De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe

De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe (468–533)

First published 1861

De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.


Liber Primus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Peccatis enim excaecatur cor, remissione vero illuminatur. Quia sicut nihil est aliud excaecari quam lumine privari, ita curatus oculus in quantum potiri valet visione luminis, in tantum caret vitio caecitatis. Qui tamen oculus videre lumen nullatenus valebit, nisi se illi lumen infuderit. Oculus igitur per luminis infusionem potest percipere luminis visionem. Sic et remissio peccatorum cum hominibus datur, procul dubio caecitas cordis expellitur, ut lumen iustitiae oculo interiore cernatur. Caeterum quomodo fieri potest ut obscuritas tenebrarum removeatur, si luminis infusio non donetur? Deus ergo quibus propria peccata dimittit, lumen verae conversionis infundit. Quocirca sicut caecus quilibet, quandiu caecus est, non potest lumen videre; sic iniquus quilibet aut impius remissionem non accipit peccatorum, nisi praeventus gratuitae iustificationis munere toto corde convertatur ad Deum: ipsius enim remissionis effectus in cordis conversione consistit. Caeterum cui conversionis gratia non conceditur, peccatorum remissio non donatur. Quid est enim aliud peccatorum remissionem consequi, nisi a peccati dominatione liberari? Omnis enim (sicut Veritas dicit) qui facit peccatum, servus est peccati. Quomodo autem potiri creditur splendifico liberationis munere, qui peccati non caret teterrima servitute? Propter quod eorum qui dicunt: Faciamus mala, ut veniant bona, iustam esse damnationem, Magistro gentium docente, cognovimus, quo praedicante similiter audivimus: Quia neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Galatae quoque sic idem doctor eximius monet: Manifesta autem sunt (inquiens) opera carnis. Quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequuntur. Quia igitur iustus est Deus, quandiu isti talia agunt, regnum Dei non consequuntur; quoniam vero idem Deus misericors est, propterea mali, si talia agere desinant in quibus Deum contumaciter exacerbant, et humiliati atque correcti ad Deum convertantur, regnum Dei sine dubio consequentur. Sicut enim opus iustitiae non vincitur, sic nec opus misericordiae submovetur. Et ideo sic Deus possessionem regni sui disposuit, ut eam, quia iustus est, impio et iniquo non donet; quia vero misericors est, omni veraciter converso non deneget.

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

Caput XXIII

Caput XXIV

Caput XXV

Caput XXVI

Caput XXVII

Caput XXVIII

Caput XXIX

Liber Secundus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

↑ Top of work