De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe

De Remissione Peccatorum

Fulgentius of Ruspe (468–533)

First published 1861

De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.


Liber Primus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Non itaque de re parva disserimus, nec vile aliquid quaerimus, cum de remissione peccatorum, quantum divina largitas adiuvat, disputamus. Per hanc enim de potestate tenebrarum eripiuntur quos Deus transferet in regnum filii dilectionis suae. Per ipsam liberantur ab aeterna poena, ut potiantur aeterna laetitia. Per illam deponitur onus, seu quod nativitas vitiosa traxit, sive quod iniquitas vitiosae iuventutis adiecit. Per eam Christus eos qui laborant et onerati sunt venientes ad se reficit, quibus lene iugum levemque sarcinam suae caritatis imponit. Per ipsam gratis iustificatur impius, ut reputetur fides eius ad iustitiam. Per illam caret mala vita, qua fuerat implicatus; et accipit gratis bonam, qua fuit indignus. Per ipsam fit ut in bona vita deinceps, dono misericordiae praevenientis illuminatus ambulet, et in ea deductus misericordiae subsequentis munere perseveret: ut indebita gratia bene vivendi donum inchoet in homine, peccatorum remissione donata; quod perficiat perseverandi virtute concessa. Per remissionem peccatorum gratis homines discernuntur ab illis qui cruciabuntur in aeternum cum diabolo, et adiunguntur his qui sine fine regnabunt cum Christo. Postremo talis est remissio peccatorum, ut pro ipsa fieret homo Unigenitus Dei, pro ipsa etiam sanguis eius fuisset effusus. Unum horum vox angelicae visionis aperuit; alterum vero ipse Dominus indicavit. Nam cum desponsata esset Maria mater eius Ioseph, et, sicut evangelista testatur, priusquam convenirent, inventa esset in utero habens de Spiritu sancto, conceptionis illius causa nescienti Ioseph istis est verbis ab angelo nuntiata: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quid vero aliud est a peccatis salvare, nisi peccata dimittere? Nam et ipse Salvator noster, qui venit salvum facere quod perierat (Matth. XVIII, 11), ob hoc se venisse testatur, ut vocaret peccatores in poenitentiam.

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

Caput XXIII

Caput XXIV

Caput XXV

Caput XXVI

Caput XXVII

Caput XXVIII

Caput XXIX

Liber Secundus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Caput XIX

Caput XX

Caput XXI

Caput XXII

↑ Top of work