Conversio ergo illa in conspectu Dei grata est et accepta, in qua simul et fidei rectitudo servatur, et vitae bonae regula custoditur: id est, ut principaliter recta teneatur de Deo sententia, deinde proximo exhibeatur caritas divinitus imperata. Tunc enim se homo recte diligit, cum dilectionem Dei sibi devotus et humilis anteponit. Tunc etiam diligit proximum, si proximo, quantum potest, consulat, ut ad Deum recta fide et bona conversatione perveniat. Proximi autem caritas duplici est ratione servanda, ut scilicet nec alii inferat quidquam quod sibi nollet inferri; nec indigenti opem boni operis in quantum potest deneget, quia nec sibi vellet negari, si similiter indigeret. Unde Salvatoris nostri sic nos agnoscimus informari sermone dicentis: Quae vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite eis. Haec est enim lex et prophetae1. Non dixit Christus, quae vobis fecerint homines, eadem et vos facite eis; ne malum crederemus pro malo reddendum ei qui nobis mali aliquid fecit, aut cuiquam negandum putaremus beneficium, a quo nobis nihil beneficii sciremus impensum: cum debeat Christianus omni homini benevolentiae adiutorium, vel praerogare, vel reddere; ut et bono bonum reddat, et malum bonitate praeveniat. Dicitur enim nobis a Domino: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri qui in coelis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos2. Boni autem fideles, non solum ab illis persecutionem patiuntur qui foris positi latratibus perfidis ac perversis Ecclesiae catholicae dogmatibus obnituntur; sed etiam ab illis qui videntur quidem intra Ecclesiam esse, sed male viventes inveniuntur ecclesiasticae traditioni non ore, sed opere repugnare. Quos cum boni conspiciunt, graviter gemunt, et sancto affectu permotus cruciatur bonus animus, quando alienae perversitatis non fugit sensum, quamvis tenere non possit assensum.