Explicare nequeo verbis, Euthymi carissime, quantum studio tuo congaudeam: quod non solum in domo tua positus coelestibus animum Scripturis indulges, sed etiam sanctam vigili corde frequentas ecclesiam, ut cum divinis eloquiis corporis exterior pulsatur auditus, interior animae tuae pascatur affectus. Gratiae quippe divinae opus agnoscitur, quod in domo Dei illorum colloquio spiritaliter frueris quos in amore divinae legis fervere cognoscis; nec cum quibusdam delectaris inutilem miscere sermonem, qui ad vitale coelestis verbi convivium sine sua utilitate conveniunt, et, secundum veracem coarguentis apostoli Pauli sermonem, a veritate quidem auditum avertunt, ad fabulas autem convertuntur (II Tim. IV, 4). Quos non immerito dixerim similes illis quorum stomachus, mortifero superatus fastidio, inedia magis invenitur delectari quam cibo; et ob hoc frustra sibi medicinales divitias appositas cernunt; quas dum recusant percipere, nec virtutis aliquid inde, nec sanitatis acquirunt; atque in domo medici spernentes oblatum medelae spiritalis sibi antidotum, ad hoc cum infirmitatibus suis intrant, ut deterius infirmi recedant. Quibus tamen potens est Dominus verbi sui delectationem cognitionemque largiri, ut bonorum inflammentur exemplis. Quibus admoniti negligentiam suae cunctationis abiiciant, et effectum salutis in ipsius medici salubribus praeceptis quaerant: ut cum his qui, perscrutantes testimonia Domini, exquirunt eum, ipsi quoque pro salute sua non desistant quaerere quod possit a quaerentibus inveniri.