In sola ergo Ecclesia catholica datur et accipitur remissio peccatorum, quam ipse sponsus unam dicit esse columbam suam, unam electam suam, quam super petram fundavit, cui claves regni coelorum dedit, cui etiam potestatem ligandi solvendique concessit, sicut beato Petro Veritas ipsa veraciter repromittit, dicens: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque alligaveris super terram, erit ligatum et in coelo; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelo1. Ab hac Ecclesia quae claves regni coelorum accepit, quisquis foris est, non coeli viam graditur, sed inferni; nec tendit ad aeternae vitae domum, sed currit ad mortis aeternae supplicium; non solum si remaneat sine baptismo paganus, sed etiam si in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatus perseveret haereticus. Neque enim per baptismi meritum adipiscitur veram vitam, si quis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sive intra Ecclesiam, sive extra Ecclesiam baptizatus, non tamen intra Ecclesiam catholicam terminarit hanc vitam; nec vivet per ecclesiastici baptismatis sacramentum, qui non tenuerit ecclesiasticae fidei caritatisque consortium. Ille enim salvatur sacramento baptismatis, quem intra Ecclesiam catholicam usque ad obitum praesentis vitae tenuerit unitas caritatis.