De Remissione Peccatorum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caput XIV
Caput XV
Caput XVI
Caput XVII
Caput XVIII
Caput XIX
Caput XX
Caput XXI
Caput XXII
Caput XXIII
Caput XXIV
Caput XXV
Caput XXVI
Caput XXVII
Caput XXVIII
Caput XXIX
Liber Secundus
Caput I
Non ignoro libri superioris initio sic nos quaestionem de remissione peccatorum tractandam in Dei nomine atque adiutorio suscepisse, ut trina fieret disputationis inchoatae partitio. Etenim cum Domino nostro, hoc est Deo vero, nec misericordiam deesse, nec iustitiam diceremus (quod etiam Scripturarum divinarum manifestissima curavimus attestatione monstrare), hinc diximus facilius veritatem posse quaerentibus apparere, qualibus Deus peccata dimittat, ubi dimittat, quando dimittat. Huius tripartitae divisionis cum iam geminam persolverim partem, tertiae me non nescio debitorem. Qualibus etenim Deus peccata dimittat, et ubi dimittat, quantum nobis Deus suae pietatis condonavit auxilium, arbitror superiore libro competenter ostensum. Constat namque peccatorum remissionem non tribui nisi conversis intra Ecclesiam catholicam constitutis. Ibi enim potest conversio esse vera, ubi fides vera comitatu sanctae conversationis ornatur, et bene vivendi studium nulla pravae credulitatis maculatione polluitur. Vita enim bona non veraciter dicitur, quae perversae credulitatis vitio depravatur; neque sufficit ad salutem fides recte credentis, si conversatio moribus atque operibus turbatur obscenis. Propter quod sicut mortuam sine operibus fidem beatus Iacobus praedicat1, sic omne quod non est ex fide peccatum esse Paulus sua praedicatione confirmat2.
Caput II
Nunc autem in quantum nobis a luce vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum1, donatur illuminationis auxilium, aggredimur ostendere quando poenitentibus detur remissio peccatorum. Sterilis enim poenitentia remissionis fructu privabitur, si divinitus indulti temporis opportunitas omittatur. Propter quod beatus Petrus dicit: Non tardat Dominus promissum suum, sicut quidam tardantem existimant, sed patienter fert propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam converti2. Obsecro, Euthymi carissime, ne te pigeat intenta consideratione pensare quantum sit ponderis in hac apostolici virtute sermonis. Neque enim debet tanquam leve contemni quod beatus Petrus ob hoc dicit Deum patienter ferre, quia non vult aliquem perire, sed omnes in poenitentiam converti. Hic enim prodest poenitentia peccatori, ubi Deus peccantem damnare non festinat, ut remissionem peccatorum ad poenitentiam converso concedat. Quia si etiam post hanc vitam iniquorum poenitentia possit esse aliquatenus fructuosa, non diceret beatus Petrus, propterea Deum patienter ferre, quia non vult aliquem perire, eorum scilicet quos praesciit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius3. Istorum nemo perit. Voluntati autem eius quis resistit? Isti ante finem praesentis vitae Dei misericordia gratis praeveniuntur, ipsi corde contrito et humiliato salubriter compunguntur, et omnes ad poenitentiam divino munere convertuntur, ad quam sunt divinitus praedestinati per gratuitam gratiam, ut conversi non pereant, sed habeant vitam aeternam. Hi procul dubio sunt omnes quos secundum beati Pauli praeconium Deus vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire4. Quia enim ille hoc vult qui omnia quaecunque voluit fecit, quod vult semper insuperabiliter facit. Hoc utique in eis impletur quod omnipotentis Dei voluntas incommutabilis et insuperabilis habet; cuius sicut mutari voluntas non potest in dispositione, ita nec prohibetur nec impeditur potestas in opere: quia nec aequitatem illius valet quisquam iuste reprehendere, nec misericordiam ipsius potest aliquis obviare. Unde Salvator noster incredulae civitatis malevolentiam talibus verbis obiurgat: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te, quotiens volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti5! Hoc autem dixit Christus, ut illius malam voluntatem ostenderet qua insuperabili voluntati divinae frustra resistere nitebatur, cum bona voluntas Dei nec ab eis possit vinci quos deserit, nec aliquid non possit operari quod velit. Illa igitur Hierusalem, quantum ad eius attinet voluntatem, suos filios ad Salvatorem congregari noluit, sed tamen ille omnes quos voluit congregavit. Ac per hoc illa resistere voluit Omnipotenti, nec valuit: quia Deus qui, sicut scriptum est, Omnia quaecunque voluit fecit6, quoscunque voluit ad se gratuita iustificatione convertit, praeveniens scilicet superabundantis gratiae munere quos posset utique si vellet iuste damnare. Ergo cum Petrus apostolus dicit quia Deus patienter fert, nolens aliquem perire, sed omnes in poenitentiam converti7, non sic accipiamus omnes dictos, tanquam nullus sit qui congrue poenitentiam non sit acturus; sed illos hic omnes accipere debemus, quibus sic Deus poenitentiam hic donat, ut etiam perseverantiam donet: hoc est, qui sic divina praeveniente misericordia convertuntur, ut eadem misericordia subsequente ad crimina quibus renuntiant nullatenus revertantur. Hi sunt quibus, sicut Paulus ait, dat Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem8. Hanc poenitentiam quisquis curaverit in hoc saeculo gerere, ipse apud Deum poenitentiae suae fructum poterit invenire.
