De Remissione Peccatorum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Remissione Peccatorum ad Euthymium is a two-book treatise by Saint Fulgentius of Ruspe on the forgiveness of sins. Addressed to Euthymius, it examines whether sins may be remitted after death and discusses related questions concerning repentance, baptism, divine judgment, and salvation, arguing throughout from Scripture and the Catholic faith.
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caput XIV
Caput XV
Caput XVI
Conversio autem tunc vera probatur in homine, si impietas et iniquitas pellatur ex corde. Verumtamen inter impietatem et iniquitatem haec solet pronuntiari differentia, quod impietas, aut pravam in Deum fidem gerit, aut nullam; iniquitas autem malis moribus polluit vitam. Blasphemat impietas Deum, laedit iniquitas proximum. Impietas autem ex humilitate carnis mentitur ( forte metitur) altissimum, nitens sacramentum pietatis invictae ad divinae naturae contumeliam praedicare, aut in humana carne Deum Dei Filium conceptum natumque denegat, et Deo vero non carnis veritatem, sed ostentationem solam falsae visionis assignat; aut ita carnem Christi fatetur de carne Virginis, ut eam neget in carnis susceptione conceptam; aut eumdem Patrem quem Filium Spiritumque sanctum dicit confusione impia; aut Patris, et Filii, et Spiritus sancti diversas naturas inducit separatione perversa, aut non credit carnem Filii Dei de carne Mariae Virginis sumptam, sed de coelo non dubitat asseverare depositam; aut aliquid humanae naturae vult Christo subtrahere, ut accepta humana carne animam rationalem, id est animam plenam hominis Unigenitum Deum deneget accepisse. Impietatis est crimen, si quis dicat, non omnem spiritalem corporalemque a Deo bonam conditam naturam; sed ex adverso propriam mali velit assignare substantiam: cum omne malum, non ex ortu neque statu naturalis proprietatis existat, sed ex defectu voluntariae cogitationis eveniat: non quia bona natura malam naturam recipit, cum mala natura nulla sit, sed quia dilectionis ordine derelicto, creatura rationalis, quae ad dilectionem Creatoris facta est, dum contempto Creatore, aut rebus inhaeret creatis, aut cogitationibus falsis, deterior facta, temporalia sempiternis, ima summis, mutabilia immutabilibus anteponit. Similiter illi qui iustos et iniquos, non ex operum diversitate, sed ex sacramentorum dicunt communione censendos, nihil volentes unicuique prodesse, si inter iniustos iuste vivat in Ecclesia catholica tanquam unumquemque non pro qualitate facti, sed pro societate sacramenti aeterna retributio, sive supplicii sit exceptura, seu regni. Haec ergo quae sunt a nobis superius intimata, et alia multa quae adversum catholicam et apostolicam fidem ab haereticis atque schismaticis proferuntur, impietatis vitio deputantur. Ipsa enim separatio impios ostendit, quae tales ecclesiastico corpori, non socios, sed adversarios facit. Neque enim a conventu ecclesiasticae unitatis corpore separarentur, ac loco, nisi prius ab ecclesiastica fide descenderent ( forte discederent) corde corrupto; neque a legitimo verbi Dei coniugio aperta impietate seiungerentur, nisi perfidas ac perversas cogitationes adulterina diabolicae constuprationis seminatione conciperent; quas nequiter interno foventes assensu, ad hoc postmodum nefaria locutione parerent, ut viperea similitudine propriis disrupti fetibus interirent. Viperis quippe hoc est parere, quod perire. Quarum filii, sicut fertur, disruptis quibus sunt concepti visceribus, sic egrediuntur in lucem, ut parentibus inferant mortem. Cum igitur impia quaelibet pravitas, vel assensu concipitur, vel etiam professione generatur, aeterna morte animam interimit. Quae corruptioni consentiens, ob hoc internae conceptu infidelitatis inflatur, ut suo postmodum rupta partu moriatur. Tales apostolica his verbis designat auctoritas: Sicut autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi; ita et his resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem1. Si quis igitur contraria disputans, et a bonitate semetipsum segregans, ecclesiasticae fidei perversus obsistit, iste procul dubio impius dicitur. Si quis autem in corpore unitatis catholicae perseverans sacramentorum societate coniunctus, flagitiis et criminibus deditus, is solet iniquus vocari, non impius. Unde nobis nunc non est disputandum. Hoc tamen dicimus, quia non omnis iniquus est impius, licet omnis impius sit iniquus.