Tunc ergo prodest peccati confessio, si confessus peccator quod male fecerat, ultra non faciat, et bonorum studio operum praeteritorum criminum merita superare contendat; ut secundum Apostoli dictum, ubi abundavit peccatum, superabundet gratia1. Nonnulli praeterea virtutem poenitentiae nescientes, non ad hoc poenitentiam gerunt, ut sperantes opem divinae misericordiae convertantur; imo poenitendo deterius peccant, cum de peccatorum remissione desperant. Talis fuit poenitentia Iudae traditoris2, quae poenitenti non acquisivit salutem, sed procuravit desperanti perniciem. Denique deteriore semetipsum vinculo iniquitatis obstrinxit, cum se occidit nocentem, quam tum cum Christum tradidit innocentem. Peccatum enim traditionis Christi poterat Iudae, si vivens converteretur, dimitti; occisio vero sua nullatenus relaxatur exstincto. Post traditionem igitur Christi habuit traditor tempus quo per illum sanguinem qui effusus est in remissionem peccatorum, ipsius quoque Iudae possit remitti peccatum: quoniam Christus, qui pro impiis mortuus est, non denegasset suo traditori remissionis beneficium, si non ille sibi desperando adimeret tempus remissioni concessum. Non ergo recte poenitentiam gessit, nec iustum vindicem se sui sceleris pertulit. Auxit quippe, non abstulit supplicium meriti criminis sui ultor iniustus, qui occisori suo tempus conversionis ademit occisus. Ac per hoc quia ipse se occidit, ipse sibi utique tempus conversionis se occidendo subtraxit. Miserrimus Iudas, qui cum male crimen traditionis admiserit, peius illius criminis poenitudinem gessit, quia penitus indulgentiam non quaesivit: ac sic illa gravis culpae poenitentia deterior est inventa quam culpa. Illud etenim dominicae traditionis peccatum habuit posterius tempus quo possit ablui; illum vero punit sententia, quae non conversionem habuit, sed desperationem. Ideo poenitentem non adiuvit, sed peremit: quia sibi conversionis tempus occisione abstulit, et indulgentiam desperatione subtraxit.