Caput III
Caeterum legimus in libro Sapientiae quosdam in die iudicii habituros quidem poenitentiam, non tamen indulgentiam divinitus accepturos. Scriptum denique sic habetur: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes inter se, poenitentiam habentes, et per angustiam spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii; nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est1? Nemo autem, cum legit dictum quia mali mirabuntur in subitatione insperatae salutis, existimet illis qui in criminibus praesentem finiunt vitam, quandoque insperatam salutem divino munere conferendam. Iustorum namque insperata salus, quae licet desperatur ab iniquis danda, tamen permanet sperantibus iustis. Unde beatus David unam psalmi loco spem iustorum cecinit et salutem, dicens: Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis: et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et eripiet eos a peccatoribus, et salvos faciet eos, quoniam speraverunt in eum2. Hinc est quod iniqui aeternis deputandi tormentis dicturi sunt de iustis: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii; nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Haec est insperata salus, quoniam vitam iustorum insaniam aestimabant; et cum ipsi essent insani, sanos se esse credebant, nec sperabant retributionem divinae iustitiae, et propterea vitam suam corrigere negligebant. Etenim delectabantur hic luxuriose vivere diebus paucis, nec se credebant postmodum aeternis cruciandos esse suppliciis. Propterea cum iustos viderint in illa gloria filiorum Dei de qua dicit beatus Paulus: In qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei3; tunc iniqui mirabuntur in gloria iustorum, hoc est filiorum Dei; quia ipsi iusti sunt filii Dei. Propterea iniqui poenitentiam steriliter quia intemporaliter habentes, et per angustiam spiritus gementes: Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Insperata ergo salus, id est quae sperata non est ab iniquis, profecto iustis dabitur, non iniquis. Non enim dabitur illis qui eam desperando male vivunt, sed illis qui eam bene sperando, et a desideriis carnalibus abstinendo, beati Petri salubria mandata custodiunt, dicentis: Carissimi, obsecro tanquam advenas atque peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; conversationem vestram inter gentes habentes bonam4. Per ipsam bonam conversationem iusti exhibent corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem5, quia per bonam conversationem ipsi sunt etiam templum Dei. Quod esse fideles testatur Apostolus dicens: Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis6? Hoc templum ne malis operibus polluatur, non solum diligenter praemonet, sed etiam vehementer nostros animos terret, dicens: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo se seducat7. Quis enim, rogo, male vivens, cum audit ab Apostolo, quia si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, si conversus in hoc tempore non fuerit, aliquam sibi spem remissionis futurae promittere audeat? Quis non tremefactus concidat? Quis non ante finem vitae praesentis ad poenitentiam compunctus et humiliatus accurrat? Clamat Apostolus: Quia si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, et vanus homo seducit sese cogitatione nequissima, dicens: Etiamsi templum Dei violavero, et usque in finem male vixero, salvus ero. Nunquid non talibus dicit Apostolus, quia dicunt: Faciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio iusta est8. Nonne hi sunt quos sancta Scriptura infelices appellat, spemque illorum vacuam omnino pronuntiat, dicens: Sapientiam et disciplinam qui abiicit infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu9?
