In omni ergo peccatore qui arbitrio iam propriae voluntatis utitur, per conversionem cordis beneficium divini muneris inchoatur. Caeterum parvulos novimus non propria voluntate, sed fidelium pro eis confitentium recta credulitate salvari. Convenit enim iudicio veritatis parvulos ministerio alienae confessionis absolvi, quos vinculo constat alienae iniquitatis obstringi: ut, aliis spiritaliter confitentibus, accipiant iustificationis beneficium, qui, aliis carnaliter generantibus, portant originale peccatum; et sicut ad primam nativitatem obfuit nondum natis nec aliquid agentibus parentum carnalis concubitus, sic eis nescientibus prosit ad secundam nativitatem fidelium pro eis confitentium spiritalis affectus. Quantum ergo ad illos attinet qui propriorum iam possunt actuum reddere rationem, nullus efficietur beatus, nisi qui malis actibus renuntians, ad Deum fuerit tota cordis humilitate conversus. Beati enim quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata1. Quisquis igitur propriae voluntatis et operationis iniquitatem portat, non potest aliquam accipere beatitudinem, nisi fuerit ad ipsum conversus beatitudinis largitorem.