De Remissione Peccatorum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Prae omnibus itaque, nobis est firma credulitate retinendum, misericordem et iustum esse Dominum Deum nostrum. Hinc enim facile potest inquirentibus apparere, qualibus peccata Deus dimittat, ubi dimittat, quando dimittat. Quibus cognitis, nec pravam quisquam retineat de Deo sententiam, nec conversionem suam negligat, nec a catholica Ecclesia discedat; aut si quis discessit, celeriter revertatur; nec de tempore sibi velit insulsa cogitatione blandiri, si ad Deum in hac vita quisquam converti nolens, et usque ad mortem iniquitatibus serviens, post hanc vitam se credat adepturum remissionem peccatorum, quando iam praeiudicatus tempore tribulationis ( forte retributionis) divinae non peccatum possit vitare conversus, sed supplicii maneat aeternitate damnandus. Multis enim multiplicibusque fraudibus viam coelestis itineris diabolus claudere nititur et celare, cuius hoc est incessabile studium, ut ad cruciatus sui societatem miserorum turbam, quantumcunque potuerit, vel trahat illectam, vel cogat invitam. Nonnullos quippe facit, abiecta consideratione divinae iustitiae, solam Dei misericordiam cogitare; ut conversionem suam negligant, existimantes se, etiamsi usque in finem criminosam duxerint vitam, remissionis beneficio potituros esse. Alios autem1 cogit aut illicit, Ecclesiae catholicae gremio derelicto, ad haereses vel schismata depravati cordis caecitate transire. Quorum animos deceptione falsae promissionis illaqueat, ut vel putent se recto fulciri dogmate, vel sperent sibi pro sola cordis credulitate futurum remissionis beneficium, etiamsi ficto animo, pro temporis vel commoditate vel metu, mortifero haereticorum consortio usque ad mortem teneantur innexi; minus considerantes illam Salvatoris nostri sententiam dicentis: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est; et qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est2. Et alio loco: Qui me erubuerit, et sermones meos, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum3. Plerisque vero humani generis inimicus ad hoc peccatorum suorum recordationem molitur ingerere, ut vel obduratis desperationem remissionis iniiciat, et eos remedio conversionis excludat. Haec autem omnia non ob aliud fraudulenta semper agit obtectus fallacia, nisi ut opportunitatem temporis adimat, qua conversis potest donari remissio; ac sic, quantum ad eius attinet malignitatem, si fieri possit, nemo perveniat ad salutem. Deum namque misericordem iustumque esse cognoscit, nec ignorat quod peccatorum remissionem sola de Deo possit elicere cordis vera conversio. Scit etiam quod non alibi quam in solo gremio Catholicae Matris dimitti possint peccata conversis; nec eum latet in praesenti tantum saeculo remissionem omnium peccatorum conversis posse concedi: ubi humanum genus, per constitutum divinitus ordinem decessione morientium, successioneque nascentium, carnalis nativitatis nexu non iniuste constringitur, atque spiritali nativitate gratis enodatur: ubi etiam omnem reatum aut solvit conversio, aut insolubilem facit, seu vanae spei neglectio nutrita, sive desperatione roborata et usque in finem retenta cordis obdurati nequitia.