur De Consecratione, dist. 1. cap. 52. ubi ait: Quos a Paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo baptizes in nomine Trinitatis, mandamus. Insuper S. Augustinus, lib. 2. Contra Epist. Parmeniani, cap. 13. dubitat, utrum ab iis, qui numquam fuerunt Christiani, possit baptismus dari: respondet autem: nec aliquid temere inde affirmandum est sine auctoritate tanti Concilii, quantum tantae rei sufficit. Denique in Concilio Eliberitano, Can. 38. permittitur solum baptizatis, et prohibetur Bigamus in necessitate baptizare; habet enim: Peregre navigantes, aut si Ecclesia in proximo non fuerit, posse fidelem (qui lavacrum suum integrum habet, nec sit Bigamus) baptizare in necessitate infirmitatis positum Catechumenum. Igitur non omnes possunt etiam in necessitate valide baptizare. —
Nego consequentiam, et ad Gregorium II dico eum loqui de baptizatis ritu Pagano, non autem ritu Ecclesiae, ut observat Glossa ad praefatum cap. 52. dist. 4. quod utique insinuunt etiam Pontifex; ait enim ibidem: quisquis in nomine Patris, et Filii, et Spiritu sancti baptizatus est, rebaptizare eum minime licet. — Ad S. Augustinum dico, eum non revocare in dubium, quin Baptismus a laicis in necessitate collatus sit validus: quamquam enim non audeat aperte affirmare validum esse si conferatur a non baptizato; tamen id absolute non negat; imo diserte assereret si nunc viveret; ait enim, hoc non esse constanter asserendum sine auctoritate Concilii: habemus autem auctoritatem apertam Concilii Florentini id affirmantis; ac subinde eam veritatem nobiscum iam propugnaret S. Augustinus. — Ad Canonem Concilii Eliberitani dico, per eum tantum significari, quod in casu necessitatis non baptizatus et bigamus non debeat ministrare Baptismum in praesentia baptizati non bigami; alioqui Baptismus ille esset illicitus, nec ministraretur sine peccato, non tamen propterea foret invalidus.
Conclusio secunda. — MINISTER ORDINARIUS BAPTISMI SOLEMNITER AUT PRIVATIM CITRA NECESSITATEM CONFERENDI EST SOLUS SACERDOS EPISCOPUS, AUT CURATUS; DELEGATUS AUTEM POTEST ESSE QUILIBET SACERDOS, IMO ETIAM ET DIACONUS. Illam aperte tradit Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. 7. ubi ait: Dandi quidem baptismum habet vim summus Sacerdos, qui est Episcopus; dehinc Presbyteri, et Diaconi; non tamen sine Episcopi auctoritate, propter Ecclesiae honorem. Illam etiam veritatem declarat Concilium Florentinum verbis in priori Conclusione laudatis. Et S. Isidorus, lib. 2. De Officiis, c. 24. et refertur1 de consecratione, dist. 3. c. 9. ubi scribit: Constat Baptisma solis Sacerdotibus esse tractandum: eiusque mysterium nec ipsis Diaconis explere est licitum, absque Episcopo, vel Presbytero, nisi his procul absentibus ultima languoris necessitas cogat.
Porro huius assertionis rationem congruam profert Doctor, dist. 6. q. 1. n. 3. ubi cum dixisset: Congruum est inter viatores solum Sacerdotem baptizare, et soli Sacerdoti congruit ex officio, subdit: Cuius ratio est, quia per Baptismum recipitur baptizatus in collegium Ecclesiae militantis: receptio autem alicuius in collegium pertinet ad Praesidentem et habentem auctoritatem in collegio; ideo quanto aliquis haberet maiorem auctoritatem in Ecclesia, tanto magis pertineret ad eum recipere et introducere in Ecclesiam, et per consequens baptizare. Unde magis competet Episcopo, quam simplici Sacerdoti, si sufficere possent Episcopi; sed propter paucitatem Episcoporum, et pluralitatem baptizandorum, regulariter conceditur omnibus Sacerdotibus.. Haec autem Doctoris sententia, quae asserit ex officio omnibus Sacerdotibus convenire facultatem baptizandi, intelligenda est, ut optime observat Hyquaeus in Commentario ad hunc locum n. 19, quantum ad capacitatem, et in casu necessitatis, quantum ad effectum, seu officium: vel illa distributio intelligenda est pro generibus singulorum, quoad eos, quibus ex cura, vel ex concessione Parochorum in proprio districtu, aut Episcopi auctoritatem habent; quia nempe ex usu iam solis Presbyteris ministerium hoc tribuitur: nam rarus est Episcopus, qui illud exhibet, nisi in praerogativam personae alicuius, ut Principum, aut Magnatum.
QUAERES: Quisnam sit servandus ordo inter Ministros Sacramenti Baptismatis?
RESPONDEO cum Catechismo Concilii Tridentini, p. 2. tit. De Baptismi Ministro, triplicem esse eorum ordinem; « ac in primo quidem Episcopos et Sacerdotes collocandos esse: quibus datum est, ut iure suo, non extraordinaria aliqua potestate, hoc munus exerceant. Id enim Apostolis praeceptum est a Domino: Euntes baptizate. Quamvis Episcopi, ne graviorem illam docendi populi curam deserere cogerentur, Baptismi ministerium Sacerdotibus relinquere soliti essent. Quod vero Sacerdotes iure suo hanc functionem exerceant, ita ut praesente etiam Episcopo ministrare Baptismum possint, ex doctrina Patrum, et usu Ecclesiae constat. Nam cum ad Eucharistiam consecrandam instituti sint, quae est pacis et unitatis Sacramentum, consentaneum fuit, potestatem iis dari omnia illa administrandi, per quae necessario huius pacis et unitatis quilibet particeps fieri posset. Quod si aliquando Patres Sacerdotibus, sine Episcopi venia, baptizandi ius permissum non esse dixerunt, id de eo Baptismo, qui certis anni diebus solemni caeremonia administrari consueverat, intelligendum videtur. Secundum Ministrorum locum obtinent Diaconi, quibus sine Episcopi, aut Sacerdotis concessu, non licere hoc Sacramentum administrare, plurima SS. Patrum decreta testantur. Extremus ordo illorum est, qui, cogente necessitate, sine solemnibus caeremoniis baptizare possunt, quo in numero sunt omnes, etiam de populo, sive mares, sive feminae quaecumque illi sectam profiteantur. Nam et Iudaeis quoque, et infidelibus, et haereticis, cum necessitas cogit, hoc munus permissum est; si tamen id efficere propositum eis fuerit, quod Ecclesia Catholica in eo administrationis genere efficit.... Neque vero hoc munus ita omnibus promiscue permissum esse fideles arbitrentur, quin ordinem aliquem Ministrorum statuere maxime debeat. Mulier enim, si mares adsint, laicus item praesente Clerico, tum Clericus coram Sacerdote, Baptismi administrationem sibi assumere non debent. Quamquam obstetrices, quae baptizare consueverunt, improbandae non sunt, si interdum, praesente aliquo viro, qui huius Sacramenti conficiendi minime peritus sit, quod alias viri magis proprium officium videretur, ipsae exequantur. » Idem statuitur in Rituali Romano, tit. De Baptismo. § De Ministro Baptismi, ubi cum determinasset: Quoties infans, aut adultus versatur in vitae periculo, potest sine solemnitate a quocumque baptizari in qualibet lingua, sive Clerico, sive laico, etiam excommunicato, sive fideli, sive infideli, sive Catholico, sive haeretico, sive viro, sive femina, servata tamen forma, et intentione Ecclesiae: statim subdit: Sed si adsit Sacerdos, Diacono praeferatur, Diaconus Subdiacono, Clericus laico, et vir feminae, nisi pudoris gratia decepta feminam potius quam virum baptizare infantem non omnino editum, vel si melius femina sciret formam et modum baptizandi.
