De Remissione Peccatorum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caput XIV
Caput XV
Caput XVI
Caput XVII
Caput XVIII
Caput XIX
Caput XX
Caput XXI
Caput XXII
Caput XXIII
Caput XXIV
Caput XXV
Caput XXVI
Caput XXVII
Caput XXVIII
Caput XXIX
Liber Secundus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caeterum miserorum atque infelicium, qui de malo ad bonum negligunt istius vitae tempore commutari, sicut David sanctissimus contumaciam culpat; sic futuram poenam divinae retributionis praenuntiat dicens: Non enim illis est commutatio, et non timuerunt Deum1. Ac ne sibi qui commutari noluerint, frustra promittant peccatorum indulgentiam, transacto huius vitae limine conferendam, secutus adiunxit: Extendit manum suam in retribuendo (Ibidem). Huius retributionis initium est cum iniquus, mercedem quam oportuit erroris sui in semetipso recipiens, iusto iudicio in suis iniquitatibus igne torquebitur sempiterno. Neque etiam ista parva putanda est retributio, qua iniquus iustitiae luce privatus in suis tenebris errare permittitur, praeiudicatus non carne, sed caecitate cordis: ubi etiam illud ad cumulum retributionis pertinet, si caecus lumen non solum non queat recipere, verum etiam cum delectatione studeat tenebras suae caecitatis augere. Talibus dicit Dominus in Psalmis: Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi; et dimisi illos secundum desideria cordis eorum, et ibunt in voluptatibus suis2. De talibus etiam Doctor gentium dicit: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae3. Et rursus: Propterea tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniant4. Traduntur ergo tales primum desideriis suis iniustis, tradendi postmodum suppliciis iustis. Traduntur hic convenientibus factis, tradendi postmodum convenientibus poenis. Neque enim quia delectabiliter peccat malus, ideo aestimandus est a tormento retributionis extraneus: quandoquidem graviter ipsa delectatione peccandi iam punitur, qui tali delectationi consensione subiicitur, ex qua meritum punitionis augetur. Ubi quanto magis perficitur quod iniuste delectat, tanto magis recepturus est iniustus quo amplius doleat. Si quis ergo hic noluerit ad Deum converti et a mala vita ad bonae vitae studia commutari, nec illic immutabitur, ubi feliciter mutatis iustis immortalitas et incorruptio confertur. Proinde iniqui vel impii, hoc est vel qui perverse credunt, sive qui nequiter vivunt, nec ante praesentis vitae finem a sua infidelitate sive iniquitate discedunt, in futura retributione, nec immortales nec incorruptibiles erunt; sed corrumpentur, nec consumentur; morientur, nec exstinguentur. Permanebit enim cruciamentorum perennis sensus in mortuis, ubi miseris mori non conceditur in poenis. Ibi mors miserorum talis erit, quae non animam de corpore dolentis excludat, sed in dolenti corpore ad hoc iugiter teneat, ut animam simul et corpus aeternitate doloris affligat. Ac per hoc semper cum corpore suo morietur anima; cum quo sine fine cogetur aeterna communicare tormenta. Ibi mors animae corporisque non moritur, quia cruciatus corporis et animae non finitur. Haec quippe erit aeterna mors iniquorum, ut in igne non moriantur aeterno, ne quandoque possint carere supplicio. Nec ibi ardenti corpori aliquid demitur, quamvis infelix anima in suo corpore iugiter exuratur; sed ut totum corpus ardere non desinat, totum cum anima iugiter in incendio perseverat. In quo enim corpore anima iuste vixerit, aut inique, in ipso recipiet aeternam poenam, aut sine fine laetitiam.