Caput IV
Salus illa igitur non dabitur iniquis, sed iustis: ante finem scilicet huius vitae correctis atque conversis. Salus illa bonis dabitur, qui ad amicitiam Dei cucurrerint per conversionem, non malis, qui permanentes amici mundi, apostolica increpatione inimici Dei merentur congrue nuncupari. Tales enim beatus Iacobus subiurgat: Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo? Si quis ergo voluerit amicus esse huius mundi, inimicus Dei constituetur1. Quisquis igitur declinans a malo et faciens bonum, pro suis iniquitatibus in praesenti vita poenitentiam gesserit, et conversus ad Deum toto corde malis operibus renuntiaverit, spes ipsius vana non erit. Caeterum frustra seipsum seducit, quisquis per latam et spatiosam viam se perventurum arbitratur ad vitam: cum Dominus per arctam viam nos iubeat ambulare, atque angustae portae nobis demonstret introitum, per quem venitur ad regnum. Dicit enim: Intrate per angustam portam. Quam lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per ipsam! Quam angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam2! Via nostra praesens vita est, in qua si quis positus verbo Dei non consenserit, non accipiet remissionem peccatorum; sed in fletu et stridore dentium lugebit sine fine supplicium: nec immerito nunquam merebitur carere tormento, qui quandiu hic vixit, noluit renuntiare peccato.
Caput V
Propter hoc unumquemque nostrum Salvator praemonet, dicens: Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem1. Adversarium sibi quippe facit homo Dei verbum, quandiu illa facit quae divinus sermo prohibet. Cui dicitur in psalmo: Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos post te2. Huic sermoni divino si quis in via, hoc est si quis in hac vita cito consentiens non fuerit, missus in carcerem ignis aeterni ultra requiem non habebit. Bonus enim adversarius iste, qui salubri adversitate iugiter instat, ut a nobis adversitatem mortiferae iniquitatis expellat. Hinc est quod nos in alio loco Scriptura divina, ut celeriter convertamur, hortatur, ne tarditas mortifera perditionem differenti pariat, non salutem. Ait igitur: Ne tardaveris converti ad Deum, et ne differas de die in diem; ne subito veniat ira eius, et in tempore vindictae disperdet te3. Ostendit utique sermo divinus quia cum vindictae tempus advenerit, non iam conversio malum punitione subtrahet, sed ira vindex debita condemnatione disperdet. Illud etenim tempus non erit remissionis, sed retributionis; nec indulgentiae, sed vindictae. Quae idcirco divina longanimitate differtur, ut sanctorum numerus impleatur. Hanc enim vindictam beatus Ioannes in Apocalypsi sanctos memoratur postulasse, quorum haec verba sunt: Quousque, Domine, sanctus et verus, non iudicas, et non vindicas sanguinem nostrum de his qui in terra habitant4? Et ut doceret pro his qui eorum sunt consortio copulandi, tempus vindictae superna ordinatione differri, sequitur dicens: Et datae sunt singulis stolae albae, et dictum est eis ut requiescerent brevi adhuc tempore, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum5. Noverat etiam beatus Paulus praesentis saeculi futurique distantiam. Sciebat in praesenti posse tantum beneficium salutis acquiri; in futuro autem non nisi mercedem iustitiae singulis, pro bonorum seu malorum operum qualitate restitui. Unde cum propheticum posuisset testimonium quod dicit Deus: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te6; continuo ipse subsecutus adiungit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis7. De futuro autem dicit: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum8.
