De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe

De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe (468–533)

First published 1861

De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.


Liber Primus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

Caput XXIII

Caput XXIV

Caput XXV

Caput XXVI

Caput XXVII

Caput XXVIII

Caput XXIX

Liber Secundus

Caput I

Caput II

Nunc autem in quantum nobis a luce vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, donatur illuminationis auxilium, aggredimur ostendere quando poenitentibus detur remissio peccatorum. Sterilis enim poenitentia remissionis fructu privabitur, si divinitus indulti temporis opportunitas omittatur. Propter quod beatus Petrus dicit: Non tardat Dominus promissum suum, sicut quidam tardantem existimant, sed patienter fert propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam converti. Obsecro, Euthymi carissime, ne te pigeat intenta consideratione pensare quantum sit ponderis in hac apostolici virtute sermonis. Neque enim debet tanquam leve contemni quod beatus Petrus ob hoc dicit Deum patienter ferre, quia non vult aliquem perire, sed omnes in poenitentiam converti. Hic enim prodest poenitentia peccatori, ubi Deus peccantem damnare non festinat, ut remissionem peccatorum ad poenitentiam converso concedat. Quia si etiam post hanc vitam iniquorum poenitentia possit esse aliquatenus fructuosa, non diceret beatus Petrus, propterea Deum patienter ferre, quia non vult aliquem perire, eorum scilicet quos praesciit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius. Istorum nemo perit. Voluntati autem eius quis resistit? Isti ante finem praesentis vitae Dei misericordia gratis praeveniuntur, ipsi corde contrito et humiliato salubriter compunguntur, et omnes ad poenitentiam divino munere convertuntur, ad quam sunt divinitus praedestinati per gratuitam gratiam, ut conversi non pereant, sed habeant vitam aeternam. Hi procul dubio sunt omnes quos secundum beati Pauli praeconium Deus vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Quia enim ille hoc vult qui omnia quaecunque voluit fecit, quod vult semper insuperabiliter facit. Hoc utique in eis impletur quod omnipotentis Dei voluntas incommutabilis et insuperabilis habet; cuius sicut mutari voluntas non potest in dispositione, ita nec prohibetur nec impeditur potestas in opere: quia nec aequitatem illius valet quisquam iuste reprehendere, nec misericordiam ipsius potest aliquis obviare. Unde Salvator noster incredulae civitatis malevolentiam talibus verbis obiurgat: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te, quotiens volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti! Hoc autem dixit Christus, ut illius malam voluntatem ostenderet qua insuperabili voluntati divinae frustra resistere nitebatur, cum bona voluntas Dei nec ab eis possit vinci quos deserit, nec aliquid non possit operari quod velit. Illa igitur Hierusalem, quantum ad eius attinet voluntatem, suos filios ad Salvatorem congregari noluit, sed tamen ille omnes quos voluit congregavit. Ac per hoc illa resistere voluit Omnipotenti, nec valuit: quia Deus qui, sicut scriptum est, Omnia quaecunque voluit fecit, quoscunque voluit ad se gratuita iustificatione convertit, praeveniens scilicet superabundantis gratiae munere quos posset utique si vellet iuste damnare. Ergo cum Petrus apostolus dicit quia Deus patienter fert, nolens aliquem perire, sed omnes in poenitentiam converti, non sic accipiamus omnes dictos, tanquam nullus sit qui congrue poenitentiam non sit acturus; sed illos hic omnes accipere debemus, quibus sic Deus poenitentiam hic donat, ut etiam perseverantiam donet: hoc est, qui sic divina praeveniente misericordia convertuntur, ut eadem misericordia subsequente ad crimina quibus renuntiant nullatenus revertantur. Hi sunt quibus, sicut Paulus ait, dat Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Hanc poenitentiam quisquis curaverit in hoc saeculo gerere, ipse apud Deum poenitentiae suae fructum poterit invenire.

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

↑ Top of work