Expedit igitur unicuique, priusquam praesentem finiat vitam, futuri supplicii timore converti, si vere non vult post huius vitae finem sine fine torqueri. Quapropter inaniter in conspectu Dei malorum hominum permanens iniquitas remittenda creditur; in cuius conspectu inulta esse bonorum operum sterilitas non sinetur. Neque enim dicitur quisquam positus ad sinistram idcirco iturus in ignem aeternum, quia panem comedenti abstulit, sed quia esurienti non dedit; nec quia vestitum exspoliavit, sed quia vestimenta non tribuit; nec quia de domo propria quemquam pepulit, sed quia unum ex Christi minimis hospitio non recepit. Si ergo ibit in combustionem aeternam qui panem suum esurienti non dedit, quid recipiet qui alienum abstulit panem? Et si mittetur in stagnum ignis et sulphuris qui nudum vestimento non tegit, quid passurus est qui vestimento crudelis exspoliat? Et si rerum suarum avarus possessor requiem non habebit, quomodo alienarum rerum insatiabilis raptor, si in hac vita converti noluerit, postmodum sibi de iudice iusto indulgentiam frustra promittit? Consideremus divitem miserum purpura quondam byssoque vestitum, non ob aliud inexstinguibilibus flammis ardentem, nisi quia Lazaro pauperi continua esurie laboranti nunquam voluit saltem micas convivii sui mortifera praeditus iniquitate largiri. Qui cum interminabili cruciamento damnatus, etiam digiti pauperis in aeterna requie laetantis refrigerio remaneret indignus, evidenti responsione Abraham patriarcha monstravit post hanc vitam, nec bonos posse ad iniquos aliquatenus transmeare, nec malos a poenis ad beatorum requiem posse quandoque transire. Sic enim dicit: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hinc qui volunt transire ad vos, non possint, neque huc inde transmeare1.