Conclusio tertia. — ITA NECESSARIO BAPTIZANS DISTINGUI DEBET PERSONALITER A BAPTIZATO, UT NULLUS SEIPSUM BAPTIZARE POSSIT. Est communis apud omnes eamque, decrevit Innoc. III, Epist. ad Episcopum Metensem, ut refertur cap. Debitum de Baptismo, et eius effectu, ubi scribit: Sane intimasti, quod quidam Iudaeus in mortis articulo constitutus, cum inter Iudaeos tantum existeret, in aquam seipsum immersit dicendo: Ego me baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen. Et infra: « Respondemus, quod cum inter baptizantem et baptizatum debet esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur, dicentis Apostolis: Ite baptizate omnes Gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus: ut ostendatur, quod alius est qui baptizatur, et alius qui baptizat. Ad quod etiam designandum ipse Christus non a seipso, sed a Ioanne voluit baptizari. Quamvis si talis continuo decessisset, ad patriam protinus evolasset, propter Sacramenti fidem, etsi non propter fidei Sacramentum. In Baptismo quippe illa spiritualis generatio celebratur, de qua Veritas ait: Oportet vos nasci denuo: quia nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu, non intrabit in regnum caelorum. Sicut ergo in carnali generatione, qua proles ex viro et femina nascitur, alius est qui carnaliter gignit, et alius qui carnaliter gignitur: sic in sacramentali generatione, qua soboles ex aqua et Spiritu sancto renascitur, alius debet esse qui spiritualiter generet, et alius qui spiritualiter generetur. Sane cum corpus exterius, sive cum cor interius baptizatur, oportet, ut utrobique paternitas, et filiatio valeat inveniri, quibus baptizans et baptizatus ad invicem referantur. » Ita S. Pontifex.
Quam utique determinationem sic expendit Doctor, dist. 6. q. 1. n. 2. dicens quod « ab Innocentio summo Pontifice ad huius rei confirmationem profertur simul figura, auctoritas, et ratio congrua. Figura quidem quia Christus, inquit, ad hoc signandum, non a se, sed a Ioanne baptizari voluit. Auctoritas colligitur ex verbis Domini dicentis Apostolis, Matth. ult. Ite, baptizate omnes Gentes in nomine Patris, etc. ubi Discipulos exprimit in secunda persona, et baptizatos in tertia. Ratio quae innuitur ibi, est ista, quia in Baptismo celebratur illa spiritualis generatio, de qua Veritas ait Ioan. 3. Oportet vos nasci denuo. Sicut ergo in carnali generatione alius est qui gignit, et alius qui gignitur, ita et in sacramentali generatione, alius debet esse qui spiritualiter generat, et alius qui spiritualiter generatur ».
DICES: Sacerdos sibi ipsi in Missa ministrat Eucharistiae Sacramentum: igitur potiori iure posset aliquis in extremis constitutus sibi ministrare Sacramentum Baptismi. — Negat consequentiam Doctor ibidem n. 13. et rationem disparitatis profert; quod, inquit, susceptio Eucharistiae non est Sacramentum, sed est Sacramentalis comestio, seu perceptio; Baptismus autem est Sacramentum.
DEINDE SIBI OBIICIENS, Sacerdos saltem ministrat sibi Sacramentum Eucharistiae: ergo pari ratione posset sibi ministrare Sacramentum Baptismi. — Negat similiter consequentiam; quia, inquit, ministratio Sacramenti Eucharistiae non est Sacramentum; siquidem Sacramentum istud non consistit in usu; ministratio vero Sacramenti Baptismi est ipsum Baptismi Sacramentum. Hanc autem rationem diversitatis profert: Quia Sacramentum Baptismi consistit in usu essentialiter, et non in aqua. Eucharistia autem est quoddam permanens distinctum ab usu Sacramenti. Quamvis ergo aliquis posset esse in usu Sacramenti permanentis Minister et suscipiens illum usum; non tamen potest hoc in Sacramento, quod essentialiter consistit in usu.
Conclusio quarta. — AB UNO LICITE ET VALIDE PLURES SIMUL BAPTIZARI POSSUNT. Ita Doctor, dist. 6. q. 2. n. 7. ubi ait: « De tertio membro divisionis conceditur, quod iste plures simul aspergens, vel infundens, et simul proferens formam in plurali dicendo: Ego baptizo vos, baptizat simul omnes; tamen peccat mortaliter, quia non servat formam impositam sibi ab Ecclesia, nisi forte esset tanta necessitas, quod immineret mors omnium; et si quando singulos baptizaret singillatim, aliquis eorum moreretur antequam ceteros baptizasset ». Subdit infra: « an autem casus necessitatis, qui positus est de pluribus statim morituris excusaret Ministrum utentem illa forma, Baptizo vos, a peccato mortali, dubium est. Videtur tamen hoc rationabile: quia ex quo in potestate Ecclesiae fuit determinare istam formam ad illa verba, Baptizo te, non videtur, quod ipsa voluerit aliquem ita praecise ad illam formam arctare, ut per hoc alicui praeccluderetur via salutis. In casu autem praedicto alicui illorum praeccluderetur salus, si quis sine peccato mortali non posset uti ista forma, Baptizo vos: nam si in eo casu esset peccatum mortale, nullus deberet eos sic baptizare; nullus enim debet salutem alterius procurare peccando in se mortaliter ». Ita Doctor Subtilis, cui consentiunt Alensis, S. Bonaventura, et S. Thomas q. 67. art. 6. ad 2. ubi ait: in casu necessitatis unus posset plures simul baptizare sub hac forma, Ego vos baptizo, puta si immineret ruina, aut gladius, aut aliquid huiusmodi, quod omnino moram non pateretur, ut singillatim omnes baptizarentur. Nec per hoc diversificaretur forma Ecclesiae, quia plurale non est nisi singulare geminatum; praesertim cum pluraliter dicatur Matth. ultim. Baptizantes eos, etc.
Ratio igitur huius assertionis est, quia eo in casu nihil deficit requisitum ad valorem Sacramenti, nec ex parte materiae, nec ex parte formae, quia illa variatio formae de singulari in plurale, quoad particulam vos, requiritur dumtaxat ex parte subiectorum; ac proinde haec variatio non irritum facit Sacramentum. Confirmari potest etiam ex facto Apostolorum, qui, ut legimus Actor. 2. una die plura hominum millia baptizarunt; non enim poterant singillatim singulos baptizare.
PETES: Utrum eo in casu plura essent Baptismata? RESPONDET DOCTOR ibidem: « Videtur, quod sic; quia plures sunt baptizati, et per consequens plures baptismationes passivae, et ita plures actiones; et plures Baptismi ». Deinde obiicit Doctor, quia non est nisi unica forma; nam verba tantum sunt semel prolata. Respondet « Posset tamen magis concedi, quod sunt plures Baptismi. Et tunc ad argumentum dicendum, quod non oportet ad pluralizationem alicuius, omnia quae sunt in illo plurificari; sed sufficit aliquod eorum plurificari, ad hoc quod totum plurificetur. Et illa etiam forma non est simpliciter una, quia ly vos includit in se singulare, quod pluries geminat ».
QUAERES: Utrum etiam plures simul eumdem baptizare possint?
