De Remissione Peccatorum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caput XIV
Caput XV
Caput XVI
Caput XVII
Caput XVIII
Caput XIX
Caput XX
Caput XXI
Caput XXII
Caput XXIII
Caput XXIV
Caput XXV
Caput XXVI
Caput XXVII
Caput XXVIII
Caput XXIX
Liber Secundus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caput XIV
Caput XV
Caput XVI
Caput XVII
Tantum igitur valet opportunitas concessi temporis ad indulgentiam peccatorum! Et cum multo gravius sit Christum tradidisse quam quemlibet hominem occidisse, occisores tamen Christi, quicunque sunt in praesenti vita toto corde conversi, remissionem peccatorum ipsius Christi sunt sanguine consecuti; quisquis autem, non dico haereticus seu paganus, de quibus nulla est dubitatio quod igne punientur aeterno, quo etiam Christianus catholicus, si homicidium admittat, aut adulterium faciat, alienave diripiat, vel si iuramentum periurio violet, aut falsum testimonium dicere non dubitet, nec ante praesentis vitae finem convertatur, cum multo minus videatur peccasse, quam ille qui occidit Christum: tamen occisor Christi, si convertatur in praesenti vita, salvabitur; ille autem pro eo quod in praesenti vita non convertitur, post huius vitae finem tormentis deputabitur quae non habent finem. Hoc autem fit, non quia iste plus peccavit quam ille impius qui Christum occidit, sed ideo ille consequetur vitam aeternam, quia omnipotentiam boni medici recognoscens, congruo tempore ad remedium sanitatis advenit; ille autem propterea morte condemnatur aeterna, quia desperans benevolentiam: atque ita cum eius peccatum comparatum occisioni Christi levius crimen pronuntietur, ipse tamen in eodem leviore crimine multo deterius invenitur: quia licet non occiderit Christum, in eo tamen deterius peccavit quam si Christum occidisset, in quo tempus neglexit congruum quod est remissioni peccatorum divina longanimitate concessum. Ita cognoscitur nec remissionem peccatorum dari, si poenitentia in hoc tempore non agatur; nec in hoc tempore poenitentiam prodesse, si peccatorum remissio desperatur: in futuro vero nullam malis conversionem futuram, et talium poenitentiam continuam fore, sed vacuam. Sicut enim eis nunquam remissio dabitur, sic eorum nunquam poenitentia finietur. Negligunt enim tempus in quo poenitentia salubriter a peccatoribus agitur, et in quo peccatorum remissionem pietas divina largitur. Propter quod et ipse Dominus in Apocalypsi Ioannis fideles suos consolans, et iniquis poenam futurae punitionis intentans, ita loquitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc: iustus autem adhuc iustiora faciat, et sanctus sanctiora. Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua. Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, initium et finis. Beati qui laverunt stolas suas, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem sanctam: foris autem remanebunt canes, malefici, fornicarii, et homicidae, et servientes idolis, et omnis qui amat et facit mendacium1. Quis, rogo, tam durae possit cervicis esse, aut quis ita incircumcisus corde reperiatur et auribus, qui verbis istis non terreatur, non prosternatur, non convertatur? Quis non fleat? Quis non intimis visceribus intremiscat? Quis non timore illius iusti iudicii ad conversionem tremefactus accurrat, ut remissionem peccatorum et gratiam perpetuae salutis inveniat? Vae illi qui ante tempus novissimi ventilabri non festinaverit ex palea triticum fieri! Vae illi qui, antequam veniant messores angeli de medio frumentorum comburenda zizania collecturi2, non curaverit ex zizaniis in frumenta converti! Neque enim divinae Scripturae benigna debet contemni monitio, quae nobis et celeritatem conversionis salubriter imperat, et tardantibus iram futuram vindictae divinae commendat. Sic enim dicit: Ne tardaveris converti ad Deum, et ne differas de die in diem, ne subito veniat ira eius, et in tempore vindictae disperdet te3.