De Remissione Peccatorum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caput XIV
Caput XV
Caput XVI
Caput XVII
Caput XVIII
Caput XIX
Caput XX
Caput XXI
Caput XXII
Caput XXIII
Caput XXIV
Caput XXV
Caput XXVI
Non itaque adversus se mortifera desperatione claudant ostium indulgentiae, qui, ab Ecclesia catholica segregati, cuiuslibet haeresis sive schismatis tenentur errore obstricti. Deponant duritiam cordis, si nolunt malis interminabilibus cruciari. Scriptum namque est quia Cor durum male habebit in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit1. Quid autem periculosius quam divinis obedientiam non exhibere sermonibus, et vocantis Dei spernere voluntatem? Propter quod in libro sancti Iob, sicuti his qui convertuntur aeternitas promittitur gloriosa, sic impiis, pro eo quod non obediunt, salutis munera denegantur. Sic enim scriptum est: Qui convertuntur ab iniquitate, si audierint et servaverint, complebunt dies suos in bonis, et annos suos in gloria. Impios vero non facit salvos, eo quod noluerunt scire Deum, et cum monerentur, inobedientes erant2. Non ergo spernant obedientiae tempus indultum, sed ad Ecclesiam catholicam revertantur; in qua sola per sancti Spiritus donum caritas cooperit multitudinem peccatorum3. Si qui etiam in Ecclesia catholica sunt, et male vivunt, priusquam istam vitam finiant, festinent ut a mala vita discedant; nec sibi putent ad salutem sufficere catholicum nomen, si Dei non faciant voluntatem. Dicit enim Salvator noster: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum4. Nam et in libro Psalmorum scriptum est: Quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate; voluntatem timentium se faciet, et preces eorum exaudiet, et salvos faciet eos5. Propter quod et in Proverbiis unusquisque nostrum et timere Dominum iubetur, et a malo discedere. Ibi quippe dicitur: Time Dominum, et declina ab omni malo, et erit pax corpori tuo, et diligentia ossibus tuis6. Nam et in libro Ecclesiastico, ne mala faciat unusquisque fidelium sic admonetur: Noli facere mala, et non apprehendent te. Discede ab iniquo, et discedent mala ab te. Ne semines mala in sulcis iniuriae, et non metes illa in septuplum7. In eodem libro rursus ne quisquam peccata peccatis adiiciens de misericordia Dei velit sibi vana cogitatione blandiri, huiuscemodi verbis doctrina salutaris occurrit: Ne adiicias peccatum super peccatum, et dicas: Miseratio Dei magna est; misericordia enim et ira ab illo, et in peccatores respiciet ira illius8. Et rursus sanctus Iob dixit: Nonne perditio erit iniquo, et alienatio facientibus iniquitatem9? In Proverbiis scriptum est: Iniquitates suae cupient impium; funiculis autem peccatorum suorum unusquisque constringitur. Hic moritur cum indisciplinatis, de multitudine autem vitae suae proiectus est, et perit pro insipientia10.