Caput VI
Non ergo in futuro tribuitur vita aeterna, nisi fuerit in hoc saeculo peccatorum donata remissio; neque hic accipiet remissionem peccatorum, nisi qui suis peccatis renuntiat, et ad Deum summum ac verum cordis vera conversione festinat. Illud etenim tempus non erit remissionis, sed retributionis. Non ibi misericordia iustificabit impium, sed iustitia discernet iustum et impium. Scriptum namque continetur in psalmo: Dominus interrogat iustum et impium1. Et ut ostenderet in iniquitatibus perditionem esse animae, non salutem, sequitur dicens: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Ne vero aliquam sibi misericordiam repromittant qui usque in finem praesentis vitae in iniquitate perdurant, subsequenter de Deo sic loquitur: Pluit super peccatores laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum: quoniam iustus Dominus iustitias dilexit, aequitatem vidit vultus eius2. Quisquis igitur haec audiens in praesenti tempore misericordiam Dei noluerit per conversionem quaerere, in futuro eam nunquam poterit invenire. Hoc enim iustus iudex per beatum nobis apostolum Iacobum denuntiari praecepit, eodem dicente: Iudicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam3. Ordo autem misericordiae continet, ut misericordiam quam homo impendere iubetur alteri, prius exhibeat sibi, dicente Scriptura: Miserere animae tuae placens Deo4. Proinde si quis placere Deo non vult, animae suae misericordiam denegat; et qui animae suae misericordiam in praesenti saeculo noluerit donare, nullatenus apud Deum misericordiam poterit invenire. Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Ac per hoc, quod subsequenter dicitur: Superexaltat autem misericordia iudicium5, in illo fiet qui nunc miseretur animae suae placens Deo. Ipse namque Dominus dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur6. Nam cum beatus Apostolus moneat, ut omnia honeste et secundum ordinem fiant7, propter quod et in Cantico canticorum dicitur: Ordinate in me caritatem8: quomodo dicendus est aut caritatis aut misericordiae ordinem tenere, qui, non dico quemlibet hominem alium, sed ipse corpus suum reficit cibo, ne deficiat; munit indumento, ne algeat; dum est sanum, cavet ne infirmetur; dum est infirmum, satagit ut sanetur; carni suae alimentorum incessanter, vestimentorum, medicaminum ministrat sollicita intentione subsidium; et animae suae male vivendo conquirit interitum: carnem suam necessariis cibis nutrit, et animam suam operibus malis interficit; carni suae noxios cibos negat, et animae suae opera mala, tanquam venena mortifera subministrat; carni suae vitam prolongare desiderat, quae finitur diebus paucis, et animae suae procurat mortem, cuius in supplicio non erit finis? Ac per hoc qui animam suam odisse convincitur, etiam animae suae crudelis adversarius invenitur: quia sicut boni actus faciunt carnem cum anima coelesti beatitudine perfrui, sic opera mala faciunt aeterno igni animam cum carne torqueri. Ipse sibi ergo est perniciosissimus inimicus, quisquis male vivens, vitam non mutat antequam finiat.
Caput VII
Ex huius enim vitae fine illius vitae pendet initium, in qua quidquid retribuitur non finitur. Cum autem digne ab apostolo Ioanne dicatur: Qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem1. Cumque sanctus David dicat: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam2: si homicida est qui fratrem suum odit, quid est qui diligit iniquitatem et odit animam suam? et si ille qui odit fratrem non habet vitam aeternam in se manentem, quomodo ille qui in dilectione iniquitatis odio animae suae finit istam vitam, pervenire poterit ad indulgentiam peccatorum, per quam venitur ad vitam? cum ipse Dominus noster evidenter ostendat qualiter ad vitam unusquisque perveniat, dicens: Si vis venire ad vitam, serva mandata3. Ille igitur veniet ad vitam qui mandata servat. Quis autem servat divina mandata, nisi qui ad Deum conversus ante finem vitae praesentis discesserit ab iniquitatibus pristinis? Propter quod beatus Paulus nos admonet, ut discedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini4. Hoc autem dicebat, sciens quia in hoc tempore poenitentia fructuose agitur, in quo poenitentibus indulgentia condonatur. Caeterum in futuro erit iniquorum poenitentia, sed fructuosa non erit: quia iniquorum conversio nulla erit. Mittentur enim in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Ibi sine fine cruciabuntur non solum gehennali supplicio animae simul et corpora, sed etiam ipsis tenebris pessimae voluptatis. Hic erit enim talibus mala ipsa voluptas ad supplicii cumulum, pro qua manet eorum sine fine tormentum. Spernunt enim nunc opportunitatem temporis accepti; et in die salutis non quaerunt divinitus adiuvari. Quod tempus ita Deus prophetico nobis insinuavit, eloquio, dicens: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te: Hoc testimonium in Epistola sua cum beatus Apostolus indidisset, secutus adiunxit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis5. Hoc tempus alio loco sic evidenter idem commendat apostolus, ut quisquis divino illuminatus munere intente legerit et competenter intellexerit, non se decipiat, nec aliud sibi tempus conversionis aut remissionis inquirat: sciens quia quisquis in hoc tempore indulgentiam noluerit quaerere, nullatenus post istam vitam poterit invenire. Scribens ergo beatus Paulus ad Galatas haec loquitur: Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes; maxime autem ad domesticos fidei6. His Apostoli verbis quis piger ad operis boni non excitetur affectum? Quis errans a Deo non rectam viam tremefactus inquirat? Quis non seminationi bonae delectetur insistere, quando se non aliud quam quod seminat recepturum cognoscit in messe?
