De arte praedicatoria
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's manual for preaching, in which the best concepts are offered for composing sermons on almost every moral topic, with specific guidance on how to preach to various groups.
Praefatio I: Praefatio auctoris.
Caput I: De praedicatione. Quid sit et qualis esse debeat, etc.
Caput II: De mundi contemptu.
Caput III: De contemptu sui.
Caput IV: Contra gulam.
Caput V: Contra luxuriam.
Caput VI: Contra avaritiam.
Caput VII: Contra acediam.
Caput VIII: Contra invidiam.
Caput IX: Contra iram.
Caput X: Contra superbiam.
Caput XI: De contemptu mundani timoris.
Caput XII: De spe coelestium, et contemptu terrenorum.
Caput XIII: De spirituali luctu.
Caput XIV: De gaudio spirituali.
Caput XV: De patientia.
Caput XVI: De obedientia.
Caput XVII: De perseverantia.
Caput XVIII: De misericordia.
Caput XIX: De justitia.
Caput XX: De dilectione Dei.
Hae auctoritates formam praeferunt charitatis: Diliges Dominum Deum ex toto corde tuo et ex tota anima tua.1 Joannes ait: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet; et Deus in eo.2 Item Petrus: Ante omnia in vobismetipsis mutuam charitatem habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum.3
Item Paulus: Charitas patiens est, benigna est, etc.4 Item Augustinus: « Omnia quaecunque sine charitate facimus, nihil nobis prodest facere, et inane studium expendimus, si non habemus charitatem quae est Deus. » Item Gregorius: « Tanto amplius peccatorum rubigo consumitur, quanto peccatoris cor charitatis igne crematur. » Ex his, sic procedendum est:
Quis Tulliana praeditus eloquentia, quis omni formatus sapientia sufficit laudes charitatis exprimere et ejus virtutes exponere? Haec est charitas quae docet illecebras fugere, voluptates calcare, carnis concupiscentiam cohibere, honores contemnere, desideria illicita frangere; postremo, universa praesentis vitae blandimenta respuere. De hac sponsus in Canticis admonet, dicens: Pone me ut signaculum super cor tuum, pone me ut signaculum super brachium tuum; quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio.5
Mors enim viventes exstinguit, infernus autem nec mortuis parcit. Dilectio ergo ut mors, quia sicut illa sensum carnis, sic ista affectum concupiscentiae carnalis punit. Dura est sicut infernus aemulatio, quia hos quos intus trahit desiderium aeternorum, non solum foris blanda respuere, sed adversa quidem et aspera pro eo quod diligunt adipiscendo, cogit tolerare.
Charitas virtutes caeteras munimine suae perfectionis solidat. Quisquis in ejus radice se inserit, nec a viriditate deficit, nec a fructibus evanescit; quia opus efficax non amittit. De hac etiam dicit Isidorus: Nullum praemium compensatur sine charitatis amore; quantumvis quisque recte credat, sine charitate ad beatitudinem pervenire non potest. Quia tanta est charitatis virtus, ut etiam prophetia et martyrium sine ipsa non prosint.
Charitas omnium virtutum obtinet principatum. Unde et vinculum perfectionis ab Apostolo dicitur;6 quia universae virtutes ejus vinculo religantur. Dilige ergo Deum ut diligaris ab eo; et esse cum eo citius ad ipsum pervenies, nam dilectione apprehendes, possidebis, frueris. Haec est via superexcellens, via supereminens, vias distortas dirigens, vias rectas ostendens.
Haec est charitas quae tantum in Deum praevaluit, quod eum de supernae majestatis sede ad infima nostrae mortalitatis adduxit; vulneravit impassibilem, traxit incommutabilem, ligavit insuperabilem, aeternum fecit mortalem.
Si tantum potuit charitas in Deum, quantum, o homo, debet posse in te ipsum? Si Deus propter hominem tanta pertulit, quid homo propter Deum tolerare recusabit? Pudeat autem hominem non subjici charitati, quae sibi subjecit auctorem mundi! Haec non aemulatur, non agit perperam, sed ab illo in quo habitat vitiorum radicem exstirpat. Charitas omnium virtutum origo est, mentem illuminat, conscientiam mundat, animam laetificat, Deum demonstrat.
Animam in qua charitas habitat, superbia non inflat, invidia non devastat, ira non dissipat, tristitia mala non vexat, avaritia non excaecat, gula non inflammat, luxuria non coinquinat.
Semper casta est, semper munda, semper quieta, semper benigna. In adversis secura, in prosperis temperata. Haec est crux spiritualis, quam quilibet portare tenetur, ut tollendo hanc crucem, Christi vestigia sequatur; cujus altitudo erigitur ad Deum, latitudo extenditur ad inimicum, longitudo usque ad vitae terminum, profunditas divinae gratiae sapit immensum.
Haec est charitas quae pugnanti est scutum, triumphanti praemium; quae sic inchoatur in via, ut consummetur in patria. Est enim ignis in Sion, et caminus in Jerusalem.7 Charitas quasi trinitatem parit creatam; in qua trinitate quasi Pater est dilectio Dei, a qua procedit dilectio qua homo ipse diligitur tanquam proles a patre: ab utroque vero procedit dilectio proximi, quasi Spiritus sanctus ab utroque. Item tres distinctiones sunt in una charitatis substantia, sed diversae sunt pro sua propria.
Cave ergo, homo, si dilectionem sectari velis, ne dilectionis umbra fallaris; est enim dilectio fortunae, quae cum prosperitate accedit. Hac diligit homo carnalis Deum, cum bene fecerit ei. Est dilectio naturae, qua quodlibet rationale Deum diligit. Ut enim ait beatus Augustinus: « Nullius mens unquam Deum odire potuit. » Est dilectio gratiae, quae sola habet meritum; qua Deus diligitur ut habeatur in praemium.
Prima est deficiens, secunda faciens, tertia perficiens. Prima carnis, secunda sensualitatis, tertia rationis. Prima falsi fratris, secunda humilis peccatoris, tertia justificati hominis. O homo, considera quam dulcis amor Dei, quam impurus sit amor hujus saeculi! Amor Dei mater est omnium virtutum, amor saeculi mater est omnium vitiorum.
Apud istum amorem omnia sunt imperfecta, apud illum consummantur universa; per charitatem Deus toto corde exquisitus, super omnia quaeritur, extra omnia invenitur, plus omnibus diligitur; hic est ignis quem Deus venit mittere in terram,8 ut comburat rubiginem peccatorum, ut exurat paleas vitiorum. In alto constituit charitas tribunal suum, quod non expugnat timor mundanus, nec amor terrenus, spes carnalium, aut tristitia adversitatum. Quis enim ejus latitudinem investigare potest quae usque ad hostem extenditur? Quis comprehendet altitudinem ejus quae usque ad Deum erigitur? Quis scrutari posset profunditatem quae usque ad abyssum divinae sapientiae dimittitur.
Charitas Deus est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo.9 Audi, o homo, et ne amplius parum reputes si charitatem habeas, audi quia charitas Deus est, nunquid parum est in se Deum manentem habere? magnum profecto est in se charitatem habere, quia Deus est charitas. Hoc privilegium sola charitas habet, ut dicatur Deus, et etiam sit, ita quod nulli alteri convenire possit. Quia cum omnis virtus donum Dei sit, nulla praeter solam charitatem hoc habet, ut non solum donum Dei, sed etiam ipse Deus dici possit.