RESPONDET DOCTOR n. 2. quod plures baptizare possit intelligi duobus modis, ita ut baptizent vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes. Et utrumque adhuc subdistinguitur, quia si eumdem, vel uterque totum facit, vel unus abluit, et verba alius profert, puta si unus est mutus, et tantum abluit; alter manceus, qui verba profert. Secundum etiam membrum subdistinguitur, quia si baptizat plures, vel manifeste distinctos, vel non ita manifeste, ut in monstro, de quo dubitatur si sit una persona, vel duae. His ita praemissis, respondet Doctor, quod quando plures simul baptizant, ita ut unus verba proferat, alter abluat, Baptismus est nullus. Dico, inquit n. 5., quod utroque seorsim aliquid faciente, et neutro totum simul sic abluente et proferente verba, nihil fit. Nec est alia ratio, nisi institutio Dei, qui sicut voluit esse unum principale agens, ita voluit habere unum Ministrum in collatione integra Sacramenti. Eamdem fere rationem profert S. Th., q. 67. art. 6. ubi ait: Ex tali forma nos te baptizamus, exprimitur talis intentio, quod plures conveniant ad Baptismum conferendum, quod videtur esse contra rationem ministerii: homo enim non baptizat nisi ut Minister Christi, et vicem eius gerens: unde sicut unus est Christus, ita oportet esse unum Ministrum, qui Christum repraesentet. Propter quod signanter Apostolus dicit Ephesiorum 4. Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma; et ideo contraria intentio videtur excludere Baptismi Sacramentum. — Si vero uterque simul abluat et verba proferat, validus esset Baptismus, quia, inquit Doctor n. 2., non est verisimile, quod unus faciens annullet factum alterius: sed si tantum unus eorum faceret, quod facit, factum esset: ergo pariter quod facit, factum est, alio similiter faciente. Signanter dixit similiter, hoc est, dum uterque in eodem instanti physico simul absolvit materiam, et formam: si quis enim prius quam alter materiam et formam ministraret, solus ipse valide baptizaret, et actio alterius esset vera rebaptizatio. Quod etiam docet S. Th. loco mox laud. ubi scribit: Si uterque diceret: Ego te baptizo, in nomine Patris, etc. tunc manifestum est, quod ille, qui prius verba proferret daret Baptismi Sacramentum. Si autem omnino simul verba proferant, et hominem immergerent, vel aspergerent, uterque, quantum in se est, baptizaret; nec traderent aliud, et aliud Sacramentum, sed Christus, qui est unus interius baptizans, unum Sacramentum per utrumque conferret.
DICES 1: Unus et idem effectus procedere nequit a duabus causis totalibus non subordinatis: sed si duo possent simul baptizare, Baptismus ille procederet a duabus causis totalibus adaequatis, nec invicem subordinatis: igitur, etc. — Respondet Doctor, n. 3. distinguendo maiorem: non potest procedere effectus a duabus causis totalibus inducentibus formam effective, concedit: producentibus effectum dumtaxat ministerialiter, negat. Baptismi autem effectus a duobus illis Ministris producitur tantum ministerialiter: nam solus Deus gratiam sacramentalem effective producit.
URGEBIS: Saltem uterque Minister inducit formam Baptismi, et ut sic sunt duae causae, et utraque totalis. — Respondet Doctor ibid. « quod si uterque abluat, neuter in abluendo est causa totalis, et hoc sive ablutio fiat immergendo tunc enim movent corpus immersi uno motu causato a virtute motiva amborum: et licet alter posset illum motum causare, tamen quando simul movent, neuter utitur tota sua virtute motiva, qua posset uti, sicut apparet, quando duo portant unum pondus2, quod alter solus posset portare, sive fiat perfundendo, vel aspergendo, licet uterque defaciat aqua a se infusa3 vel aspersa, neuter tamen defaciat tota illa defactione, quae est per aspersionem amborum ».
INSTAT IBIDEM DOCTOR: Uterque est causa totalis respectu prolationis verborum: et sic quantum ad unam partem effectus exterioris, qui est Sacramentum, erunt duae causae totales, et hoc est impossibile ita de parte effectus, sicut de toto. — Respondet, id vix contingere; « quia, inquit, difficile est, quin alterius verba superfluant, ita quod non sint per se pars unius Sacramenti: quia ponere duo eiusdem rationis esse partes unius, quod simpliciter esset perfectum, habendo alterum eorum pro parte, videtur superfluum. Quae autem superfluant, et cuius proferentis, difficile est assignare: quia qua ratione illa, et ista, et ita utraque, vel neutra, quia uterque aeque complete, et consimili intentione profert ».
Ita Doctor. Quibus significat eo in casu, quod duo simul in eodem instanti abluerent, et verba proferrent, esset duplex Sacramentum Baptismi, quia esset duplex signum sacramentale completum et perfectum, intrinsece et essentialiter. Unde statim subdit: responsionem quaere, idest, quaerat responsionem praefatae obiectioni, cui placet sententia asserens, quod in tali casu non sunt plura Baptismata.
URGEBIS: Non potest una et eadem persona duobus distinctis numero Baptismatibus baptizari: igitur eo in casu non essent duo Baptismata. — Distinguo antecedens: passive, concedo: active, nego: hoc est, eadem persona non potest revera suscipere duplicem effectum ablutionis baptismalis: ubi enim semel remissum est originale peccatum, non iterum remitti potest: quamquam duo concurrerent ad ministrandum Sacramentum, per quod fit talis remissio. Unde ibidem Doctor n. 4. colligit, Quod Sacramentum Baptismi magis est baptizatio passiva, quam activa, quia plurificatio baptismatis active, non plurificatur passiva, nec Baptismus, quia passiva est una. Istud eadem illatione videtur probabile, quia baptizatus proprie suscipit Sacramentum: suscipit autem proprie ablationem passivam, et non activam, nisi dicatur idem realiter. — De tertio et quarto membro distinctionis praedictae, hic non est sermo; quippe plures a pluribus, imo etiam et ab unico valide baptizari possunt, ut mox diximus. Qualiter autem agendum sit circa monstrum ibidem diserte n. 7. aperit Doct. ubi scribit: « Dico, inquit, quod si tempus haberi potest ad discernendum, an monstrum sit simpliciter una persona, vel duae, de hoc haberi debet diligens inquisitio antequam baptizetur. Sed unde? Vel ex partibus, inquit, corporis, puta si sint duo capita, vel duae spinae dorsi, vel principale indicium de cordibus; sed illud non potest esse faciliter evidens, dum vivit. Sed nec signum de duobus capitibus esset omnino certum; quia possibile esset aliquam cellulam in matrice esse performatam per totum, praeterquam in parte superiori, et tunc concurrerent partes seminis cadentes in diversis incastraturis matricis, pro tota parte inferiori, et tunc distinguerentur in parte suprema, et ibi formarentur duo capita, cum tamen reliqua materia non sufficeret, nisi pro formatione unius personae. Breviter, evidentissimum signum distinguendi est per intellectus et voluntates; si enim sunt duae animae, non est necessarium unam scire quidquid scit alia, et velle quidquid vult alia. Tamen raro, vel numquam accidit, quod sint duae animae, quin sint duo capita, vel duae partes principales capitis, licet non e converso. Et si quomodo possit deprehendi diversitas intellectuum in intelligendo, puta quod per aliquod signum deprehenderetur idem sciri, et nesciri; vel possit deprehendi diversitas voluntatum, puta quod esset ibi velle, et nolle de eodem; absque dubitatione tenendum esset, quod essent ibi duae animae. Sed istud non potest iudicari, nisi de monstro adulto, quale ponitur fuisse in Francia habens duo capita, quorum unum expressit nolle de eo, de quo aliud expressit velle. Unum enim voluit continere, et sobrie vivere; et aliud lascivire, et epulari; et cum unum per os suum excederet, reliquum clamabat, se gravari ». Illis praemissis de signis unitatis, vel duplicis personae in monstro, hanc statuit Doctor resolutionem: « De tali monstro dico, quod si certitudo potest haberi, et sint partes, de quibus patet, quod pertinent ad distinctas personas, separatim perfundi deberet ista pars, et illa, cum iteratione formae in singulari super utrumque. Si autem certitudo haberi non possit, baptizandus est saltem in illis partibus, quae principaliter pertinent ad unum, cum forma in singulari; et secundo abluendae sunt aliae partes, quae non videntur principaliter pertinere ad illum primum, et hoc cum forma, quae servanda est in illis, de quibus est dubium, quae ponitur Extrav. de Baptismo. et de eius effectu, capite de quibus ». Sed de monstro satis.
Quaestio II: Quinam, et quomodo teneantur ad Baptismum suscipiendum
NOTANDUM 1. Ad finem supernaturalem consequendum, aliquod medium dici posse necessarium duobus modis: primo quidem necessitate praecepti, quando videlicet aliquid est faciendum, vel habendum in ordine ad consecutionem alicuius finis, non quod finis ille nequeat haberi sine eiusmodi re praecepta, sed quia res illa praecipitur fieri, ut finis obtineatur: ita quod illius contemptus esset peccatum, ratione cuius finis non posset obtineri. Altera vero est necessitas medii, quando scilicet aliquid ita ordinatur ad consecutionem alicuius finis, ut eo non posito, finis non possit obtineri. Ceterum inter utramque illam necessitatem haec intercedit differentia; quod posterior nullam admittat excusationem; prior vero excusationem patiatur, puta quando praeceptum invincibiliter ignoratur, vel non potest executioni demandari propter aliquam causam legitimam. Quaerimus itaque an hoc utroque modo Baptismus sit necessario habendus ab omnibus omnino hominibus, tam parvulis quam adultis, ut beatitudinem aeternam obtinere possint.
