De Remissione Peccatorum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caput XIV
Caput XV
Caput XVI
Caput XVII
Caput XVIII
Caput XIX
Caput XX
Caput XXI
Caput XXII
Proinde non solum quos iterati baptismi tenet reatus innexos debent celeriter ad Ecclesiam recurrere, et Deum lacrymis ac eleemosynis pro tanto scelere deprecari; verum etiam si qui forsitan sine iteratione baptismatis delectatione munerum seu timore poenarum negantes catholicae fidei sacramentum, ad haereticorum sunt mortiferum dilapsi consortium, resumant fidem quam negaverunt, et ad Ecclesiam celeriter revertantur, ut Iesu veniente, intra illam domum possint inveniri extra quam nullus potest ab interitu liberari: quia sicut in Hiericho quisquis extra illam domum fuit nullum potuit adipisci vitae subsidium, sic extra Ecclesiam catholicam nullus accipiet indulgentiam peccatorum; et sicut intra Ecclesiam catholicam corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem1, sic extra eamdem Ecclesiam mala credulitas non reputatur ad iustitiam, sed ad poenam, et prava confessio non ac quirit salutem confitenti, sed ingerit mortem. Extra hanc Ecclesiam nec Christianum nomen aliquem iuvat, nec baptismus salvat, nec mundum Deo sacrificium offertur, nec peccatorum remissio accipitur, nec aeternae vitae felicitas invenitur. Una est enim Christi Ecclesia, una columba, una dilecta, una sponsa: in qua Trinitas unus Deus, unius naturae atque substantiae creditur; in qua nec Filio, nec Spiritui sancto contumelia minorationis ingeritur; in qua unus atque idem cultus, et honor unus uni Trinitati, quae Deus verus est, exhibetur. Haec est una vera Ecclesia, quae sic credit et praedicat unam Trinitatis essentiam, ut in tribus unam quamlibet non audeat alteri praeferre personam. Sic enim nihil se diversum colere in substantia divinitatis ostendit, ut Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, hoc est ipsam Trinitatem unum verum et solum confitens Deum, nec in unitatis nomine Sabellianae confusionis incurrat errorem, et in Trinitatis vocabulo meminerit Arianae diversitatis mortiferam vitare perniciem. Apostolicae quippe praedicationis retinens normam, quemadmodum Trinitatem cognoscit in personis Patris, et Filii, et Spiritus sancti; sic unius Dei rectam praedicat fidem, quia in Patre, et Filio, et Spiritu sancto naturalem praedicat unitatem.