Sed iam suscepti operis compellit instantia ut omnia quae superius intimavi, debita disputatione atque Scripturarum sanctarum attestatione perdoceam. Enimvero utriusque veridica series Testamenti cuncta quae ad proventum pertinent humanae salutis non tacet; ut nihil sit quod in posterum contemptor damnandus excuset. Principaliter igitur omnis Scriptura divinitus inspirata unum verum ac solum Deum, illam scilicet Trinitatem, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tam misericordem praedicat esse quam iustum. Ipsi enim ex persona Ecclesiae dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine1. De illo etiam canitur: Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miserebitur2. Alio quoque loco: Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, aequitatem vidit vultus eius3. Denuo dicitur: Universae viae Domini misericordia et veritas4. Et rursus: Quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus5. In primo quoque decalogi praecepto iustum se idem Dominus6 misericordemque sic intimat: Ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelans, qui reddo peccata patrum in filios, in tertiam et quartam progeniem, in his qui oderunt me; et faciens misericordiam in millia millium his qui amant et custodiunt praecepta mea7. Propterea Moyses dicit: Dominus Deus indulgens et misericors, patiens et multae misericordiae et verax, iustitiam custodiens et misericordiam in millia, auferens iniquitates et iniustitias et peccata. Et non purificabit reum, adducens peccata patrum in filios filiorum in tertiam et quartam progeniem8. Per Esaiam quoque suam Dominus misericordiam iustitiamque commemorat, dicens: Ego Deus, et non alius praeter me, iustus, et salvans: non est alius praeter me. Convertimini ad me, et salvi eritis9.