De Remissione Peccatorum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Innumerabilia sunt divinarum testimonia Scripturarum quibus Deus misericors praedicatur et iustus, nec est aliud quod omnis textus agat coelestis eloquii, nisi ut malos admoneat timore iustitiae Dei celeriter malis operibus finem ponere, et bonos in bonis operibus sollicite atque humiliter permanere. Ut scilicet et omnis iniquus aequitatem Dei metuens, ad misericordiam currat iustae bonitatis, et omnis iustus, de Dei misericordia gaudens, iudicium benignissimae non negligat aequitatis. Quia ubi est misericordia iustitiaque perfecta, nec favorem potest iustus peccatis impendere, nec indulgentiam conversis misericors abnegare. Ex hoc igitur quod iustus et misericors praedicatur, facillime cognoscitur1 non nisi conversis remissionem tribui peccatorum, nec nisi permanentibus in peccato supplicium sempiternae damnationis inferri. Propter quod Psalmista sic canit: Nisi convertamini, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum, et in eo paravit vasa mortis2. Per Esaiam quoque non dissimilis adversus contumaces et divinae clementiae contemptores lata reperitur ore divino sententia, in qua cognoscitur, nec inaniter quemquam divinis imperiis obedire, nec impune in iniquitatibus permanere. Sic ergo dicit: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias vestras ab animis vestris e conspectu oculorum meorum; desinite a malitiis vestris, discite bonum facere, inquirite iudicium, eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillo, et iustificate viduam, et venite disputemus, dicit Dominus. Et si fuerint delicta vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo. Si autem ut coccum, ut lanam candidam efficiam. Et si volueritis et obaudieritis me, quae bona sunt terrae, edetis. Si autem nolueritis, neque obaudieritis me, gladius vos comedet. Os enim Domini locutum est hoc3. Quis rogo est tam durus aut omnino stolidus, qui in hoc sermone monitionis supernae, si ad conversionem non invitatur delectatione promissi, non saltem compellatur terrore supplicii? Contemptorem quippe divini sermonis non excipiet salus, sed comesturus est gladius. Hinc est quod alio loco in eiusdem prophetae volumine demonstratur, quia nisi per conversionem nemo perveniet ad salutem. Sic enim dicitur: Si conversus fueris et ingemueris, salvus eris4. In hoc testimonio conditionali Deus et praecepto utitur, et promisso. Dicens quippe, Si conversus fueris et ingemueris, salvus eris, ostendit ex conversionis conditione promissionem salutis omnino pendere. Haec est igitur inter Deum hominemque conditio, id est, inter praecipientem Dominum servumque poscentem, inter iudicem qui sine iustitia misericordiam praerogat, et peccatorem qui misericordiam iuste iudicantis exspectat. Dicit igitur iste Dominus, misericors et iustus, severus et pius: Si hoc feceris, hoc habebis; si quod dico custodieris, dabo quod poscis; ego tibi praecipio conversionem, tu poscis a me salutem; si parueris praecepto, potieris beneficio; si iussa fieri videam, postulata concedam: Si conversus fueris et ingemueris, salvus eris.