De Remissione Peccatorum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Porro conversio et ab impietate et ab iniquitate praecipitur. Utraque enim adversum se iram Dei provocant: quia utrumque Deus exsecratur et damnat, dicente Paulo: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum1. Et Salomon ait, quod etiam beatus Petrus suis dictis inseruit: Si iustus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt2. Unde non immerito Vas electionis, quod divinae plenum erat caritatis, sicut pro his qui in fide peccabant tristitia magna concutiebatur et dolore cordis, sic illos qui, intra Ecclesiam constituti, et impudice luxurioseque viventes poenitentiam non agebant, lugere se testatus est. De Iudaeis enim quos increduli cordis impietas possidebat ita dicit: Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea, in Spiritu sancto, quoniam tristitia mihi est magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae3. De illis vero qui intra Ecclesiam positi malis operibus insistebant, sic ad Corinthios loquitur medicinali sermone: Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam, super immunditia et fornicatione et impudicitia quam gesserunt4. Nec istos utique tristis doleret, nec illos humiliatus doleret Apostolus, si impiis et iniquis exacerbantibus divinam iustitiam sine conversione cordis remissionem peccatorum crederet conferendam; cum ipsa remissio peccatorum non nisi in conversione cordis sortiatur effectum; in illis duntaxat qui propriae iam voluntatis utentes arbitrio, divini muneris opitulatione conversi mutata in melius vita, non desistunt ad poscendam remissionem peccatorum currere, ad quorum perpetrationem sive nescientes ignorantia impulit, seu, quod est deterius, scientes contumacia voluntatis illexit. Propter quod Propheta orat Deum: Delicta iuventutis et ignorantiae meae5 ne memineris6. Et Salvator noster ait: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens indigna7, vapulabit paucis, et servus sciens voluntatem domini sui et faciens indigna, plagis vapulabit multis8. Unde et Apostolus in ignorantia se peccasse confitetur his verbis: Gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro; quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate9. Ne quis ergo sibi de ignorantia blandiatur, attendendus est Apostoli sermo, qui se ignorantia quidem fecisse pronuntiat, sed tamen se peccasse non negat; imo primum se dicit10 omnium peccatorum: primum scilicet, non temporis cursu, sed iniquitatis excessu. Misericordiam itaque in hoc consecutus est, ut peccata quae in ignorantia fecerat, illuminatus agnosceret, et conversus protinus abdicaret. Hoc autem fit, ut, sicut nos docet apostolus Iacobus, omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum descendere a Patre luminum11 cognoscamus. Qui cum in peccatore hoc inveniat pro quo debeat iuste damnari, conversionem ipse gratis tribuit peccatori, per quam iustae damnationis possint tormenta submoveri.