Et ne quis putet aliqua peccata hominum latere Deum posse, sancti Iob sermonibus instruamur dicentis: Cogitationes meas dinumerasti, et nihil te latuit peccatorum meorum. Signasti quasi in sacculo iniquitates meas, adnotasti si quid invitus erravi (Iob XIV, 16, 17, iuxta LXX). Ne vero aliquis impunitum se futurum putet, si converti noluerit, eiusdem sancti viri verbis intentus auscultet dicentis: Imo vero nullus confidat cum sit nequam, se impunitum futurum, quidquid in iracundia provocet Deum, tanquam inquisitio in eo non sit futura. Propter hoc in Ecclesiastico salubris deprompta monitio, ut nec conversio nobis desit qua vitentur peccata, nec deprecatio, qua possint dimitti praeterita. Sic enim dicitur: Fili, peccasti? Ne adiicias iterum; sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. Quasi a facie colubri fuge peccata. Si accesseris ad illa, suscipient te, et quasi dentes leonis in vorando interficient te1. Sed nec illud siletur, quod impii et peccatores qui poenitentiam impietatis sive iniquitatis agere noluerint, aeternis sint in fine deputandi suppliciis, misericordiam vero his qui poenitentiam gesserint Dominus noster largiatur. Quippe in libro Ecclesiastico sic positum est: Quoniam et Altissimus misertus est poenitentibus, et impiis et peccatoribus reddet vindictam2. Rursus in eodem volumine sic dicitur: Memento quoniam ira non tardabit. Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis3. Esaias quoque dicit: Quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur4. Rursum in Ecclesiastico positum est: Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio eorum flamma ignis. Via peccantium plena offensis, et in fine illorum inferi, et tenebrae, et poenae5.