Salus illa igitur non dabitur iniquis, sed iustis: ante finem scilicet huius vitae correctis atque conversis. Salus illa bonis dabitur, qui ad amicitiam Dei cucurrerint per conversionem, non malis, qui permanentes amici mundi, apostolica increpatione inimici Dei merentur congrue nuncupari. Tales enim beatus Iacobus subiurgat: Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo? Si quis ergo voluerit amicus esse huius mundi, inimicus Dei constituetur1. Quisquis igitur declinans a malo et faciens bonum, pro suis iniquitatibus in praesenti vita poenitentiam gesserit, et conversus ad Deum toto corde malis operibus renuntiaverit, spes ipsius vana non erit. Caeterum frustra seipsum seducit, quisquis per latam et spatiosam viam se perventurum arbitratur ad vitam: cum Dominus per arctam viam nos iubeat ambulare, atque angustae portae nobis demonstret introitum, per quem venitur ad regnum. Dicit enim: Intrate per angustam portam. Quam lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per ipsam! Quam angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam2! Via nostra praesens vita est, in qua si quis positus verbo Dei non consenserit, non accipiet remissionem peccatorum; sed in fletu et stridore dentium lugebit sine fine supplicium: nec immerito nunquam merebitur carere tormento, qui quandiu hic vixit, noluit renuntiare peccato.