NOTANDUM 2. Quod etsi omnes fateantur Baptismum suppleri posse tam in parvulis quam in adultis per Baptismum sanguinis, seu per martyrium reipsa toleratum; attamen non levis inter Catholicos et Haereticos movetur controversia de necessitate Baptismi respectu parvulorum, ubi non adest occasio subeundi martyrii: quidam enim haeretici negant absolute infantes esse capaces suscipiendi Baptismatis ante usum rationis, et ideirco Anabaptistae solito vocantur. Nonnulli, ut Beza in Quaestionibus de Sacramentis, q. 121. et Hunnius Lutheranus opusculo De Sacramentis, cap. 11. negant infantes Iudaeorum, Mahumetanorum, et Gentilium esse capaces Sacramenti Baptismi, quandiu sunt in infantia. Calvinus autem in suo Commentario ad illa verba capitis terti S. Ioannis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, etc. negat Baptismum esse omnibus necessarium necessitate medii, tam parvulis quam adultis, maxime vero respective ad parvulos parentum fidelium, quos vult esse iustificatos et adoptatos a Deo antequam etiam nascantur; ait enim lib. 4. Instit., cap. 15. n. 20. Infantes nostros, antequam nascantur, se adoptare in suos pronuntiat Deus, cum se nobis in Deum fore promittit, seminique nostro post nos: hoc verbo continetur eorum salus.... Quantum damni invexerit dogma illud male expositum, Baptisma esse de necessitate salutis, pauci animadverterunt; ideoque minus sibi cavent; nam ubi invaluit opinio, perditos esse omnes, quibus aqua tingi non contigit, nostra conditio deterior est, quam veteris populi, quasi restrictior esset Dei gratia, quam sub Lege: remisse enim Christus censebitur, non ad implendas promissiones, sed abolendas: quando promissio, quae tunc ante octavum diem saluti conferendae per se erat satis efficax, nunc absque signi adminiculo rata non esset.
NOTANDUM 3. Necessitatem Baptismi, maxime respectu infantium, posse intelligi tribus modis: primo quidem de absoluta et extraordinaria Dei potentia, quasi Deus non posset aliter parvulos, quam per Baptismum salvare. De hoc autem sensu nulla est inter Theologos difficultas; omnes enim conveniunt Deum posse eos, vel alio remedio, vel ex mero suae misericordiae beneplacito mundare ab originali, et ad aeternam beatitudinem promovere. Secundus modus intelligitur de lege communi et ordinaria, utrum videlicet parvulis, quibus non potest ministrari Baptismus, non possit altero medio subveniri, videlicet per remedium Legis naturae, respective ad infantes Gentilium, vel Circumvisionis, per ordinem ad infantes Iudaeorum, vel orationis, voti, aut alicuius pii operis parentum fidelium, quibus servari possent eorum parvuli, dum Baptismus aquae non potest eis adhiberi. Tertius denique modus intelligi potest de aliqua Lege speciali, utrum videlicet ex aliquo singulari privilegio Dei, infantes aliqui interdum salventur sine Baptismo aquae realiter suscepto, Deo supplente eius defectum propter orationes et vota parentum, qui non possent Baptismum suis parvulis procurare.
Hic itaque tria maxime occurrunt determinanda: primum, quod omnibus omnino hominibus, tam adultis quam parvulis. Baptismus sit necessarius necessitate medii, in re vel in voto: secundum, quod parvuli tam fidelium quam infidelium sint capaces suscipiendi Baptismum: tertium, quod non possit ipsis parvulis altero medio, et remedio nunc subveniri.
Conclusio prima. — BAPTISMUS EST NECESSARIUS NECESSITATE MEDII OMNIBUS HOMINIBUS, TAM ADULTIS QUAM PARVULIS. Haec est de fide determinata in Conciliis Milevitano et Carthaginensi, ut constat ex S. Augustino, Epist. 90. et 92. et ex Tridentino, Sess. 7. Can. 5. Si quis dixerit, Baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem, anathema sit.
Colligitur autem huius Conclusionis veritas ex illis verbis Christi Domini, Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. Quibus verbis Christus Dominus significat, post promulgatam Legem neminem posse salutem aeternam consequi, nisi fuerit aqua Baptismi renatus. Quam utique veritatem aperte docuit Tertullianus, lib. De Baptismo, c. 12. ubi ait: Praescribitur, nemini sine Baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione Domini, qui ait: nisi natus ex aqua quis erit, non habet vitam. Unde cap. sequenti loquens de iis, qui asserebant fidem sufficere ad salutem, Hic ergo, inquit, scelestissimi illi provocant quaestiones, adeo dicunt: Baptismus non est necessarius, quibus fides satis est; nam et Abraham nullius aquae, nisi fidei Sacramento Deo placuit. Respondet: Fuerit salus retro per fidem nudam ante Domini Passionem, et Resurrectionem: at ubi fides aucta est credendi in Nativitatem, Passionem, Resurrectionemque eius, addita est amplatio Sacramento, obsignatio Baptismi, vestimentum quodammodo fidei, quae retro erat nuda. Quibus verbis Tertullianus non obscure convellit impiam illam Calvinistarum assertionem, qua contendunt hominem per fidem posse iustificari, etiam sine Baptismo.
Eamdem veritatem ex eodem Christi Domini oraculo elicit S. Ambrosius, lib 2. De Abraham, c. 11. ubi proferens praefata verba S. Ioannis: Nisi quis renatus, etc. ait: Utique nullum excipit, non infantem, non aliqua praeventum necessitate. Ipsi subscribunt ceteri SS. Patres. S. Hieronymus, Dialogo contra Pelagianos: Gregor. Nazianz., Orat. in sanctum Baptisma: Basilius, Exhortatione ad Baptismum: sed maxime Epist. 28. ad S. Hieronymum, ubi scribit: Quisquis dixerit, quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine Sacramenti eius participatione de vita exeunt, hic profecto, et contra Apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam: ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur, et curritur, sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari non posse. Et lib. 3. De Origine Animae, c. 9. Noli credere, noli dicere, noli docere, infantes, antequam baptizentur, morte praeventos pervenire posse ad originalium indulgentiam delictorum, si vis esse Catholicus.
Hanc autem veritatem ita apertam agnoverunt Pelagiani, ut licet negarent Baptismum necessarium ad delendum originale peccatum, quod utique non admittebant, illius tamen summam necessitatem ad consecutionem regni caelestis constanter propugnarent, ut pluribi testatur S. August. maxime lib. 1. Operis imperfecti contra Iulianum, c. 53. ubi refert verba Iuliani ita scribentis: Nos igitur in tantum gratiam Baptismatis omnibus utilem confitemur, ut cunctos, qui illam non necessariam etiam parvulis putant, aeterno feriamus anathemate. Unde idem S. August. Ser. 14. De Verbis Apostoli, cum dixisset c. 7. Pelagianum alloquens: Quia parvulus non baptizatus non intrat in regnum caelorum, et tu dicis, et ego. Illi igitur communi adversario, qui dicit non Baptizatum parvulum intratum in regnum caelorum, resistamus ambo, et adversus eius insidiosissima iacula scutum fidei proferamus. Subdit cap. sequenti: Ecce simul dicamus huic homini, Christianus es? Christianus, inquit, Audi Evangelium, qui vis, non baptizatos parvulos mittere in regnum caelorum. audi Evangelium: nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei; Domini sententia est: huic non resistit, nisi non Christianus.
