Vocationis autem huius ad poenitentiam principale est beneficium, gratuita remissio peccatorum. Pro qua idem Redemptor noster, peracto paschalis coenae convivio, sanguinem suum enuntiat effundendum. Bibite, inquit, ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum1. Hanc igitur, sicut arbitror, aut omnes, aut pene omnis qui quolibet modo appellatur Christiano nomine, invenire desiderat; sed interest ubi quisque, vel quando, vel qualiter quaerat. Neque enim ad remissionem peccatorum poterit pervenire, si quis aut veram non teneat fidem, aut negligat bonae operationis officium, aut rectae credulitatis bonae operationi concessum divinitus tempus mortifera praeoccupatus vanitate contemnat. Haec namque tria, id est, fides, opus et tempus, ita sunt simul hominibus in hac vita necessaria, ut si cui unum ex his tribus in praesenti saeculo defuerit, aeternae vitae particeps esse non possit; ac per hoc nec remissionem peccatorum consequetur, per quam ad aeternae vitae praemium pervenitur. Quod necesse est, Domino adiuvante, divinorum testimoniorum attestatione monstremus.