De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe

De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe (468–533)

First published 1861

De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.


Liber Primus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Cum dicitur ergo peccanti beneficium salutis accipere cupienti, quia si conversus fuerit et ingemuerit, salvus erit; consequenter intelligitur quia, ETIAMSI INGEMUERIT, tamen conversus non fuerit, salvus non erit. Non enim frustra utrumque divinus sermo complexus est, nisi ut haec duo, id est conversionem et gemitum, necessaria cognosceremus ad consequendum salutis effectum. Nonnulli enim scelerum suorum consideratione perterriti, pro iniquitatibus quidem suis in oratione gemunt, nec tamen ab iniqua operatione discedunt. Fatentur se male fecisse, nec ullum finem volunt malis factis suis imponere. Accusant humiliter in conspectu Dei peccata quibus tenentur oppressi, et eadem peccata quae humilitate sermonis accusant, corde perverso contumaciter cumulant. In dulgentiam quam lacrymosis gemitibus poscunt, ipsi sibi pravis operibus adimunt. Medelam postulant a medico, et in perniciem suam subrogant adiutorium morbo. Ac sic inaniter verbis quaerunt placare iustum iudicem, quem factis iniquis magis irritant ad furorem. Tales enim nunquam diluunt gemendo peccatum, quia non desinunt peccare post gemitum. Pro criminibus namque gemunt; et post gemitum ad crimina redeunt. De talibus in libro Ecclesiastico Scriptura divina sic loquitur: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio eius? Sic homo qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? Orationem eius quis exaudiet? Rectissime igitur dicit Deus homini: Si conversus fueris et ingemueris, salvus eris. Apud Deum quippe severum et bonum tunc oratio gementis auditur, tunc poscentis fletus attenditur, tunc flenti conceditur salus, si fuerit ad Deum contriti cordis humilitate conversus. Necesse est enim ut Deus peccatori misertus ignoscat, si tamen peccator iniquitatem suam conversus agnoscat. Denique divinam misericordiam propterea David sanctus efficaciter invenit, quia conversus per humilitatem contriti cordis, quod male fecerat agnoscendo damnavit, nec distulit punire poenitendo mali operis cupiditatem in qua fuerat lapsus; quia si non puniret unde reus tenebatur, procul dubio ipse puniretur. Suum ergo facinus agnovit conversus in poenitentiam, metuit ne damnatus agnovisset poenam. Ipse in se poenitens vindicabat agnoscendo, quod ignosci sibi volebat a Domino. Denique cum dixisset: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam; Magis magisque lava me ab iniustitia mea, et a delicto meo munda me; statim secutus adiunxit: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, delictum meum coram me est semper. Agnoscebat iniquitatem suam, non ut peccando magis augeret, sed ut poenitendo dilueret; atque ita dominationem peccati, quam delectatio culpabilis invexit, conversio vera submovit. Et quia ingemuit David ex toto corde conversus, continuo salvus est factus, atque ita in eo completum est quod per prophetam praecipitur: Si conversus fueris et ingemueris, salvus eris.

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

Caput XXIII

Caput XXIV

Caput XXV

Caput XXVI

Caput XXVII

Caput XXVIII

Caput XXIX

Liber Secundus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

↑ Top of work