Talis igitur adversus Spiritum sanctum dicit verbum, quod neque in hoc neque in futuro sit saeculo remittendum1. Caritas enim Dei, quae cooperit multitudinem peccatorum2, diffusa est, sicut Apostolus dicit, in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis3. Haec caritas, quia incorruptum tenet unitatis fraternae consortium, propterea multitudinem peccatorum cooperit, et in unitate spe certissima perseverantes perire non sinit. Si quis igitur tenens fidem, quae per caritatem operatur4, sic agit poenitentiam pristini cuiuslibet erroris, ut eum nec erroris ulterius societas teneat, nec catena mortiferae desperationis obstringat, liber erit ab illo verbo quod adversus Spiritum sanctum dicitur, quod dicenti non dimittitur, neque in hoc saeculo neque in futuro. Hoc enim verbo Dominus et Salvator noster non aliqua peccata insinuavit in futuro saeculo dimittenda quae in hoc saeculo dimissa non fuerint; sed bene intelligentibus ostendit non alia, sed illa tantum in futuro saeculo dimittenda quae in hoc saeculo in una et vera Ecclesia catholica fuerint unicuique dimissa. Soli enim illi Dominus ligandi solvendique tribuit potestatem, dicens: Tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis5. Quod ergo sancta Ecclesia in hoc saeculo non solverit ita insolubile permanet, ut etiam in futuro saeculo solvi nullatenus possit. Ligatus est autem omnis homo quem ista non solverit; nec consequetur aliquod solutionis beneficium, qui non conversus ad poenitentiam in Ecclesia sibi dandam speraverit indulgentiam peccatorum. Ille igitur dicit irremissibile verbum adversus Spiritum sanctum, qui divitias bonitatis Dei, et patientiae, et longanimitatis contemnens, secundum duritiam suam et impoenitens cor thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua6.