REPONIT DANIELUS CALVINISTA ad c. 4. Bellarmini de Baptismo, ex hoc S. Ioannis oraculo non colligi Baptismum aquae esse absolute necessarium; quia, inquit, haec particula (et) debet sumi pro disiunctivis (aut, vel) quasi sensus Christi Domini sit ille: nisi quis renatus fuerit ex aqua, vel Spiritu sancto, salvus non erit; ita quod duplex sit medium salutis: unum regenerationis per aquam Baptismi, alterum regenerationis per gratiam Spiritus sancti. — Contra primo, omnes SS. Patres accipiunt particulam et non disiunctive, sed copulative, ut videre est apud S. Cyprian. Epist. 72. et 73. S. Ambrosium, lib. De Spiritu sancto, c. 11. S. Augustinum, Tract. 11. In Ioannem: ita ut aqua, et Spiritus sanctus requirantur ad regenerationem spiritualem. Secundo, si vera esset haec Calvinistarum responsio, sequeretur quod posset fieri regeneratio spiritualis per solam applicationem aquae elementaris, cum exclusione Spiritus sancti; nam ubi duo praecipiuntur, et dicuntur necessaria solummodo sub disiunctione, sufficit quod alterutrum adhibeatur ad consecutionem illius, ad quod ordinatur et praecipitur: neque est necesse simul utrumque collective facere; haec enim est natura et conditio praecepti disiunctive facti, ut alterutra ex rebus praeceptis adhibita, fiat satis eiusmodi praecepto, ut patet per inductionem in omni lege disiunctiva: igitur si in verbis Christi particula et disiunctive sit accipienda, consequens erit, quod quemadmodum iuxta Calvinistas, spiritualis regeneratio ibi assignata per hunc terminum, Spiritu sancto, est sufficiens, seclusa ablatione exteriori, etiam in voto et affectu: pari ratione sola exterior ablutio, excluso etiam Spiritu sancto, erit sufficiens ad regenerationem spiritualem, et consecutionem beatitudinis, quo nihil absurdius excogitari potest. Tertio denique, si Baptismus non sit absolute necessarius parvulis ad consequendam aeternam salutem, maxime quia, ut supra diximus ex Calvino in tertio Notabili, fidelium parvuli inseruntur in Christo virtute suae propagationis a parentibus fidelibus: at hoc aperte falsum esse constat, non solum auctoritate SS. Patrum, qui, ut mox diximus, absolute pronuntiant, Baptismum omnibus parvulis esse necessarium ad salutem, sed etiam ratione. Vel enim illa spiritualis generatio fit immediate a Deo sine ullo Sacramenti adminiculo intuitu fidei parentum; vel intuitu foederis, quod Deus pepigerat cum Abrahamo, eiusque posteritate, his verbis Genes. 17. Statuam pactum meum inter me, et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno. Cui utique pacto succedunt fideles in nova Lege, ut indicat Apostolus ad Rom. 4. ad Galat. 3. dicens: Eos, qui ex fide sunt, esse filios Abrahae, et eos tantum esse benedicendos cum fideli Abraham. Sed neutrum dici potest: Non quidem primum, quia ipsimet Calvinistae cum Beza, quaest. 126. de Sacramentis, id aperte negant; docet enim Beza, regenerationem illam fieri dumtaxat interveniente fide piorum parentum, virtute cuius pietatis fit, ut nati vel nascituri infantes censeantur in foedere. Non etiam secundum, quia iuxta Calvinistas falsum est, eos omnes, qui sunt prognati ex parentibus fidelibus etiam sanctissimis, pertinere ad istud foedus, ut expresse tradit Beza, ibidem quaest. 123. Quod utique confirmat exemplo Esau, necnon et quotidiana experientia. Ergo fateantur, necesse est, falsum esse, eo ipso quo infantes nascuntur ex parentibus fidelibus, illos esse sanctos, nec indigere Baptismo aquae, ut regenerentur in Christo. — Confirmatur, quia si ratio formalis illius sanctificationis infantium esset petenda ex eo, quod sint prognati ex fidelibus parentibus, consequens esset, quod talis insitio in foedus Christi Domini, et sanctitas ei correspondens, deberet reperiri in omnibus infantibus, qui nascuntur ex parentibus fidelibus; quod cum Calvinistae non admittant, nec etiam debent aliud admittere. — Neque eis quidpiam suffragatur praefatus textus Genesis: quantumvis enim intelligatur de semine spirituali Abrahae, non esset inde consequens, parvulos fidelium sanctificari posse absque Baptismo: imo contrarium potius inde sequitur; quemadmodum enim in Mosaica Lege nemo censebatur spirituale semen Abrahae absque Circumcisione, aut alio remedio, quo elueretur originale peccatum; sic in Lege Evangelica nullus reputari debet de semine Abrahae, quin mundatus fuerit ab eodem peccato per Baptismum: Insuper sicut non obstante propagatione a parentibus fidelibus, necessario parvuli Iudaeorum erant circumcidendi, et nunc sunt necessario baptizandi.
OBIICIUNT 1. Illud Christi Domini Matth. 19. Sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum caelorum: ergo, inquiunt, sine Baptismo pueri possunt salvari. — Nego consequentiam: siquidem Christus Dominus ibi loquebatur de parvulis Iudaeorum, ac aliorum fidelium, qui iustificati erant per Sacramentum Circumcisionis, aut remedium Legis naturae. Deinde, haec Christus Dominus protulit, ut significaret parvulos illos ratione aetatis nihil habere malitiae actualis, quod eos excludat a regno caelorum, sicut habent adulti, quibus parvulos illos opponit. Vel dico cum S. Augustino, lib. 1. De Peccatorum meritis, cap. 19. quod parvulorum vitam laudaverit Dominus, dicens talium esse regnum caelorum, cum verax sit ille intellectus, quod humilitatis similitudinem in parva aetate posuerit.
OBIICIUNT 2. Illud S. Pauli 1. ad Cor. 7. ubi parvulos a fidelibus genitos vocat sanctos, dicens: Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem, alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt: igitur parvulis ex fidelibus natis Baptismus non est necessarius. — Nego consequentiam; primo, quia Apostolus non dicit eos filios esse ex utero. Vel ab utero matris sanctos, quod tamen haeretici praetendunt. Contrarium enim apparet ex eodem Apostolo, dicit enim ad Romanos 9. de Iacob et Esau, licet oriundis ex parentibus fidelibus et sanctis: Cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni personalis egissent, aut mali ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Quaerit autem S. Augustinus, Epist. 105. Quid oderat in Esau antequam fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum? Et lib. 1. ad Simplicianum, qu. 2. Non odit Deus Esau hominem, sed odit Deus Esau peccatorem. — Insuper idem Apostolus ad Ephes. 2. de seipso testatur: Eramus et nos natura filii irae, sicut et ceteri: revera tamen ipse natus erat ex parentibus fidelibus, ut ipse significat ad Galat. 1. his verbis: Proficiebam in Iudaismo supra multos coetaneos meos in genere meo, abundantius emulator existens paternarum mearum traditionum. — Denique qua ratione Apostolus dicit filios fidelium esse sanctos, eadem dicit sanctificari virum infidelem per mulierem sanctam, et vice versa: sed, inquit S. Augustinus, lib. 2. De Peccatorum meritis, cap. 26. expendens eandem Apostoli sententiam: Non, opinor, quisquam tam infideliter intelligit, quod libet in his verbis intelligat, ut hoc existimet etiam maritum non Christianum, quia Christiana fuerit uxor eius, neque iam baptizari oportere, et ad peccatorum remissionem iam pervenisse, et in regnum caelorum esse intratum: quia sanctificatus dictus est in uxore. Unde concludit, lib. 3. cap. 12. Illud sine dubitatione tenendum est, quaecumque illa sanctificatio sit, non valere ad Christianos faciendos, atque ad dimittenda peccata, nisi Christiana, et Ecclesiastica institutione, et Sacramentis efficiantur fideles. Nam nec coniuges infideles, quantumlibet sanctis et iustis coniugibus haerent, ab iniquitate mundantur, quae a regno Dei separatos in damnatione Dei venire compellit; nec parvulis de quibuslibet sanctis, iustisque procreati, originalis peccati reatu absolvuntur, nisi in Christo fuerint baptizati, pro quibus tanto impensius loqui debemus, quanto pro seipsis minus possunt. — Censeo itaque dicendum cum S. Augustino, lib. 2. De Peccatorum meritis, cap. 26. Apostolum loqui de sanctificatione aliqua externa: quemadmodum idem Apostolus dicit 1. ad Timoth. 4. cibos, quibus ad necessitatem sustentandae huius vitae alimur, sanctificari per verbum Dei et orationem, qua oramus, nostra corporcula refecturi: sicut etiam omnia alia, quae iunguntur rebus sacris, aliquo modo sanctitatem mutuantur, seu sancta reputantur, iuxta illud Rom. 11. Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. Quod utique optime explicat Subtilis Doctor, dist. 1. q. 3. n. 4. ubi scribit: Quod fructus, inquantum est aliquid arboris, sequitur conditionem arboris, tamen inquantum est aliquid in se, potest habere conditiones oppositas arbori in se: potest enim fructus esse mollis, et arbor dura. Sic in proposito, quia iustitia et iniustitia respicit personam in se, non ut coniunctam vel divisam localiter, respectu alterius personae: et ideo iustitia potest competere proli, licet non matri, et e converso.