Caput VIII
Oportet igitur ut hunc apostolicae praedicationis sermonem paulo diligentius attendamus. Neque enim frustra cum tanto pondere praemonet dicens: Nolite errare; ac deinceps adiecit: Deus non irridetur. Postmodum vero aperuit, in quo nonnullos errare cognovit, inquiens: Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Errat ergo quisquis se in retributione futura messurum putat quod in huius temporis operatione non seminat. Verum quia ipsius seminationis ac messis diversitas fuit evidentius intimanda, idcirco eam subsequentibus verbis peritus discernendi agricola subiungens, haec ait: Quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Ille est ergo error quem in huius sermonis interdixit exordio, quo se unusquisque aliud existimat messurum esse quam seminat. Errat igitur quisquis in carne seminat, de qua corruptio metitur, existimat messurum se vitam aeternam, quae in spiritu seminantibus reservatur. Sequitur vero Apostolus dicens: Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. Haec ( forte Hic) evidenter ostendit seminis nomine uniuscuiusque opera designari. Superius enim dixerat: Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Nunc dicit: Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. Vere Veritatis discipulus, et ob hoc magister egregius gentium, qui sicut iustitiam non defuturam in retributione operum docuit, sic tempus seminationis et messis, id est operationis retributionisque discrevit: ne quis inepta cogitatione tempus seminationis et messis confundens, aut tempore seminationis deposcat futurae messis effectum, aut tempore messis concedendum sibi speret bonae seminationis initium; ac sic iners operarius et ignavus pigritiae vinculis irretitus, imo, quod est deterius, studio mortiferae seminationis intentus, non gaudeat in messe, sed lugeat, dum coeperit suae seminationis condigna tunc metere, quando iam non poterit qualitatem mali seminis immutare. Est praeterea diligentius attendendum tria quidem nobis in hoc loco apostolicae doctrinae sermonis ostendi: hoc est, ut bonum faciamus, et ut non deficiamus, quia tempore suo metemus non deficientes. Horum trium duo in praecepto sunt operis, tertium in promissione mercedis. Duobus labor operariis indicitur, tertio spe futurae messis laborantium animus sublevatur. Assolet enim qui certam sperat pro sui laboris qualitate mercedem, sumere magis ex labore virtutem. Bonae igitur operationi Apostolus perseverantiam iungit, ut non deficiat in semine quisquis in messe delectatur sine fine gaudere. Proinde secundum dictum beati Apostoli ille necesse est ad futurae messis gaudium perveniat, qui praesenti tempore in bonae operationis semine perseverat. Caeterum multum seipsum seducit, sive qui nulla mittens usque in finem praesentis vitae semina operum bonorum, putat bona quandoque messurum; seu qui depravatus caret perseverantia bonae operationis, et laetitiam sperat in retributione mercedis: cum beatus Apostolus hoc unumquemque recepturum testetur in messe quod perseveranter praemittit in semine. Talis namque est ille peritissimus ventilator1 qui permundabit aream suam, ut in discretione tritici atque palearum nulla subreptione fallatur; nec in horreum mittit paleas ignibus dandas, nec tradit flammis frumenta quae sunt horreo deputanda. Futurae quippe messis tempore boni seminatores, illi scilicet qui nunc perseveranter seminantes in lacrymis in gaudio metent, quique nunc euntes flent mittentes semina sua, tunc autem venientes venient in exsultatione portantes manipulos suos2. Sicut ille privabitur gaudio consortioque messorum qui, licet aliquando bona seminaverit, perseverantiam tamen bona seminandi non tenuit: sic etiam ille nec indulgentiae nec laetitiae poterit participatione gauere, quem seminatori nocturno, id est diabolo, in tantum famulari favereque delectat, ut usque in mortem non quiescat illa seminare quae angelorum metentium discretione collecta et in fasciculos colligata, Domini iudicio, sine commutabili praecepto, inexstinguibili deputentur incendio3: quia et subsequentis vitio iniquitatis praeteritus iusti frustratur omnis labor bonus, et iniquitatis meritum permanet, cuius labor est omnis malus. Dicit enim Apostolus: Quia unusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem4. Illum scilicet in quo unusquisque invenitur, quando de praesenti saeculo transire praecipitur. Proinde sicut Apostolus monet: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei5.
