De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe

De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe (468–533)

First published 1861

De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.


Liber Primus

Caput I

Caput II

Caput III

In huius absolutione quaestionis flagitare vos video parvitatis nostrae sententiam. Proinde spero in abundantia bonitatis Dei, qua sic est ille semper dives, ut exinde nostra quoque possit ditari pauperies, et ex qua caeteris quantum vult sic donat, ut in ea plenius ipse permaneat; quia talia nostro cordi spiritaliter dignabitur infundere, quae et nobis dicere prosit, et vobis audire. Sermo enim quem vobis in Dei gratia ministramus, tunc etiam nobis prodest, si quod vobis pro salute verbo styloque foris dicimus, nos intus mites et humiles audiamus. Non enim frustra David sanctissimus dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Qui auditus proprie ad humiles pertinet. Propter quod alio loco idem propheta dicit: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. Alio loco maiestas ipsa sic loquitur: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea? Nec vero iste Spiritus Dei sic super humilem et quietum requiescit, ut non ipse quietum humilemque faciat, sed tanquam humilem quietumque requieturus inveniat. In eo quippe super humilem et quietum dignatur requiescere, quia super quem requiescit, quietum et humilem facit. Hoc ergo Spiritus sanctus operatur, ut vitium superbiae atque inquietudinis ab homine in quo requiescit, expellat; ac sic praeveniente sancti Spiritus operatione, hominis voluntatem misericorditer immutante, omne praeteritae humanae iniquitatis vinculum gratis data solvat remissio peccatorum.

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

Caput XXIII

Caput XXIV

Caput XXV

Caput XXVI

Caput XXVII

Caput XXVIII

Caput XXIX

Liber Secundus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

↑ Top of work