OBIICIUNT 3. Si parvuli debeant necessario baptizari, ut salutem consequantur; maxime quia Christus Dominus dixit: Nisi quis renatus fuerit: per quam sententiam videtur obstringere omnes omnino homines ad suscipiendum Baptisma: sed ita non est: tum quia in novo Testamento plures sine Baptismo aquae salvi facti sunt, ut constat de Zacharia, Elisabeth, Anna, et Simeone: tum quia non minus universaliter Christus Dominus dixit Ioan. 6. Nisi manducaveritis carnem Filii hominis... non habebitis vitam in vobis. Et tamen in hac generali sententia parvulos non comprehendimus; igitur nec comprehendi debent in sententia priori. — Nego minorem; et ad primam eius probationem dico, omnes illos sanctos vixisse et mortuos fuisse ante consummationem Novi Testamenti per mortem Christi Domini, et consequenter priusquam Baptismus aquae fuerit necessarius hominibus necessitate medii ad salutem consequendam. Nec refert, quod illa verba, nisi quis renatus fuerit, protulerit Christus Dominus ante suam mortem; non enim illa dixit pro illo tempore, quo tunc loquebatur cum Nicodemo, sed tantum pro eo tempore, quo sufficienter promulgata esset Lex Evangelica. Ad secundum autem dico, non esse paritatem inter utrumque Christi Domini oraculum, quantum ad universalitatem obligationis: siquidem pueri sunt capaces regenerationis spiritualis, ad quam ordinatur Sacramentum Baptismi: non vero nutritionis spiritualis, ad quam ordinata est Eucharistia; nutritio enim spiritualis est instituta ad restaurandum id omne, quod per quotidiana peccata deperditur de viribus spiritualibus; quae utique deperditio cum locum non habeat in parvulis, etiam nec in ipsis locum habere debet spiritualis nutritio.
Conclusio secunda. — PARVULI SIVE FIDELIUM SIVE INFIDELIUM SUNT CAPACES BAPTISMI SUSCIPIENDI. Haec est de fide determinata in Conciliis Carthaginensi quinto, Milevitano secundo. Can. 2. Gerundensi. Can. 5. secundo Bracharensi. Can. 7. Viennensi, ac Lateranensi sub Innocentio III. ut refertur cap. Firmiter, de summa Trinitate, his verbis: Sacramentum vero Baptismi... tam parvulis, quam adultis in forma Ecclesiae a quocumque rite collatum proficit ad salutem: et novissime Tridentino, Sess. 7. Can. 13. his verbis: Si quis dixerit parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto Baptismo, inter fideles computandos non esse: ac propterea cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos: aut praestare omitti eorum Baptisma, quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae, anathema sit.
Colligitur haec veritas e Scriptura sacra, illis videlicet locis, quibus dicuntur familiae integrae baptizatae. Sic Act. 16. v. 5. de Lydia dicitur: Cum autem baptizata esset, et domus eius. Et ibidem versu 33. de custode carceris, in quo reclusus fuerat S. Paulus dicitur: Baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo. Et 1. ad Corinth. 1. Baptizari Stephanae domum. Quis autem prudenter dubitet in istis familiis universim baptizatis, fuisse aliquos parvulos ab Apostolis Baptismo initiatos? Igitur parvuli revera sunt capaces Baptismi.
Eamdem veritatem definierat Innocentius III, cap. Maiores, ubi ait: Cum ergo Circumcisio tam adultis, quam parvulis ex praecepto Domini conferretur: ne Baptismus, qui successit loco ipsius, et generalior tamen existit, cum tam viri, quam feminae baptizentur, minoris videatur effectus, tam adultis, quam parvulis est conferendus.
Idem docent SS. Patres, Dionysius, lib. De Ecclesiastico Hierarchia, cap. ult. Irenaeus, lib. 2. cap. 36. ubi signanter ait: Salvari omnes, qui renascuntur in Christo, infantes, pueros, iuvenes, etc. Origenes in cap. 6. Ecclesia, inquit, ab Apostolis traditionem accepit etiam parvulis dare Baptismum. Idem docet S. Augustinus (ut ceteros omitam) lib. 4. De Baptismo, cap. 23. ubi scribit: Quod traditum tenet universitas Ecclesiae, cum parvuli infantes baptizantur, qui certe non possunt credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit: quin etiam flendo, et vagiendo, cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt: et tamen nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari.
Suffragatur etiam ratio: tum quia parvuli salvari possunt, ut constat ex illo Matth. 19. Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum caelorum: tum quia Innocentes occisos, ut SS. et Martyres colit Ecclesia: tum denique quia possunt esse participes peccati Adami: ergo etiam et gratiae Christi: sed, ut dictum est in priori Conclusione, nullus post sufficienter promulgatam Legem Evangelicam salvari potest sine Baptismo: igitur Baptismus ipsis parvulis revera potest prodesse.
DICES 1.: Christus Dominus suos Apostolos delegans ad praedicandum Evangelium, ait Matth. 19.1 Euntes, docete omnes Gentes, baptizantes eos, etc. Unde sic argumentari licet: illi soli sunt capaces suscipiendi Baptismatis, qui sunt capaces suscipiendae doctrinae; prius enim docere debent Ministri, quam baptizare: ac subinde baptizandus, prius doceri debet, quam baptizari: sed parvuli ante usum rationis non sunt capaces doctrinae: igitur nec Baptismi. Confirmatur, prius quis credere debet mysteria fidei, quam baptizetur: ait enim Christus Dominus. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: ubi fidem vult praemitti, quasi necessariam Baptismo: unde S. Hieronymus in praefatum textum Matth. ait: Non potest fieri, ut corpus Baptismi recipiat Sacramentum, nisi antea anima fidei susceperit veritatem: sed pueri non possunt credere: ergo nec baptizari. — Respondeo, hoc utrumque Christi Domini oraculum intelligendum esse de adultis, in quibus baptizandis hunc ordinem servari voluit, ut prius instruerentur de rebus fidei quam Baptismum susciperent: nam Marci 16. ante dixerat: praedicate Evangelium omni creaturae, utique adultis, ad quos instruendos et baptizandos eos delegat, quatenus videlicet susceptae instructione parati sint ad credenda fidei mysteria priusquam baptizentur. Quamquam nec in adultis requiratur actus fidei ad valorem Baptismi, ut patebit infra, sed sufficiat, quod suscipiant fidei divinitus infusae habitum, cuius etiam parvuli sunt capaces; ac proinde credunt saltem habitualiter, et fidem profitentur, si non per actum fidei, saltem per susceptum fidei Sacramentum. Ita praefatum textum explicat Innocentius III, ut refertur cap. Maiores, ubi cum dixisset auctoritatem illam 1. Petri 4. Caritas operit multitudinem peccatorum, intelligendam esse tantum de adultis, qui habent multitudinem peccatorum, non de parvulis qui peccato tantum originali tenentur, statim subdit: similiter et illa auctoritas est solvenda: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, etc. cum non possint credere parvuli, sed adulti; ne ad alios prima, et ad alios secunda clausula referatur. Quamvis nonnulli concedant, quod parvuli credunt non per usum, sed per habitum fidei, quem suscipiunt in Baptismo: sicut et alia multa verba, secundum communem usum loquendi non ad actum, sed ad aptitudinem referuntur. — Hunc utrumque intellectum exprimit Doctor Subtilis supra respondens ad hoc argumentum Marci ultim. Qui non crediderit, condemnabitur: parvulus non potest credere: ergo per Baptismum non potest salvari: ergo frustra baptizatur. Ad aliud, inquit, patet quod debet intelligi de adultis per illud, quod praecedit: Qui crediderit, et baptizatus fuerit. Vel potest dici, quod qui non crediderit, nec actu, nec habitu, condemnabitur: quia secundum Apostolum Hebraeor. 11. Sine fide impossibile est placere Deo, etc. Parvuli autem, etsi non possint habere actum, possunt tamen habere habitum. — Vel aliter responderi potest cum S. Aug., lib. 1. operis imperf. Cont. Iulianum, cap. 6. quod sicut parvuli sunt rei per alienam voluntatem, nempe Adami, sic etiam sunt fideles per alienam fidem, dum videlicet credunt per patrinos pro ipsis respondentes, et stipulantes. Quoniam, inquit, verum est, quod per alios credunt (propter hoc enim et fideles per totam Ecclesiam nuncupantur), profecto non pertinent ad illud, quod ait Dominus: Qui autem non crediderit condemnabitur. Condemnabuntur ergo si per alios non credunt, cum per seipsos non valeant credere. Vel, ut clarius hanc veritatem explicat Serm. 14. De Verbis Apostoli, cap. 11. Ad verba aliena sanatur, qui ad factum alienum vulneratur. Credit in Iesum Christum, fit interrogatio: respondetur, credit. Pro non loquente, pro silente, et flendo quodam modo, ut subveniatur orante, respondetur, et valet. Absit a cordibus qualicumque Christianorum: ergo respondetur, et valet. Conspiratione quadam communicat Spiritus, credit in altero, quia peccavit in altero.
