Ab hac Ecclesia si qui foris sunt in diversis erroribus constituti, tunc accipient indulgentiam peccatorum, si ad eamdem Ecclesiam, dum sunt in hoc saeculo constituti, recta credulitate fuerint et contriti cordis humilitate conversi. Ergo currant, dum tempus est, ad legitimam matrem, quae, sicut ex utero suo natos filios continet diligenter et nutrit, sic ex ancilla natos, non solum redeuntes non respuit, quin etiam misericordiae visceribus errantes inquirit, et pro affectu incessanter invitat, quos in societatem paternae haereditatis inducat. Neque enim in eis attendit ancillaris uteri conditionem, sed paterni recognoscit seminis veritatem. Quae est enim veritas paterni seminis, nisi baptisma perceptum in nomine Trinitatis? Hoc illa in quocunque repererit, tanquam legitima mater sui iuris esse cognoscit. Novit enim, sicut Rachel1, non solum proprio utero filios parere, verum etiam ex ancilla progenitos suo nomine tanquam genitrix legitima vindicare. Hoc opus est, ut illi non negligant fraternam societatem repetere, si volunt paternae haereditatis munere non carere. Igitur haeresim relinquentes ad catholicam Ecclesiam celeriter revertantur; nec de haereditatis possessione dubitent, nec de peccatorum remissione desperent. Qui enim non credit intra Ecclesiam catholicam cuncta relaxari posse peccata, ipse sibi remissionem peccatorum denegat, si de hoc saeculo in eadem cordis impoenitentis duritia perseverans, alienatus ab ecclesiastica societate discedat.