De arte praedicatoria
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's manual for preaching, in which the best concepts are offered for composing sermons on almost every moral topic, with specific guidance on how to preach to various groups.
Praefatio I: Praefatio auctoris.
Caput I: De praedicatione. Quid sit et qualis esse debeat, etc.
Caput II: De mundi contemptu.
Caput III: De contemptu sui.
Caput IV: Contra gulam.
Si praedicator vult invitare auditores ad gulae fugam, hac auctoritate potest uti: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo.1 Item: Sobrie et juste, et pie vivamus in hoc saeculo.2
Corpus, inquam, castigandum est ut nobis serviat, indulgendum est ei, non serviendum; oportet enim multis servire qui corpori servit, qui pro illo nimium timet qui ad illud omnia refert. Illi vile, est honestum, cui corpus est nimis charum. Dominus dicit in Evangelio: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae.3 Paulus etiam ait: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.4 Salomon etiam ait: Luxuriosa res est vinum et tumultuosa ebrietas: quicunque in his delectatur, non est sapiens.5 Jesus filius Sirac: Operarius ebriosus non locupletabitur. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos.6 Sufficiens est homini sapienti et erudito vinum exiguum, in dormiendo non laborabis ab illo, nec senties laborem. Vinum moderate potatum sanitas est corporis et animae.7 Dicit Isidorus: «Ubicunque saturitas et ebrietas fuerit, ibi libido dominatur.» Sic ergo te debes gerere, o homo, ut non propter corpus vivere videaris, sed tanquam sine corpore vivere possis te ipso utere, et tui optima parte, carnem magis crede necessariam rem quam magnam; ex qua perfunctorie nascuntur voluptates, breves, poenitendae, et (nisi temperentur) immoderatae, et in contrarium abiturae. Castiga ergo carnem, quae similis est cani, servo, jumento.
Quanto autem magis indulgetur servo, tanto magis dissolvitur otio; quanto magis canis percutitur, tanto magis latratibus indulget: quanto magis nutritur jumentum, tanto magis recalcitrat in dominum. Quanto ergo studio fugienda est gula, quae corporis domicilium, spiritus et animae receptaculum reducit ad sterquilinium, et carnis nostrae massam reducit in lutum: quae animam, veram virtutum scholam, rationis regulam, templum Deitatis, fundamentum immortalitatis, inclinat in vitiorum pompam, in criminum coenam, in lutum peccati, theatrum immunditiae.
Haec est gula, pro qua interes causis, laboras in castris, divitibus servis, eorum supercilia pateris, pallias adulationem, demulces sermonem. Vitans ergo gulam, non carni servias; sed indulgeas; sustentes, non nutrias; regas, non erigas. O homo, scis tu quid sit gula? Certe gula est mentis sepulcrum, acervus stercorum, origo luxuriae, mater nauseae. O homo! pro gula conquereretur stomachus si loqui posset, dicens: O homo, quod necessitatis est, exigo, quod superfluitatis est respuo: noli dare quae mihi sunt onera, sed quae poscenti sunt alimenta; postulo quae natura petit, quae necessitas exigit, quod amplius est, a malo est. Quoniam
Satis est populo, fluviusque ceresque.
O homo, quae cura unde conficiantur stercora, et unde augmententur sterquilinia? considera tui naturam, intuere stomachi mensuram. Scis unde proveniant corporis infirmitates, mentis alienationes? certo ex cibi impendio, ex potus diluvio, vel profluvio. Unde procedit febris, nisi ex gula: unde morbus caducus, nisi ex crapula: nonne ex ebrietate nascitur paralysis, et ex vinolentia hydropisis? Quid est ebrietas, nisi mentis alienatio, virtutum depraedatio, imago mortis, similitudo furoris? Per ebrietatem crescit insolenti superbia, crudelitas servo, malignitas invido. Ebrietas implicat verba, obliquat lumina, degradare facit errantem, stomachi tormenta efficit, viscera ipsa distendit, capitis operatur vertiginem; ipsam verecundiam mentis, et oris custodiam expellit, pudoris characterem ejicit, sigillum castitatis frangit. Haec est ebrietas, per quam, quidquid mali latebat emergit, postquam nimia vini animum possederit; et sicut musto aestuante rumpitur dolium, et quod in vino est emergit ad summum; sic inundante ebrietate, secretum quod in mente latebat, ab imo cordis exit ad summitatem oris; quia sicut a stomacho corporis usque ad os vinum exit, sic a stomacho mentis in verba prodit secretum, ut, sicut vinum non potest retinere ebrius, sic secretum evomit exterius.
Haec est una idololatriae filia, cui deus venter est,8 quae latriam exhibet Baccho, unde et bacchilatria vocari potest, ficto vocabulo.
Ille enim satis idololatra est, qui ventrem Deo praeponit, qui Bacchum magis quam Deum colit, qui in crapula sua putrescit, et tanquam jumentum in stercore suo sordescit.
O homo, considera divitem9 qui quotidie epulabatur splendide; considera ex opposito Lazarum, qui jacebat ante januam ejus ulceribus plenus! Dives gaudebat in convivio, consequenter sepultus est in inferno; epulabatur in vita splendide, post vitam sitiebat stillam aquae: primo indutus fuit purpura, consequenter vallatus est gehennali flamma: Lazarus vero in vita mendicus, post vitam in sinu Abrahae est collocatus; hic pauper, ibi dives, hic ulceribus plenus, ibi beata spe consolatus.
Considera, o homo, quomodo Adam per gulam perdidit paradisum;10 Elias per abstinentiam ascendit in coelum; Noe per gulam denudavit femora;11 Moyses per abstinentiam meruit Dei colloquia; Loth per ebrietatem decidit in incestum; David per abstinentiam poenitentiae consecutus est remedium. O homo, consule naturam, illa tibi dicet quae debeat esse lex vivendi. Lex naturae est ut famem sitimque depellas, ad hoc necesse non est ut transfretes maria, ut sequaris castra, parabile est et appositum quod desiderat natura. Assume ergo arma contra gulam, muni te contra crapulam. Assume medicamenta jejunii contra insultus tanti morbi, jejuna a cibo, ne caro lasciviat; jejuna a temporali voluptate, ne mens languescat: jejuna a peccato, ne animus torpeat. Hoc triplici jejunio castigare debemus jumentum nostrum, id est carnem nostram, ne erigat contra nos calcaneum: corrigendum est jumentum nostrum fuste, calcaribus, freno, aculeo.
Si enim caro nostra vult deviare in illicita, freno discretionis est retardanda, jejuniis quasi quibusdam calcaribus est corrigenda; vigiliis quasi quibusdam fustibus est castiganda; timoris aculeo est excitanda.