DICES 2.: Sunt incapaces illius ad observantiam Legis Evangelicae: sed infantes sunt incapaces eiusmodi obligationis et observantiae: igitur et Baptismatis. — Distinguo minorem: sunt incapaces illius obligationis, pro tempore, quo baptizantur, et antequam adoleverint, concedo: ubi pervenerunt ad adultam aetatem, nego. Unde Concilium Tridentinum, Sess. 7. Can. 14. Si quis dixerit, eiusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse an ratum habere velint, quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur polliciti sunt, et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos, nec alia interim poena ad Christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae, aliorumque Sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant, anathema sit.
Conclusio tertia. — POST SUFFICIENTEM EVANGELICAE LEGIS PROMULGATIONEM NULLUM EST (SI MARTYRIUM EXCIPIAS) ALIUD REMEDIUM, ORIGINALI PECCATI ELUENDI, NEC MEDIUM CONSEQUENDAE SALUTIS DE VIA ORDINARIA, QUOD PRODESSE POSSET PARVULIS SIVE FIDELIUM SIVE INFIDELIUM ETIAM IN NECESSITATE CONSTITUTIS, PRAETER BAPTISMUM. Haec est communis Catholicorum doctrina contra non solum Calvinistas, sed etiam contra Caietanum, qui in Commentario ad q. 68. art. 2. docet, deficiente opportunitate baptizandi parvulos, votum Baptismi a parentibus, aut ab aliis conceptum eis sufficienter prodesse ad salutem; quod ibidem sic explicat, dicens: Debet autem in tali casu parens signo crucis infantem cum invocatione Trinitatis munire, sicque Deo offerre morientem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et super art. 11. addit. Parvulos in maternis uteris periclitantes posse salvari per Sacramentum Baptismi: non in re, sed in voto Parentum susceptum cum aliqua benedictione prolis, seu oblatione ipsius ad Deum cum invocatione Trinitatis. Quod utique Commentarium iussu S. Pii V summi Pontificis expunctum fuit ex scriptis ipsius Caietani.
Patet huius Conclusionis veritas ex dictis in prima Conclusione, ubi ostendimus necessitatem Baptismi generalem esse; et ad omnes omnino homines, cuiuscumque aetatis et sortis sint, pertinere. Probatur insuper ex illo 1. Petri, cap. 3. ubi comparat necessitatem Baptismi aquae cum area Noë; In qua, inquit, pauci, idest octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et vos nunc similis formae, salvos facit Baptisma. Quo loco duae particulae sunt observandae, nunc facit: nam S. Petrus confert tempus ab Evangelio Christi Domini promulgato, seu tempus Legis Christianae cum tempore Noë, et Baptismum aquae cum area Noë per aquam elevata; ita ut sicut tempore Noë illi soli salvi facti sunt a diluvio aquarum, qui in eiusmodi area recludebantur, ceteri vero perierunt; sic ab Evangelii promulgatione solemni, quae iam facta erat, dum haec scriberet S. Petrus, nullus salvari potest nisi martyrium excipias: nisi Baptismum in re, vel in voto susceperit. Sic enim hunc S. Petri textum intellexerunt S. August., lib. 12. Contra Faustum, cap. 14. ubi scribit: « Noë cum suis per aquam, et lignum liberatur, sicut familia Christi per Baptismum crucis passione significatum ». Et S. Hieronymus, Epist. 57. quae est ad Damasum summum Pontificem, ubi loquens de Ecclesia Catholica et Romana, ait: Quicumque extra hanc domum aquam comederit, profanus erit: Si quis in arca Noë non fuerit, peribit regnante diluvio.
Confirmatur auctoritate SS. Patrum, maxime S. Ambrosii, lib. De Vocatione Gentium, cap. 8. Non est fas credere, inquit, parvulos, qui regeneratione non sunt adepti Sacramentum, ad ultimum pertinere beatorum consortium, cum Dominus dixerit, Ioan. 13.2 Nisi quis renatus fuerit, etc. Similia docet S. Augustinus variis in locis, maxime lib. 1. De peccatorum meritis, cap. 23. ubi ait: Nullo ex arbitrio nostro salus aeterna praeter Baptismum Christi promittatur infantibus, quam non promittit Scriptura divina humanis omnibus ingeniis praeferenda. Similiter S. Fulgentius, lib. De fide ad Petrum, cap. 26. Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum homines iam ratione utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiunt, et ibi moriuntur: sive cum de matribus nati, sine Sacramento S. Baptismatis, quod datur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, de hoc loco transeunt, ignis aeterni sempiterno supplicio puniendos. Idem docet S. Bernardus, Epist. 77. ubi expresse ait eo ipso tempore, quo haec scribat, nullam posse proferri rationem, quin Baptismus esset necessarius etiam infantibus: Nunc vero, inquit, cum in omnem terram exierit sonus praedicationis, et in fines orbis terrae verba eorum: quia dissimulare non valet auditus, profecto inexcusabilis est et contemptus. Nec obstat, quod loquens de tempore subsequente promulgationem Evangelii per Apostolos, videatur relinquere iudicio Dei, utrum tunc Baptismus fuerit absolute parvulis necessarius, an vero ultra, penes Deum est, non meum definire. Hoc, inquam, non obstat: paulo enim intra scribit de infantibus natis post praedictam promulgationem Evangelii ab Apostolis factam: Sane infantes, qui hac prohibente aetate non possunt habere fidem, hoc est cordis ad Deum conversionem, consequenter nec salutem, si absque Baptismi perceptione moriantur.
