Intra catholicam quippe Ecclesiam in praesenti saeculo iusti et iniqui tenentur admixti sacramentorum scilicet communione, non morum, id est societate credulitatis, non similitudine conversationis. Non ergo corde, sed corpore; quia professione, non opere. Nunc igitur quandiu, secundum beati Pauli praedicationem, in magna domo non solum sunt vasa aurea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem sunt in honorem, quaedam vero in contumeliam1; intra Ecclesiam quidem sunt iniquus et iustus, extra Ecclesiam vero nullus est iustus. Et intra dominicam aream, donec ventilatoris metuendus exspectatur adventus, et discretio ventilationis novissime differtur, palea frumento locali communione miscetur. Quisquis autem extra dominicam aream locus est, quamvis ibi vocabulum nominetur agricolae, sola ibi potest quae vento raptatur palea residere. Verum quia tanta est agricolae nostri omnipotentia, ut nullus valeat eius vincere voluntatem; quisquis in praesenti vita conversus recurrerit ad areae dominicae locum legitimum, si perseveranter teneat in fide recta bonae vitae propositum, non erit palea, sed frumentum, nec ignibus tradetur arsurus, sed in horreo congregabitur placitis Deo fructibus opimatus.