De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe

De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe (468–533)

First published 1861

De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.


Liber Primus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Verumtamen quia cuncta quae divinis continentur eloquiis, ad custodiam vel reparationem dicuntur humanae salutis; providit sermo divinus, ne dum iustis divinae metus indicitur aequitatis, econtrario mortifera peccatoribus desperatio nasceretur, si spes indulgentiae minime monstraretur. Ipsa enim errantes ad viam veritatis revocat, dum propitiatione divina converso relaxandum promittit, quidquid mali, priusquam converteretur admisit. Ideo apostolus Paulus in Epistola quam ad Romanos scripsit, sicut fideles et bonos ad insinuationem severitatis divinae terrificat, sic infideles et malos ad conversionem spe certissima supernae bonitatis invitat, ut scilicet tam boni discerent non altum sapere, sed timere, quam mali possint remedium salutis aeternae sine quolibet impedimento dubitationis acquirere. Dicit igitur beatissimus Paulus: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris; et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos. Itaque cum dicat Apostolus illum excidendum qui in bonitate non permanserit, et illum qui in incredulitate non permanserit inserendum; quis homo iustus non tremefactus iustitiam metuat, vel quis iniquus non ad Dei misericordiam confirmatus accurrat? Quis non compellatur bono cuilibet impii, si toto corde conversus fuerit, audeat desperare, cum coelestis medicina praeceptis salubribus aequaliter sanis consulat et infirmis; illis timorem iustitiae indicens, tanquam salutis acceptae custodem; istis misericordiae beneficium pollicens, ut, spei remedio sublevati, recipiant quam perdiderant sospitatem. Timor enim iustitiae praecipitur sanato, cui dicitur: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Spes quoque misericordiae demonstratur infirmis, cum dicitur: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam. Sermo quoque propheticus misericordiam Dei iustitiamque commendare non desinit, sic Deo per Ezechielem prophetam dicente: Iniquus si se convertat ab omnibus iniquitatibus suis quas fecit, et custodierit omnia mandata mea, et fecerit iustitiam et misericordiam, vita vivet, et non morietur. Omnia delicta eius quaecunque fecit, non erunt in memoria. In sua iustitia quam fecit, vivet. Nunquid voluntate volo mortem peccatoris, dicit Dominus, quam ut avertatur de via sua mala, et vivere eum? Ostenso itaque ad impios convertendos divinae longanimitatis ac benignitatis beneficio, ad iustos quoque deterrendos ita propheticus sermo dirigitur: Cum se autem averterit iustus a sua iustitia, et fecerit iniquitatem, secundum omnes iniquitates quas fecit ille iniquus, omnes iustitiae eius quas fecit, non erunt in memoria. In delicto suo quo deliquit, et in peccatis suis quibus peccavit, in ipsis morietur.

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

Caput XXIII

Caput XXIV

Caput XXV

Caput XXVI

Caput XXVII

Caput XXVIII

Caput XXIX

Liber Secundus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

↑ Top of work