OBIICIT 1. Calvinus, lib. 4. Institutionum, cap. 15. n. 20. Non est deterior conditio Christianorum, quam veteris populi: nec restrictior Dei gratia sub Evangelio, quam sub lege; alioquin Christus venisse censebitur, non ad implendas promissiones, sed abolendas, nec ad salvandos homines, sed damnandos: sed non obstante praecepto Circumcisionis in Lege veteri, dum necessitas urgebat ante octavum diem nativitatis pueri, sufficiebat illi ad salutem applicatio remedii Legis naturae, nempe fides parentum testata per aliquod signum sensibile: ergo pari ratione, imo iure potiori in Lege gratiae, non obstante praecepto Baptismi, sufficit parvulo, qui non potest baptizari, applicatio eiusdem fidei, cum signo et invocatione sanctissimae Trinitatis. — Nego paritatem, et ratio discriminis est, quod cum in Lege veteri expresse prohibuisset Deus parvulum circumcidendi ante octavum diem, conveniens erat, ut periclitantibus ante diem illum relinquere applicandum remedium Legis naturae; secus est autem de Lege gratiae: cum enim Deus voluerit Baptismum ita institui, ut parvulis applicari posset statim ac in lucem eduntur, mirum videri non debet, si nullum aliud remedium ipsis applicandum relinquerit. Nec inde sequitur deteriorem esse conditionem parvulorum sub Lege Evangelica, quam sub Mosaica, aut naturae; siquidem Baptismi remedium, non solum efficacius est, ac longe uberiores et digniorem gratiam sanctificantem confert; sed etiam generalius est, quippe cum in universa Ecclesia toto orbe propagata administretur; necnon et facilius; siquidem aqua, quae est materia Baptismi valde communis, et longe facilius est ablueri, ac paucula formae Baptismalis verba proferre, quam adhibere signum sensibile, et actum fidei supernaturalis, qui requirebatur ad remedium Legis naturae. Adde quod tunc temporis non poterat a tot hominibus subveniri parvulis, ac modo; siquidem remedium Legis naturae poterat dumtaxat ministrari et applicari per fideles; Baptismus vero non solum per fideles, sed etiam haereticos, Iudaeos, et Paganos potest administrari. — Nec etiam inde sequitur, quod Christus venerit potius ad damnandos, quam ad salvandos homines; si nempe populi, et nationes omnes, quibus nondum praedicatum est Evangelium, nec innotuit necessitas suscipiendi Baptismi, priventur omni alio remedio pro obtinenda remissione peccati originalis. Hoc, inquam, non sequitur: nam Americani v. g. et alii populi, quibus nondum annuntiatum est Evangelium, sive infantes, sive adulti, non ideo damnantur, quia Christus venit ad eorum damnationem: nec similiter propter fidem Christi non habitam, neque ob non excepta eius Sacramenta: sed propter peccata tam originale, quam actuale, cum quibus ex hac temporali vita discedunt; ut a simili docet S. August.. lib. De Natura, et Gratia, cap. 2. ubi simile tractans argumentum, et expendens illa Apostoli verba ad Rom. 10. Quomodo credent in quem non audierunt? aut quomodo audient sine praedicante? fides enim ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico, nunquid non audierunt? In omnem terram exiit sonus eorum, etc. Subdit S. Augustinus: « Sed antequam hoc inciperet fieri, antequam denique usque ad fines totius orbis terrae praedicatio, ipsa perveniret; quoniam non desunt adhuc ultimae gentes, licet, ut perhibetur, paucissimae, quibus hoc nondum fuerit praedicatum; quid faciet humana natura, vel quid fecit quae vel ante non audierat hoc futurum, vel adhuc non competit factum, nisi credendo in Deum, qui fecit caelum, et terram, a quo, et se factam naturaliter sentit, et recte vivendo eius impleat voluntatem, nulla fide Passionis Christi, et Resurrectionis imbuta? Quod si fieri potuit, aut potest, hoc et ego dico, quod de lege dixit Apostolus: Ergo Christus gratis mortuus est? Si enim hoc ille dixit de Lege, quam accepit gens una Iudaeorum; quanto iustius dicitur de Lege naturae, quam accepit universum genus humanum? Si per naturam iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Si autem non gratis Christus mortuus est: ergo omnis natura humana iustificari et redimi ab ira Dei iustissima, hoc est vindicta, nullo modo potest, nisi per fidem, et Sacramentum sanguinis Christi ». Et cap. 4: « Unde hi qui non per illam liberantur, sive quia audire nondum potuerunt, sive quia obedire noluerunt, sive etiam cum per aetatem audire non possint, lavacrum regenerationis, quod accipere possent, per quod salvi fierent, non acceperunt, iuste utique damnantur: quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt: Omnes enim peccaverunt, sive in Adam, sive in semetipsis, et egent gloria Dei ». Et cap. sequenti: « Universa igitur massa poenas debet, et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non iniuste procul dubio redderetur... quis igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae quos voluit liberantis; qui recte nullo modo posset culpare iustitiam universos omnino damnantis? » Haec S. August.
OBIICIES 2. Tamdiu viget lex, aut privilegium, quamdiu illius revocatio non pervenit ad aures utentium: sed remedium Legis naturae est aliquod privilegium, seu quaedam indulgentia, cuius revocatio nondum innotuit eis populis, quibus non est adhuc sufficienter praedicatum Evangelium: igitur apud eos adhuc vigere potest remedium Legis naturae. — Respondeo ad maiorem, privilegia esse in duplici differentia: alia enim sunt quae conceduntur absque ulla limitatione temporis; alia vero quae tantum conceduntur ad tempus praefixum, et determinatum. Quae sunt prioris generis postulant quidem pro sua abrogatione, ut haec abrogatio vel revocatio sufficienter innotescat iis, quibus privilegia illa fuerant concessa: secus vero est de privilegiis posterioris generis: quia eo ipso, quod tempus illis praefixum effluxit, statim nulla significatione, seu promulgatione facta, cessant vigere. Huius autem generis erant privilegia, seu remedia tam Legis naturae, quam Mosaicae: Lex enim et Prophetae usque ad Ioannem, qui scilicet fuit ultimus Prophetarum veteris Legis, et velut crepusculum et aurora Legis Evangelicae. Unde Apostolus ad Galat. 3. Lex propter transgressiones posita est, donec veniret semen, idest Christus. Quapropter ubi Christus advenit, et Legem Evangelicam promulgavit, ac alia Sacramenta et media ad salutem necessaria instituit, eo ipso cessavit obligatio veteris Legis, sicut et virtus omnium illius Sacramentorum. Unde Apostolus ad Hebr. 7. Translato Sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat.
URGEBIS: Ex pluries dictis lex non obligat ante promulgationem vel receptionem: igitur Lex Baptismi non eos obstringit, quibus nondum est sufficienter promulgata. — Distinguo antecedens: non obligat per modum praecepti et mandati, cuius omissio sit speciale peccatum, et imputetur ad culpam et poenam, concedo: non obligat per modum medii, seu remedii necessarii ad finem consequendum, nego. Eo enim ipso, quod a superiore aliquid ordinatur ut necessarium ad finem obtinendum, ita ut eo omisso finis non possit obtineri, statim alia media fiunt inutilia. Unde praeceptum de Baptismo suscipiendo non obstringit quidem eos, quibus nondum innotuit Lex Evangelica, ita quod illius omissio inducat novum aliquem reatum; sed necessarium est necessitate medii ad beatitudinem consequendam, ita ut illo medio omisso non possit salus obtineri.
OBIICIES 3. Ea voluntas, quae ex parte sui liberi arbitrii sufficit ad peccandum, etiam sufficit ad iustificandum: sed voluntas primi hominis est sufficiens infantibus, ut censeantur cum illo peccavisse: igitur etiam voluntas parentum sufficiens erit, ut per eorum vota et eorum affectus iustificationem possint assequi. — Distinguo maiorem: si voluntas illa eodem modo se habeat in esse moris, et liberi arbitrii, tam respectu boni promerendi alicui, quam respectu mali eidem demerendi, quemadmodum erat voluntas primi hominis, qui in quantum erat caput totius naturae humanae, omnes nostras voluntates continebat moraliter respectu iustitiae originalis nobis promerendae, vel deperdendae, concedo: si voluntas ita se non habeat, nego. Contrarium enim apparet in ipsomet primo parente, cuius voluntas, et libertas, quamvis eadem esset in genere physico, dum peccavit, et dum poenituit; quia tamen non erat eadem in genere moris, eo quod quando poenituit, non habebat rationem capitis generis humani, ideirco eius voluntas, quae sufficiens fuit, ut omnes eius posteri ipsius peccato inficerentur, non fuit ita sufficiens, ut per eius poenitentiam ab omni peccato mundarentur.