Non ignoro libri superioris initio sic nos quaestionem de remissione peccatorum tractandam in Dei nomine atque adiutorio suscepisse, ut trina fieret disputationis inchoatae partitio. Etenim cum Domino nostro, hoc est Deo vero, nec misericordiam deesse, nec iustitiam diceremus (quod etiam Scripturarum divinarum manifestissima curavimus attestatione monstrare), hinc diximus facilius veritatem posse quaerentibus apparere, qualibus Deus peccata dimittat, ubi dimittat, quando dimittat. Huius tripartitae divisionis cum iam geminam persolverim partem, tertiae me non nescio debitorem. Qualibus etenim Deus peccata dimittat, et ubi dimittat, quantum nobis Deus suae pietatis condonavit auxilium, arbitror superiore libro competenter ostensum. Constat namque peccatorum remissionem non tribui nisi conversis intra Ecclesiam catholicam constitutis. Ibi enim potest conversio esse vera, ubi fides vera comitatu sanctae conversationis ornatur, et bene vivendi studium nulla pravae credulitatis maculatione polluitur. Vita enim bona non veraciter dicitur, quae perversae credulitatis vitio depravatur; neque sufficit ad salutem fides recte credentis, si conversatio moribus atque operibus turbatur obscenis. Propter quod sicut mortuam sine operibus fidem beatus Iacobus praedicat1, sic omne quod non est ex fide peccatum esse Paulus sua praedicatione confirmat2.