Haec autem tunc in futura vita proderunt, si in vita saeculi praesentis habeantur. Hoc enim beatus et sciebat et docebat Apostolus, qui praecipiebat ut sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo1: docens scilicet illos adepturos in iudicio misericordiam, qui ante iudicium in hoc saeculo iustam gesserint vitam. Propter quod nos in libro Ecclesiastico divina praemonet Scriptura, dicens: Ante iudicium para iustitiam tibi, et in conspectu Dei invenies propitiationem2. Debet itaque hic sibi iustitiam praeparare, quisquis in conspectu Dei propitiationem desiderat invenire. Quod enim in praesenti saeculo sibi homo non thesaurizaverit, futurae retributionis tempore non habebit. Quod ut divinarum testimoniis Scripturarum quantum sat est possit ostendi, primum terminemus librum, ut consequenter parti residuae quaestionis congruum dare possimus exordium.