Caput IX
Nam et in Epistola quae ad Hebraeos scripta est, non solum conversio in praesenti tempore significatur necessaria, verum etiam praecipitur usque in finem perseverantia retinenda. Ait enim: Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, sed hortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus (Hebr. III, 12 et seq.). Quis autem non ipsius exemplo terreatur Apostoli, ut a malis operibus discedens, in poenitentia et conversione1 currat ad Deum, et sollicitus caveat ne tenore perseverantiae derelicto, reprobus fiat? Considerandum namque est cunctis fidelibus qua sollicitudine ipse beatus Paulus cucurrerit, qua vigilantia pugnaverit, qua severitate corpus suum castigaverit. Ait ergo: Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar2. Haec autem dicebat, sciens per Ezechielem divinitus dictum: In eo cum converterit se iustus a sua iustitia, et faciat delictum, et moriatur; in suo delicto quod fecit, in ipso morietur3. Frustra igitur sibi peccatorum remissionem vanis cogitationibus somniat, quisquis non usque in finem praesentis vitae in mandatis Domini perseverat, vel quisquis ante finem vitae praesentis non discedit ab itineribus pessimis. Oportet enim ut omnis iustus cum timore et tremore suam salutem operetur4; et omnis iniquus desinat exhibere membra sua arma iniquitatis peccato; sed exhibeat semetipsum tanquam ex mortuis viventem, et membra sua arma iustitiae Deo5, ac desinat talia operari, quorum stipendium mors est, dicente Paulo apostolo: Stipendium enim peccati mors6. Haec mors, etiam futura ira Dei dicitur, quae iniquis et in malo perseverantibus inferetur. Unde et Ioannes Baptista Pharisaeos Sadducaeosque sic increpat, ut etiam Christianos male viventes sua increpatione perstringat. Dicit namque: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere ab ira futura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae7: et ne velitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur8. Ista cum Praecursor dominicus diceret, procul dubio iniquis dicebat et malis, quos etiam propter imitationem serpentium, hoc est diabolici operis, Viperarum genimina nuncupabat. Quibus tamen ostendit quid in hoc saeculo facerent, quid etiam in futuro iudicio formidarent. Praecipiens enim ut facerent fructus dignos poenitentiae, ostendit hic mutari posse homines, et a supplicii merito ad meritum regni, poenitentis animi conversione transire. Adiungens autem, quia omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur, tempus praenuntiavit futuri iudicii, quo malis usque in finem criminosam ducentibus vitam, sicut infructuosis arboribus, non remissio peccatorum misericorditer donabitur, sed aeterna combustio iuste reddetur. Ideo quoque Salvatorem nostrum praedicit ad discretionem tritici palearumque venturum: qui habens ventilabrum in manu sua, permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili9. Informat omnem praeterea Christianum tenore evangelicae lectionis, ut discretione habita consideret quid in primo Salvatoris adventu fuerit unicuique piissima largitate donatum, quid etiam singulis exspectetur in secundo, iusta retributione reddendum.
