Etenim sive caritas, et ea de corde puro, sive unitatis fraternae communio, sive haereditatis coelestis paterna possessio, in sancti Spiritus donatione consistunt. De caritate quippe Doctor gentium dicit: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis1. Unitatem quoque Spiritus cum eadem caritate commendat, dicens: Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in2 caritate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis3. Ipsam quoque communionem Spiritus sancti esse confirmat, dicens: Gratia quoque Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Spiritus sancti sit cum omnibus vobis4. De haereditate quoque nostra sic loquitur: Signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae5. Spem quoque ipsam, quae vitium desperationis expellit, sancto Spiritui beatus assignat Apostolus dicens: Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti6. Ille itaque coelestis haereditatis adipiscitur perenne consortium, qui intra Ecclesiam catholicam fraternae caritatis custodiens unitatem, priusquam praesentem finiat vitam, deponit mortiferam cordis impoenitentis duritiam, nec desperat in Ecclesia una et vere catholica remissionem omnium peccatorum conversis dari per Spiritum sanctum. Quod etiam ipse Salvator noster ostendit. Postquam enim resurrexit, insufflans in discipulos, et eis donum sancti Spiritus tribuens, remittendorum eis potestatem tribuit peccatorum, dicens: Accipite Spiritum sanctum. Si cuius peccata dimiseritis, dimittentur ei; cuius retinueritis, retinebuntur7.