Caput X
Ipse enim noster Salvator et iudex, qui nunc venit ut salvet, tunc est autem venturus ut iudicet; qui nunc venit ut bonos ex malis pia remissione faciat, tunc autem venturus est ut malos a bonis iusta examinatione discernat. Primi adventus sui demonstrat beneficium dicens: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat1. Secundi vero adventus metuendam sic intimat aequitatem: Veniet Filius hominis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua2. Primi adventus misericordiam rursus ostendens, ait: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum3. Secundi vero adventus iudicium sic pronuntians, dicit: Multa habeo de vobis loqui et iudicare4. Et alio loco: Sermo quem locutus sum vobis, ipse iudicabit vos5. Et alio loco: Sicut audio iudico, et iudicium meum verum est6. Rursus beneficium primi adventus sui, quo nullum inveniens vivum gratis suscitat mortuos, quos utique facit ex impiis iustos, talibus intimat verbis: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent7., Secundi vero adventus examen, quo iudicaturus est vivos et mortuos subsequenter praenuntiat, dicens: Amen, amen dico vobis, quia veniet hora, quando omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii8. Praesentis itaque vocis eius auditus donat vitam mortuis, cum fidei gratiam largitur incredulis, et quos malos invenit, bonos facit; praesentis autem vocis eius auditus impios pie iustificat, peccatores misericorditer salvat, caecos clementer illuminat. Secundae autem vocis eius auditus, sicut iustis coronam iustitiae reddet, sic iniquis poenam pro iniquitate retribuet. In primae vocis eius auditu, praevenit peccantes misericordia redimentis; in secundae vocis auditu, subsequetur operantibus retributio iudicantis. Hic omnibus dicitur: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam9. Illic autem dextris tantum dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum10; sinistris vero dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum11. Ubi est meritorum tanta certissima cognitio pastoralis, qua segregabuntur oves ab haedis, ut ita nullus haedus ponatur ad dexteram, sicut ovis nulla collocabitur ad sinistram. Illa quippe merita cum quibus homines ex hac vita discedunt, ipsa cum eis in illa vita indesinenter atque incommutabiliter permanebunt, sive bona quae hic divina pietas contulit, seu mala quae hic humana iniquitas comparavit. Ac per hoc nulla ibi erit remotio malorum, quamvis futura sit bonorum promotio meritorum. Illa enim manebunt in poena, ista perficientur in gloria. Istud est tempus quo Deus, sicut in psalmo scriptum est: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum. Quoniam sicut distat ortus ab occasu, elongavit iniquitates nostras a nobis12. In illo autem iudicio coronam iustitiae reddet iustus iudex, sicut Apostolus ait, his qui diligunt adventum eius13; operantibus autem iniquitatem, sicut psalmus (XXVII, 4) ostendit, dabit secundum opera eorum, et secundum nequitiam studiorum ipsorum, et secundum opera manuum eorum tribuet illis, reddet retributionem eorum ipsis: ea scilicet causa, quia qualis unusquisque de hac vita egreditur, talis futurae vitae sine dubitatione reddetur; nec de corruptione in incorruptionem in illo iusto mutabitur iudicio, qui ab iniquitate ad iustitiam, et a mala vita ad bonam vitam non prius in hoc saeculo fuerit immutatus.
Caput XI
Propterea Paulus dicit: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur1. Quod cum beatus dixisset Apostolus, ne sensus sermonis eius apud aliquos penderet incertus, scivit subsequenter fidelibus ostendendum, quosnam futurae resurrectionis tempore dixerit immutandos. Profecto enim si dixisset: Omnes resurgemus, sed non immutabimur, nullius immutatio futura crederetur. Et iterum si dixisset: Omnes resurgemus, et immutabimur; sicut omnes creduntur resurrecturi, omnes etiam crederentur similiter immutandi. At cum omnium futuram resurrectionem praedixerit, nec tamen omnes asseveraverit immutandos, admonuit nos sollicite scrutari quinam sint in resurrectione futuri examinis immutandi. Hoc autem nolens relinquere beatus Paulus ambiguum, ne licentius iniqui delinquerent, si commune sibi cum iustis munus futurae mutationis audissent, sequenti sermone curavit ostendere illius mutationis donum: In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur2. Cum dicit, nos, ostendit illos secum futurae mutationis potituros dono, quos in hoc tempore cum Paulo sociisque eius tenet ecclesiastica recteque vivendi communio. Ipsius vero mutationis insinuans qualitatem dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem3. Ut ergo in talibus tunc sequatur mutatio iustae retributionis, nunc praecedit mutatio gratuitae largitatis. Quam mutationem beatus propheta David ostendens, ait: Dixi, nunc coepi: haec mutatio dexterae Excelsi4.